Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
ERUDITISSIMO ET PRÆSTANTISSIMO VIRO, DOMINO IOHANNI KEPLERO, ORDINUM PROVINCIALIUM STYRIÆ MATHEMATICO EXIMIO, NUNC GRATZIÆ DECENTI: AMICO SUO INPRIMIS DILECTO.
GRÂITZ.

QUOD prioribus tuis ante duos Menses ad me datis, Eru ditissime et dilectissime Magister KEPLERE, nihil antea responderim, nulla tui, nulla negotij, de quo inter nos actum, oblivione, sed potius, ut temporis oportunitati, quæ in hac Aula non semper suppetit, me accommodarem, atque eo promptius atque felicius omnia exequerer, factum esse credas. Vix enim aliqua interea commoditas intermissa, sed et ultro aliquoties captata. Quod ut rectius percipias, quæ interea acta sunt, brevibus narrabo. Paulo postquam Cæsarea Maiestas, Pilsena relicta, huc Pragam in arcem solitæ residentiæ reversa esset, me Benatica ad se evocavit, ante hebdomadas plus minus septem. Pauculis autem diebus postquam hîc comparuissem, ad audientiam clementissime vocatus, in conclavi suo de varijs mecum loqui ultra sesquialteram horam dignabatur, et postea eodem die etiam per dimidiam circiter. In primo vero accessu, postquam ipsius Maiestas ea, quæ ex me scire averet, proposuisset, iussit, ut, si quæ forent, quæ in rebus meis non ita succederent, prout ab initio mandârat, et si quæ præterea desiderarem, libere exponerem. Ego submisse actis gratijs, me talia in chartula aliqua denotaturum atque Domino BARVITIO traditurum respondi: quod et placuit, imo, ut hoc facerem, mandavit. Cum autem viderem tam exoptatam cum ipsius Maiestate de rebus necessarijs loquendi mihi ultro benignissime oblatam occasionem, de Te quoque, quæ in animo habebam, proloqui non intermittendum duxi, sed arrepta aliqua ansa, ex ea, quæ de instrumentis meis et siderum observationibus atque Astronomia instauranda, incidebat mentio: me solum tanto oneri, licet plurima iam huc conducentia in promptu habeam, non sufficere, sed collaboratoribus opus habere aiebam, ut citius et plenius res tanta in ipsius Maiestatis atque Imperij honorem et commodum absolveretur. Respondit eius Maiestas, se ut votis meis hac in parte satisfiat provisuram. Ibi cum inter alia adminicula huc facientia de te quoque huc e Styria accersendo et per unum atque alterum annum sustentando, tuo etiam discrete addito nomine insinuassem, ipsius Maiestas mox benignissime annuit, atque ut inter cætera, quæ desiderarem, id quoque chartæ mandatum Domino BARVITIO traderem, iussit, nec ullam hac in re difficultatem movit. Locutus sum postea particularius cum Illustri et Magnifico Domino CORRADUCIO, hac ipsa de re, et conditiones tuas illi sigillatim aperui, atque hoc solum pro tempore rogavi, ut literas a Cæsarea Maiestate impetrare vellet ad Principem tuum et Amplissimum Ordinem Styriacum, quibus rogarentur, ut per biennium in gratiam Cæsareæ Maiestatis hîc mihi præsto adesse tibi liceret, et nihilominus annuo isthic frui stipendio, quod per Cæsaris liberalitatem centum florenis annuatim augeri exoptarem, siquidem omnia hîc cariora sunt, quam in Styria. Is vero se lubentissime negotium hoc prolaturum, atque ut exoptatum eventum sortiatur, curaturum benigne pollicitus est. Id saltem suasit, ut denuo rem inter cætera, quæ requirerem, Cæsari, sive oretenus, sive per literas, subiectissime proponerem, atque ut ad se eius executio devolveretur, impetrarem, tunc suo auxilio et consilio nequaquam nobis defuturum. Interea dum ea, quæ ipsius Maiestati submisse proponere constitui, animo volvo, et calamo concipio, iniunxit ipsius Maiestas mihi peculiare quid, pro se, quam primum fieri possit, efficiendum. Eram adhuc in publico hospitio apud Insigne aurei Gryphei, ubi cum nulla tranquillitas eiuscemodi quid agendi concederetur, conduxi aliam, non longe a Generoso Domino HOFFMANNO, habitationem minus irrequietam, in quam vix migrâram, et res meas utcunque disposueram, cum denuo me in arcem accersit Cæsar, et quærit, an ea parata sint, quæ a me fieri voluit. Ego vero per hospitij incommoditatem et migrationem in alias ædes, me excusavi, et nacto iam meliori otio, omnia quam primum fieri possit, intra duas vel tres hebdomadas effecturum promisi, cui etiam responso ipsius Maiestas clementissime acquievit. Interim vero dum hoc, uti pollicitus sum, ago, quod sane non parum requirit diligentiæ et laboris, non audeo ab ipsius Maiestate audientiam humillime petere, et de ijs, quæ in votis habeo, etiam me ipsum non parum concernentia sollicitare, ne videar propria potius curare quam ea, quæ ipsius Maiestas a me requisivit, suadentibus etiam alijs, ut propria interea differam, quo absolutis et exhibitis ijs, quæ ipsius Maiestas a me desiderat, eo facilius, captata sic benevolentia, id quod exopto, assequar.

