Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILISSIMO DOMINO TYCHONI BRAHE, DOMINO DE KNUDSTRUP, MATHEMATICO NOSTRO SÆCULO PRAESTANTISSIMO, DOMINO AC FAUTORI SUO UNICE COLENDO.
SALUTEM IN CHRISTO IESU

NOBILISSIME Domine TYCHO, remunerationem quinque scilicet Ioachimicos, propter diarium Solis et Lunæ, in Martio huius anni 1600 nobilitati tuæ transmissum, a M. CHRISTIANO LONGIMONTANO accepi, Quare T. N. ut par est, gratias ago et habeo. Quod in superioribus meis literis, num in oras Bohemicas me vellem conferre nec ne, nihil habetur, causa fuit non mea in scribendo negligentia, vel oblivio, sed quod 14 diebus, antequam N. T. sententia de re illa huc allata esset, istæ meæ literæ fuerunt scriptæ et obsignatæ. Ideoque M. MELCHIOREM IOSTELIUM rogavi, ut tuæ nobilitati, mecum prius deliberandum, scriberet. In tali autem deliberatione reperi, consultius fore, si Witebergæ permanens tuæ N. in rebus astronomicis pro animi mei tenuitate inservirem, singulisque diebus aliquot certas horas, utpote tres vel quatuor, in laborem istum impenderem. Tuæ nobilitati si hoc meum propositum placuerit, certum stipendium ex æquo et bono mihi determinare, et quid expectandum, data aliqua occasione, haud gravatim significare poterit.

Vale.
T. N.
humiliter colens
M . IOHANNES OSWALDUS,
Zeillensis Francus.