Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
ILLUSTRI, GENEROSO ET MAGNIFICO VIRO, MAIORUM INSIGNIBUS, VERA VIRTUTE ET DOCTRINA MULTIPLICI PRÆLUSTRI DOMINO TYCHONI A BRAHE IN BENATIA ET KNUTHSTORFFP EQUITI DANICO, SERENISSIMÆ MAIESTATIS IMPERATORIÆ ET CONSILIARIO ET DOMINO SUO PERPETUA OBSERVANTIA COLENDO.
AD MANUS GÆ MÆ IPSIUS PROPRIAS.

ILLUSTRIS, Magnifice et Generose Domine TYCHO, omni cum observantia perpetuo mihi colende Domine: Literæ Gæ Mæ Væ scriptæ Pragæ 6a Augusti stylo novo, redditæ mihi sunt 10a Augusti stylo veteri, cum reverterer illo ipso tempore ex Comitijs Iuridicis, habitis apud Dithmarsos, ubi per septimanas tres hæseram, evocatus eo ab Inclyto Rege nostro Daniæ. Ago autem primo omnium serio pectore gratias Deo opt. Max. quod Gen. Mm Vm cum omni familia hactenus sospitem et salvam clementer tutatus fuerit, eundemque precor, ut quam diutissime illam florentem servet.

Cœterum Illustrissimo Principi OTTHONI, Duci Brunsvicensium et Lunæburgensium, ea quæ mihi commisit Ga Μ Va, suo nomine debita cum submissione retuli: is quid ad eam rescribi per me voluerit, ex Cels. eius autographo ad me misso, hisce nostris inserto, intelliget.

De congressu Embdæ indicto subitoque iterum discessu Legatorum Danicorum et Anglicorum, quæ scripseram, hæc ita vere se habent. Verum ex eo ad me relatum est, Anglos in Daniam usque sequutos Regem nostrum, ibique negotium omne probe compositum et sopitum esse. Rex ipse noster hoc tempore in Iutiam cum Regina Coniuge excurrisse fertur ad venationes, cuius quoque adventus momentaneus forte Crempæ in vicinia expectatur. De emissis 50 navibus nihil hîc accepimus, certo quod communicari Gæ Mæ Væ possit.

FREDERICO ROSENCRANZIO fœliciorem iam auram aspirare profecto lætor, et ubi occasionem scribendi nactus fuero, OLIGERUM de præsenti hominis fortuna hilariori certiorem reddam. Domino RUMPIO et Domino CORADUCIO, Viris honoratissimis, G. M. Va officia mea ut submissa, data occasione, deferat, reverenter oro. Gm Mm Vm Dominus VINCENTIUS MÖLLERUS Consul quoque officiose resalutat. Valeat quam optime Ga Ma Va omni cum familia, cui me totum dedo.

Gm Mm Vm omni cum observantia
qui colit
VITUS WINSHEMIUS,
m. p.