Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
MAGNIFICO ET NOBILISSIMO VIRO, DOMINO IOHANNI GEORGIO HERWARTO AB HOHENBURG, SERENISSIMO UTRIUSQUE BAVARIÆ DUCI A CONSILIJS INTIMIS, PRÆSIDI SCHWABÆ ET STATUUM PROVINCIALIUM CANCELLARIO, AMICO SUO INPRIMIS HONORANDO.
MONACHI.

TEMPUS est, Nobilissime et præstantissime vir, amice inprimis honorande, ut plurimis tuis inde ab initio huius anni ad me humanissime datis literis aliqua plenius, quam semel atque iterum factum est, respondeam, ne quid scrupuli aut suspicionis de meo erga te constanti amore hæc nimia intermissio atque in rescribendo raritas suggerere poterit. Distuli autem hoc scribendi officium partim invite ob multiplices intervenientes alias curas et distractiones, partim data opera, ut ea, quæ circa Lunaris hypotheseos restitutionem moliebar, interea ad finem exoptatum, aliquatenus saltem, si non integre, perduci, atque tua dubia in hoc sidere eo expeditius resolvi possent. Ut itaque hanc moram interlapsam, licet tam tua expectatione quam mea opinione iusto diuturniorem, in meliorem partem pro solito tuo candore interpreteris, te peramanter rogatum habeo. Quia vero multæ et variæ tuæ, de quibus loquor, erant literæ, et nimis longum foret, nec etiam admodum necessarium ad singula omnium contenta respondere, repetam saltem principaliora, et ea, quæ in ijs negotium Astronomicum, de quo inter nos iucunde agitur, potissimum concernunt, solummodo attingam, prætermissis cœteris, quæ librorum e Bibliotheca Serenissimi Principis vestri mecum communicatorum mentionem faciunt, de quibus postmodum summatim, siquidem nunc libros illos remittam, nonnulla subiungam.

Ad literas itaque primas die 10 Ianuarij scriptas sic habe. Proponis in ijs quatuor quæstiones, quarum prima est de parallaxibus Solis et Lunæ, quomodo eæ secundum meam mentem colligendæ sint. Parallaxes Solis e Tomo primo Progymnasmatum tibi transmisso pag. 80 iuxta triplicem eius a Terra remotionem facile venabere. Lunarium vero parallaxium canonem manuscriptum existimo, cum cœtera ad Lunæ apparentias atque eclipses facientia impartirer, tunc adiunctum fuisse. Licet, ut dicam, quod res est, parallaxes Lunæ adhuc quadam alia limitatione indigent, quam brevi quoque favente Numine adipisceris.

Secunda quæstio rationem æquationis temporis in Luna retro constituenda expetit, quod quidem præstari posset, si, qualis illa annua variatio, quam veteres non animadverterunt, tum temporis fuisset, et a quo puncto Zodiaci penderet, siquidem apogæum Solis non respiciat, certo constaret. Verum ex quo in neoterica reformatione revolutionum Lunarium hæc annua variatio, quæ per se exigua est, et sextantem gradus modice excedit, alijs quibusdam medijs absorbetur, et æquationis temporis, quoad Lunam diversa quædam tam ab hac priori, quam antecessorum forma, per ipsam experientiam in motu Lunæ, alijs atque alijs anni temporibus multipliciter et sedulo explorata reparatur, iccirco supervacaneum duco de prioribus illis tanquam otiosis et a nobis iam antiquatis ulterius verba facere. Ubi cœteras in Luna reformationes acceperis, videbis annuæ illi insinuationi subventum esse, nec novus ille æquandi temporis modus, sine quo cœtera subsistere nequeunt, ibi prætermittetur, et tam nostris quam veterum temporibus adaptatus.