Atque hæc præcipua causa est, cur responsionem ad priores tuas hactenus distulerim: nolui enim quippiam ad te scribere, antequam res omnis ex voto peracta esset, et literæ, quibus huc honorifice vocareris, conscriptæ. Interim vero ante paucos dies superveniunt alteræ tuæ, quæ licet prioribus non dissimilia ab initio referant, tamen circa calcem catastrophen quandam insperatam habent, qua priora consilia non saltem tua, sed et mea non parum collabascunt. Intelligo enim inde Salarium Styriacum tibi, uti et alijs quibusdam, renunciatum, et insuper exilium impositum, nisi decreto istic promulgato parueris, ut ob id in Wirtenbergensem Ducatum, Patriam tuam, redire malis. At quia in hac rerum tuarum conturbatione et prioris sententiæ frustratione, non habeo præsentius consilium, quod ex re nata tibi dem, quam ut, postposita omni mora, te huc conferas, sive solus, uti antea, sive etiam advecta simul coniuge, unâ cum supellectile et rebus necessarijs, pro quibus omnibus facile, uti arbitror, viaticum invenies, urgente præsertim sic necessitate instanti. Neque enim tibi deerunt tui Mecænates et fautores; aut si opus fuerit, pecuniam, quæ ad iter requiritur, alicubi interea mutuo sumes: ubi adveneris, tum præsentes rectius et tutius inter nos agemus, et rationes inveniemus, quibus hisce difficultatibus subveniri poterit, atque tibi et tuis rebus convenienter prospici, ne tibi opus sit tam cito in Patriam tuam redire, aut alio declinare. Interim nullam occasionem præterlabi sinam, quin te, non saltem intercedente autoritate Domini CORRADUCIJ et Domini BARVITIJ, sed et apud Sacram Cæsaream Maiestatem propria mea intercessione ad optima quæque promoveam, et rebus tuis fluctuantibus atque afflictis subveniam. Imo si cætera omnia, quod tamen non spero, frustranea fuerint, ego ipsemet tibi non sum defuturus, sed in ipso effectu ostensurus, ea quæ tibi me scripsisse memini, cum adhuc prope Hamburgum hærerem, antequam nos invicem de facie novissemus, apud me adhuc rata esse, et constanter servari. Tu saltem nihil hæsita, sed confidenter, quantocius poteris, advola: tum coram de omnibus, quæ requiruntur, expeditius agemus, et tutius quam per literas: nec diffido, quin, ubi adveneris, viam iam præparatam invenies. Hæc summa sit consilij, quod etiam is, qui te mihi commendavit, maxime probat.

Plura nunc non addo, neque enim ea, quæ in utrisque literis fuse attigisti, cum ad negotij promotionem, sic stantibus rebus, minus conducant, repetere volo: uti neque de Mathematicis, utrobique a te motis, quippiam addere, cum ea sint alterius atque maioris otij. Eclipsis tamen Solaris, cuius in ultimis tuis mentionem facis, et observationem qualemcunque assignas, calculum, e tabulis nostris renovatis, communico, ut tibi in conspectu sit, atque cum tua conceptione conferre queas. Quantitas deliquij hîc 5 digitos vix attigit, ut ob id apud Vos 6 excedere non potuerit: dimidium digitum istic plus de Sole tectum fuisse concessero, ob minorem Lunæ parallaxin; sed vix amplius. Diligenter a nobis antequam Benatica discederemus, observata est hæc Eclipsis: aderat adhuc M. CHRISTIERNUS, qui postea a me libere et liberaliter dimissus in Patriam abijt. Dominus a TZERNEMEL, qui tibi fecit spem aliquam ante quinquennium, hîc Pragæ est a Cæsare citatus, et forte aliquando hîc manebit, uti sunt admodum ..... quod indicandum duxi, ne frustra alibi ab eo opem et promotionem exspectes. Ego Bibliothecam meam et instrumenta, quæ Benachiæ habui, sic suadente Domino BARVITIO, huc transtuli: quantum enim intelligo, cupit Cæsar, ut in propinquo habitem, et iam de loco commodo, qui civitati conterminus est, deliberatur, qua de re, ubi accesseris (neque enim abfuturum dubito) tibi, uti spero, non displicitura cognosces.

Vale.
Tui amantissimus
TYCHO BRAHE,
m. pr. scripsi