Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD MELCHIOREM IŒSTELIUM.

EX ultimis meis literis, Eruditissime et amantissime Domine IÖSTELI, quas Domino Doctori FRANTZIO Iurisconsulto in eas oras proficiscenti commisi, facile intellexisti, quæ superioribus tuis respondenda habui, et quænam deinceps a te desiderarem, quod peracta promotione, quæ ut fausta felixque sit precor, meliori restitutus otio efficias, te etiamnum per amicitiam nostram rogatum volo. Invenies facile aliquem, qui id, quicquid erit, meis sumptibus ad mundum describat. Promptissimum vero erit, si hoc per studiosum, quem mihi polliceris (quod et gratum est) huc ipsum miseris, modo is non prius, quod tamen mallem, accesserit.

Quid M. OSWALDUS et Typographus certo addicere velint, etiam mature resciscere cupio, atque ut omnia pro me isthic peragenda accelerentur, ne irrecuperabile tempus nimis diu incassum labatur. Sum iam occupatus in disponendis instrumentis meis superius iuxta arcem in domo quadam ampla, in quam Cæsar ex horto suo, cui propinqua est, solitarie, quoties lubuerit, ingredi potest et ea perlustrare, quod et nuper clementissime nec sine voluptate fecit, licet saltem ea, quæ Benatica advecta sunt, tunc in promptu fuerint, cætera omnia, de quibus etiam pridie inquisivit, ubi rite collocata fuerint, visurus, atque tum demum, quo in loco, ut ad usum perpetuentur, constituenda sint, decreturus. Neque enim vult, ut ego cum meis studijs tam longe, ut antea, Pragâ absim, quod etiam mihi ipsi non oportunum videtur. Verum de huius consilij eventu, quem spero utilem et commodum futurum, te postmodum certiorem reddam.

Advenit ante quatriduum per postam, uti vocant, Cæsaris frater Archidux MATTHIAS ab ipsius Maiestate illico vocatus, statim ac magna illa et inopinata mutatio hîc in aula facta est, reiecto RUMPFIO et TRAUTSONIO, præcipuis Consilij secreti Capitibus, qui intra biduum discedere iussi sunt, quod et factum, cæteris eiusdem Consilij membris retentis quidem, sed necdum in priori gratia habitis. Qua de caussa hæc alteratio peracta, nondum satis liquet. Fuit quoque dictus serenificus Archidux heri in domo illa, ubi instrumenta mea partim erecta sunt, partim adhuc eriguntur, et singula, quæ interim maiori copia advecta erant, diligenter perlustravit, siquidem et is artibus his iucunde et laudabiliter afficiatur.

Vale, et cum otium fuerit, plenius rescribe. Atque ubi sexcenti illi Ioachimici e ducatu Megapolitano advenerint, 50 inde pro laboribus typographicis tecum retine, et papyrum idoneam pro aliqua eorum parte tempestive coëmi effice. Plures mittam, ubi opus fuerit. Reliquos intermediante affine tuo Dresdense huc dirige. Iterumque vale, et D. D. IESSENIUM, licet mei immemorem, reliquosque amicos Witebergenses, inter quos etiam obmutescentem illum TAUBMANNUM, saluta.