Tertio de longitudinibus locorum quorundam a me usurpatis certior fieri desideras, ut Regiomontis Prussiæ, quam assumpsisse REINHOLDUS in catalogo eius locorum insignium depræhenditur, Par. 46 M. 45, licet id discrete indicare neglexerit, ego eandem totidem partium, prout tu quoque recte colligis, assumendam duco. Hierosolymarum longitudinem e PTOLEMÆI Geographia petendam existimo, quod loca in viciniore Palæstina illi rectius quam alijs patuerint. Romæ longitudinem COPERNICUS gradibus 5 Cracovia occidentaliorem facit, sicque evaderet ea part. 40½, quod tamen nimium esse suspicor, ego vix 39° attingere, aut certe non multum excedere crediderim. Negotium hoc de longitudinibus locorum non parum habet perplexitatis, cum observationes eclipsium Lunarium in varijs hinc inde versus ortum et occasum remotis Regionibus diligentissime acceptæ sufficienter in promptu non sint. Quæ ignoratio Astronomiæ quoque, præsertim quoad Lunam, nonnihil officit. Nos qua fieri potuit circumspectione præcipuas Europæ civitates in competentem dispositionem redegimus, ut suo tempore videbis, correctis etiam, quantum licuit, earundem latitudinibus, in quibus, cum facilime pateant, pudor est, tantopere nihilominus communiter aberrari, veluti REINHOLDUS, qui Regiomontis latitudinem ex APIANO 26 M. iusto minorem mutuatus est. Quin et ipse APIANUS elevationem Augustæ Vindelicorum 5 Minutis e sua, uti puto, observatione iusto decliviorem fecit, et CYPRIANUS adhuc plus, nempe quinta parte gradus defecit.

Ad quartum quæsitum scias tabulam prosthaphæreseωn Lunarium, quam postea iuxta priorem hypothesin supputari feci, non multum differre ab altera Hamburgi minus diligenter impressa, nisi quod quædam perperam istic duobus in locis excusa emendet, et omnia scrupulosius, utpote singulis secundis, exhibeat. At cum tabula illa per omnia apparentijs non satis præcise correspondeat, siquidem ob conturbationes rerum mearum in Dania factas, dum peregre sum, tam cito revideri et castigari non potuerit, quod nunc concesso meliori ocio tandem effectui daturum spero, cumque redintegratas illas tam æqualium quam inæqualium motuum Lunæ tabulas tecum, ubi penitus absolutæ fuerint, communicare decreverim, quorsum opus circa has exauthoratas pluribus occupari? Quis enim Cerere reperta glande vescitur?

Alteræ tuæ literæ die 16 Ianuarij exaratæ de Triangulorum compendiosa per προσθαφαιρέσεις resolutione solerter agunt, et a nostris ratiocinijs non admodum aliena habent, quare ijs diutius non immorubor, sed pergam potius ad eas, quæ octavo Februarij scriptæ sunt, prætermissis duabus intermediantibus ob causam superius dictam. Agis inibi de calculo locorum Lunæ ad tres dies in libro nostro Epistolarum pag. 56 inter reliquos Planetas assignatorum, quodque ea ex observatione petita Tabulis nostris non satis consentiant, inducis. Fateor quidem id aliquatenus sic esse, non tamen tanta invenitur discrepantia, quantam tua supputatio mihi transmissa suggerit, uti ex nostra, quam apposui, repetitione liquet, duobus posterioribus locis satis convenientibus, et primo saltem illo nonnihil exorbitante, nam ut minutula quædam præteream, ubique differentiam illam, loco Lunæ, respectu polorum Eclipticæ per Instrumenta observato, et illi, qui in propria orbita existit, quem calculus solummodo præbet, varie intercidentem negligis: forte quod tabellam diversitatem hanc ostendentem cum prioribus non acceperis, quam, ut tibi postmodum ad manus sit, hîc additam habes, siquidem renovatis etiam tabulis, quas alias, ut promisi, obtinebis, æque applicari poterit. Quomodo autem repurgati hi canones loca Lunæ, tribus illis diebus satis præcise convenientia, expediant, in alia charta denotatum invenies, idque quoad solas longitudines. Nam in latitudinibus ex observationibus salvandis, et parallaxibus, quæ sese immiscent, extricandis, etiamnum laboramus. Neque tamen in latitudinibus a priori ordinatione evidens discrimen subrepere poterit. Quam vero priores illæ apparentijs congruerint, tute satis expertus es, et quam proxime in tuo calculo assecutus, ut hac de re frustra moveatur dubitatio, nisi quis velit scrupulosius, quam sensus oculorum fert, singula trutinando nodum in scirpo quærere.

