Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
SPECTATISSIME DOMINE DECANE AC SENIOR CÆTERIQUE CLARISSIMI DOCTORES COLLEGIJ MEDICI.

QUOD tam honorifice et benevole ad promotionem Doctoratus in facultate medica circa medium Octobris stylo veteri apud vos solenniter celebrandam (memores adhuc illius convictus, qui inter nos fuit, dum superiore anno aliquantisper Witebergæ subsisterem) vestris humanissimis literis me invitatis, est cur vobis omnibus et singulis officiose gratias agam. Satisfacerem vero haud illubenter vestræ petitioni, si per me id staret, et temporis locorumque ratio, quibus inserviendum, id ferret. Sum enim ex Sacræ Cæsæ Matis, Domini nostri clementissimi, mandato iam occupatus in disponendis instrumentis meis Astronomicis, quæ partim ex Arce Benatica, partim Magdeburgo Leutmeritzium, quousque Albis est navigabilis, deinde huc Pragam, eiusdem Maiestatis iussu, nuperrime advecta sunt, ut in ampla quadam et magnifice superius prope arcem exstructa domo ijs collocatis, ipsius Maiestati (sic enim ei clementissime placuit) omnia propius in conspectu sint, donec quorsum ulterius transferenda, et ubi commode ad usum stabilienda veniant, benignissime ordinaverit. Quæ cum non ita cito expediri queant (res enim non parvæ est molis) ut vobis ad constitutum tempus gratificer, spero tam apud vos, quam Eruditissimum Magistrum IÖSTELIUM, Candidatum inter sex illos primarium, amicum mihi in primis dilectum, excusationi locum futurum. Quod superest, ut actus ille auspicatus et salutaris sit, precor, vosque omnes Deo Opt. Max. commendatos habeo.