Quas postea die Februarij ad me misisti literas, restitutionem quarundam peculiarium affixarum a CHRISTOPHORO ROTHMANNO Landtgraviano olim Mathematico adiunctam habuere, cuius communicatio mihi grata fuit; licet enim ab ipso laudatissimæ memoriæ Principe, dum adhuc in vivis erat, mihi aliquot inerrantium siderum ipsius Instrumentis facta verificatio transmissa sit, ut eam per triangula expenderem atque cum meis pariter inventis conferrem, quemadmodum in Epistolis inter nos commutatis videre est: tamen non tot erant numero stellæ, neque tam diligenter in trutinam Triangulorum et calculi vocatæ. Ex ijs, quæ nos capite secundo Progymnasmatum Astronomicorum circa fixarum restitutionem tractavimus, nostras rationes, et quanta diligentia hanc provinciam susceperimus et administraverimus, perspicies, collatione autem inde cum hisce Landtgravianis longitudinibus facta, eas ubique 5 vel 6 scrupulis nostras excedere animadvertes, nec in latitudinibus maiorem esse differentiam, quam hæc in longitudinibus varietas proxime postulat. Qua vero occasione factum existimem, quod Landtgravianæ observationes stellarum longitudines per unciam circiter unius gradus plus iusto extenderint, in dicto Progymnasmatum capite pag. 274 reperies, et alias in Epistolis hac de re inter nos affatim ventilatum est. Non est quod tibi persuadeas, ROTHMANNUM unquam hanc stellarum verificationem suo nomine in publicum editurum, nam animum ab his studijs iam prorsus abiecit, et per procurationes forenses victum quærit, quatenus adversa valetudo, qua miserrime conflictatur, id admittit, nec scio, an adhuc superstes sit. Nam cum ultimo ad me de eo scriberetur, ipsum cum extremo sanitatis et rei familiaris dispendio vitam ægerrime trahere relatum est. Quare non opus est, ut verearis, tibi aliquando imputari posse, quod huius fixarum ab eo peractæ emendationis me participem reddideris, nisi id celâro, quod tamen nihilominus libenter facio, licet, ut dicam id quod censeo, eius rectificatio parum mihi prodesse poterit, cum iam diu ante meas circa fixarum correctionem lucubrationes consignârim, et pro maiori parte typis imprimi curârim, uti liber, quem habes, ostendit. Supplevi postea plures, quo numerus millenarius consummaretur. Quam millenarum stellarum exactam restitutionem Augustissimo Imperatori RUDOLPHO, Domino nostro Clementissimo, in membrana descriptam ante annum, cum primum Pragam venissem, humilime obtuli.

Postea in ijsdem literis de resolutione Triangulorum per προσθα‐ φαιρέσεις recte quidem infers, quod non multum contineat facilitatis atque compendij, si de planis solummodo intelligis: attamen in sphæricis non contemnendam suppeditat promptitudinem, et citius quam vulgaris fert methodus, calculum absolvit. Quin etiam in ipsis Planis Triquetris non tantum, uti existimas, a scope exacto deflectitur, si subtilissime ex integro canone RHETICI alicubi, prout opus est, emendato, omnia perficiantur, veluti reiterata tua exempla in hîc præsenti quadam charta te monere poterint; nuspiam enim 4 vel 5 scrupul. secund. quæ canonis insufficientia excusat, quæque etiam per se non sunt alicuius momenti, deviatio committitur.

Attingis insuper ibidem sex illas in Luna animadversiones, quas præfato Progymnasmatum libro sub calce capitis sexti assignavi, easque cum calculo e tabulis Lunæ tibi antea exhibitis confers, adiuncto tuæ numerationis epilogismo, quem postquam introspexissem, animadverti, utut non modicam ibidem adhibueris diligentiam, nonnunquam tamen id, quod intendebas, non satis assecutum, quemadmodum recognita eorundem nostra via computatio, quam tribus prioribus ex Epistolis recensitis calculationibus subiunxi, te in prima pagina, hæc, uti dispicies, continente, edocebit, licet inficiari non possum, calculum hunc, ex primis Lunæ tabulis quacunque sedulitate elaboratum, in quibusdam, præsertim postremis duobus, in Octobri anni 1586 factis denotationibus, nimium exorbitare, cui tamen enormitati posterior in Lunæ curriculo adhibita correctio ita medetur, ut nihil dubij, quod mentionem mereatur, relinquat, veluti in secunda pagina, tribus illis ex Epistolarum libro sumptis Lunæ locis et ad renovatum calculum expensis, hæc quoque sex, quæ Progymnasmatum liber suppeditat, ad normam eiusdem reformatæ supputationis, sub incudem numerorum revocantur. Ubi tamen id considerandum venit, quod ea, quæ etiamnum ibi residua videtur ab annotatione in libro Progymnasmatum facta discrepantiola, quæ tamen nusquam tria vel quatuor minuta excedit, non ita stricte accipienda sit, ac si tabulæ neotericæ tantundem omnino a cœlitus facta observatione aberret. Nam loca longitudinis Lunæ in dicto libro apposita vix sunt exquisita scrupulositate ex observationibus, quæ etiam non ubique sufficientes in promptu fuêre, ita recensita, ut pro 3 vel 4 scrupulis quis fidem interponere possit, quod et revisæ observationes atque subtilius castigatæ, sicubi ad adscriptum tempus in voluminibus observationum nostrarum inveniuntur, satis probant, prout etiam a nobis ijs in locis, ubi opus fuit, ad memoratam paginam subnotatum est. Haud enim duxi necessarium præcisionem quoad longitudinem Lunæ istic proponere, cum parallaxes solummodo scrutari intentio nostra foret. Et sane si dextre ab ijs, qui in observationum Astronomicarum palæstra diu multumque exercitati sunt, omnia secundum rei exigentiam et difficultatem æqua lance expendantur, non invite fatebuntur, quod trium vel quatuor minutorum, imo etiam duodecimæ partis unius gradus in hac pragmatείa disconvenientia nostram determinationem convellere nequeat. Cum enim Luna non tam splendidum et notabile vibret lumen atque Sol, quo in Instrumentis per umbram aut illuminationem pinnacidiorum centraliter citra omne dubium discerni possit, longe difficilius quam ☉ aut etiam cœtera astra, quæ per rimulas dioptrales satis præcise denotantur, observationi subtiliori patet, unde fit, quod marginem aliquem Lunæ præsertim maxime plenum inter observandum collimari oporteat, ubi hæc etiam difficultas incidit, quod vix dirimere detur, an quis plus vel minus iusto circa limbi illius contactum solummodo dignoscendum collineet, alijs atque alijs observatoribus pro diverso acumine visus non in eodem puncto scopum petitum attingentibus. Taceo nunc, quod parallaxes Lunæ eius observationem reddant magis lubricam, quam in ullo alio sidere, et licet hæ quoad longitudinem iuxta nonagesimum Eclipticæ ab horizonte gradum præcaveri queant, tamen id non diu durat, et rarissime per serenitatem ob nubes et alia impedimenta tales occasiones suppetunt. Et quorsum quæso maior scrupulositas, quam quæ facile in sensus cadit, hîc solicite sectanda? Cum ea omnia, quæ ex motu Lunæ emendato deducuntur, si per experientiam ponderanda sint, sensuum adminiculo indigeant, qui pariter ut prius circa minima et imperceptibilia hallucinari possunt. Hæc vero ob id eo fusius inculco, ne quis sibi polliceatur, tam exactam undiquaque certitudinem in Lunæ apparente motu obviam esse atque circa Solem et reliquos Planetas, fixasque stellas, modo debita adhibeatur diligentia, præstari poterit. Interim tamen non ferendum duco, ut nimis lato modo, utpote in sexta vel quarta solummodo gradus parte, Lunæ exponantur φαινόμενα, prout veteres, qui ad maiorem præcisionem vix aspirare ausi sunt, admiserunt, imo usitatas tabulas, sive Alphonsinas sive Copernicæas, aut quascunque alias assumpserimus, intra unum aut sesquialterum gradum subinde Lunæ loca cœlo correspondentia vix præbere. Veruntamen hoc insuper admonendum duco, quod etiamsi Luna non tam subtiliter per Instrumenta observabilis sit, ut de centri eius situ exactissimo nihil prorsus dubij relinquatur, tamen, quantum ad Eclipses attinet, modo eæ per ingressum et egressum umbræ terrenæ accurate denotentur, promptius patent, et inæqualitas illa, quæ circa novam et plenam contingit, simplicior est, nec tam varijs anfractibus obnoxia, atque ea, quæ iuxta alias digressiones fit, in quibus maior quidem subest perplexitas, quam ulli veterum aut recentium Astronomorum (absit invidia dicto) hactenus vel semel suspicari potuerint, nedum ut ei sufficienter per oportunam hypothesin et hinc deductam numerationem providere sustinuerint. Licet vero hæc omnia ita se habeant, polliceri nihilominus ausim, Lunæ cursum in tabulas recentiores a nobis digestum exactius apparentijs satisfacturum, quam cuivis per Instrumenta facile assequi in proclive est, siquidem non nisi a selectissimis et minime dubijs observationibus per annos plures quam 20 exanthlatis derivatus, idque Instrumentis minime fallacibus, quæ imitari paucissimis conceditur. Atque hæc de Lunæ motu observando examinandoque satis superque dicta sunto.

Quantum epochas mediorum motuum in hac ipsa Luna ad tempora PTOLEMÆI retro constituendas, quarum in ijsdem etiam literis mentionem facis, concernit, scias eam in his denotationem, quæ tibi transmissa est, non fuisse genuinam, sed per incuriam nescio quam ex antiquata et reiecta quadam assumptione, a quodam studiosorum meorum descriptam, cum verior illa ad manus non esset, atque ea, quam pro rata habui, neque ijs, quos accepisti, neque Prutenicis numeris consentit, quam modo substituere minus necessarium duco, siquidem tota illa prior ratio Lunaris circuitionis, aptiore nunc inventa, a nobis repudiatur. In hac vero posteriore redintegratione, ubi eam adeptus fueris, epochas ad PTOLOMÆI tempora correctas unâ obtinebis.

Pro libris præstantissimi illius Mathematici FRANCISCI VIETÆ, quorum simul cum literis die 26 Aprilis mihi inscriptis copiam fecisti, gratias ago plurimas. Retulit ante annum mihi, cum Pragæ unâ essemus, ADRIANUS ROMANUS, insignis etiam Mathematicus, eundem VIETAM de Triangulorum compendijs peculiaribus nonnulla in publicum edidisse, quæ videre averem. Pollicitus is quidem est, se mihi exemplar missurum, sed necdum respondit eventus.

Ad eas, quas huc nono Maij direxisti, non opus arbitror multis respondere, cum præcedentia sufficiant. Id saltem addere lubet, mihi nequaquam esse ingratum accuratum tuum illud studium in disquirendis subtiliterque ponderandis ijs, quæ a nobis circa Lunam prius elaborata erant, imo cuperem ulterius, tam in his quam alijs, idipsum pari diligentia a te fieri, et sicubi aliquid dubij inciderit, ingenue me admoneri, plus enim sæpe vident oculi quam oculus, et te candide agere veritatis solius eruendæ amore, non ut cum præiudicio quodam nostra insecteris, prout plærique scioli facere præsumunt, sufficienter perspectum habeo. Tentavit etiam excellens ille Italorum Mathematicus ANTONIUS MAGINUS, in Luna, nonnulla e quaternione illo de motu eius Hamburgi impresso, quem a quodam meo domestico in Italiam profecto, me inscio, adeptus est, idque etiam bona, ut ex literis eius apparet, intentione fecit, sed non pari tecum felicitate metam petitam attigit, veluti patet ex calculo, quem literis suis inclusum ante aliquot hebdomadas ad me misit, cuius copiam unâ facio.

Huc usque scripseram, vel potius amanuensi meo dictâram, antequam Benaticâ ante duos circiter Menses discederem, et constitueram non saltem hîc Pragæ has ipsas literas supplere, et quædam alia adiungere, ac calculum, quem mitto, revidere, et in quibusdam etiam explicare, antequam eas ad te mitterem, prout in brevioribus illis, quas (cum ante mensem libros communicatos restituerem) ad te dedi, me pollicitum existimo. Verum cum indies nova me occupent negocia, ut id, etiamsi quam maxime vellem, satis cito expedire nequeam (habeo insuper quædam præ manibus pro Cæsarea Maiestate, Domino nostro clementissimo, peragenda, quæ non sinunt me alijs sedulo attendere, priusquam illa absoluta fuerint) cogor hasce utut immaturas et incompletas ad te dirigere, quo pollicitationi meæ vel aliqua saltem ex parte, si secundum totum nunc non liceat, satisfiat. Adiunxi ea, de quibus inibi mentio facta est, quatenus nunc inveniri poterant: nam amanuensis ille, qui et antecedentia scripserat, et quæ apponenda erant, conservârat, non amplius apud me est, sed me inscio, postquam huc Pragam veni, contra datam fidem, nescio equidem qua de causa, ab alio, uti opinor, instigatus, se subduxit, et ad Witebergenses, ubi officium aliquod scholasticum sperat, redijt: unde vereor omnia, prout oportuit, hîc addita esse, imo an ea ipsa, quæ adiunxi, recte se habeant, et satis accurate consignata sint, ambigo; neque enim recognoscendi modo suppetit otium. Tuum itaque erit omnia circumspecte expendere, et sicubi opus fuerit, castigare, quod pro tuo in hisce exacto iudicio non difficulter præstiteris. Cuperem vero vel has ipsas, vel earum exemplar (nullum enim mihi ad manus est) remitti, ut desiderata per meliorem oportunitatem suppleam, et si quæ in annectendis omissa aut minus elaborate peracta sunt, resarciam et perfectiora reddam.

Ad ♀ stellam olim iuxta ALBINOVANI Poëtæ opinionem in aurora non apparentem, qua de re denuo in ultimis tuis quæstionem movisti, ut multa nunc respondeam, temporis angustia impedit, nec etiam aliæ nunc succurrunt rationes, quam eæ, quas ante annum ad te perscripsi.Licet enim in novitio tuo calculo, præsertim ad primum tempus coniunctionis ♀ et ☿, latitudinis diversitas non tanta sit, quanta antea admissa est (neque enim hîc dimidium gradum attingit, quem PTOLOMÆUS non semper hac in parte assecutus est, nedum eius imitator COPERNICUS) attamen quomodocunque coniungantur ♀ et ☿ etiam in ipso longitudinis et latitudinis minuto, hæc ab ipso, ut plane non appareat, obscurari nequit, cum unum luminosum corpus alterum non obfuscet, nec visibilis diameter ☿ij tanta est, ut id efficere possit, quemadmodum iam dudum monui. Si itaque citra Poëtarum Privilegia Poëta is veridicus est, crediderim potius ♀ ob exhalationes et meteora quædam candida aërique similima obvelatam delituisse, præsertim cum 8 saltem gradibus a ☉ elongaretur, ideoque radijs eius quodammodo obnoxia, minusque ob diem illucescentem conspicua; sed de his tute rectius dispicies. Addam SCALIGERI literas nonnulla in fine de hoc ipso negotio continentes, si exemplum satis cito obtinuero.

Fuit apud me Benaticæ vere præterito M. IOHANNES K0PLERUS, insignis apud Styriacos Mathematicus, cum quo tibi etiam per literas familiaritatem intercedere ab ipso cognovi. Retulit vero inter alia se aliquando nonnulla tibi scripsisse, de Hypothesibus meis in controversiam vocatis, atque quod eæ nec in COPERNICO, nec APOLLONIO PERGÆO, ut quidam (iam ante 14 dies mortuus) prætendit, invenirentur, ostendisse, atque certis indicijs non alterius, sed meas esse collegisse. Rogo itaque peramanter, velis eas KÖPLERI literas mecum aliquantisper communicare, aut saltem ea verba, quæ hoc negocium concernunt, inde transsumpta et tuæ manus subscriptione in veritatis testimonium ratificata transmittere, idque per primam Postam a vobis huc redeuntem, et Agenti (uti vocant) Principis vestri id, quicquid erit, mihi tradendum committere. Feceris mihi sic rem apprime gratam; incumbit enim nunc aliqualis necessitas, cur sic fieri averem, de qua alias rescisces.

Invitârat nuper Serenissimi Principis vestri Legatus me ad cœnam, a quo humanissime et lautissime exceptus fui, et crebra tui, eaque (uti decuit) honorifica facta est inter nos mentio. Quamprimum ea, quæ nunc pro Cæsare elaboro, parata fuerint, ut liberior esse queam, constitui illum vicissim ad me invitare, siquidem quod accessum non sit detrectaturus, iam benigne mihi addixerit. Tunc plenius de te colloquemur, et nonnulla ex ijs, quæ inter nos mutuis literis ventilata sunt, ipsi ostendam, unâ cum Instrumentis quibusdam e meis, quæ nunc partim Benaticâ, Cæsare sic volente, huc allata sunt, partim (uti spero) brevi aderint, ut de ijs domum reversus ad te referat: quamvis potissima eorum pars, unâ cum reliqua mea suppellectile adhuc Magdeburgi detineatur, sumptibus tamen Reverendi eius loci Capituli, in gratiam Cæsareæ Matis huc per Albim (nisi ob æstum continuum nimis exsiccatus fuerit) quam citissime fieri poterit, advehenda. Quæ hoc tempore tibi scribenda insinuandaque duxi, utque omnia candide accipias, atque mature expectationi nostræ respondeas, te etiam atque etiam rogatum habeo.

Vale.
Magnificentiæ Tuæ
studiosissimus
TYCHO BRAHE,
manu propria scripsi.