Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
IOANNES KEPLER AD TYCHONEM BRAHE.

CUM hucusque, Nobilissime et Præstantissime Domine TYCHO, partim occupationes tuæ, partim febris mea non passæ fuerint, ut rationes adventus mei in Bohemiam Magnificentiæ Tuæ ex animi mei sententia recenserem, scripto id rectissime præstitum iri putavi. Duobus potissimum argumentis Magnificentia Tua, in literis ad me in Styriam missis, in Bohemiam me vocavit, altero a contractu nostro, quem Maio mense et antea talem inivimus, ut pollicerer, interventu Cæsareæ voluntatis, Magnificentiæ Tuæ per biennium adesse, laboresque tuos in Astronomia toti Europæ iam pridem desideratissimos, quantum in me est, maturare et adiuvare: altero argumento a præsenti mea calamitate deducto, dum me iubes optima spe ad te proficisci, nec dubitare, quin vel commendationibus tuis ad Maiestatem Cæsaream, vel propria opera auxilioque meis incommodis sis consulturus, adeoque et viaticum compensaturus. Recte sane de duabus hisce rebus egisti. Nam mihi cum necessitas imponeretur e Styria migrandi, omnino de utraque hac cogitandum fuit. Etsi enim, quod primum attinet, omnis noster contractus expiravit et annihilatus est, sublato fundamento, ut retinerem salarium meum Styriacum (quod interdictu Provinciæ mihi ademtum est) utque magistratus meus eius temporis consentiret (cuius loco, cessante officio, iam agnosco Principem Wirtembergicum, vigore cum obligationis, tum literarum Reversalium) tamen cum, durante meo priore officio, res a Magnificentia Tua incepta et Cæsareæ Maiestati proposita sit, Cæsarea Maiestas etiam consenserit, providendum certe mihi fuit, ne imprimis Cæsaream Maiestatem, tum etiam Magnificentiam Tuam ludificarer, quin potius vel cum damno meo Pragam irem, ibique rem vel penitus confectam (quam spem literæ tuæ in adventum meum præbuerunt) quantum in me esset, amplecterer, quantum vero in Principe meo situm, per Legatum eius Dominum Doctorem DOLDIUM, qui Pragæ esset, expedirem; vel si adhuc præter opinionem tuam, in dubio suspensa futura esset, uti tum vires meas explorarem, sumptuum rationem inirem, et quantisper sine pernicie mea, incertum in eventum, meis impensis, nullo salario, expectare possim, perpenderem, ubi, si tantæ moræ, quantas postulat aula Imperatoria, supra facultates meas essent, negotium ipse præsens legitime et cum Magnificentiæ Tuæ meique ipsius excusatione penitus desererem.

Quod ad alterum, etsi mihi dubium nunquam neque fuit, neque est, quin et impense me ames, et optime promotum velis, et huius rei luculentissimas in loco tam splendido, tanta summi Monarchæ gratia, habeas occasiones, si moram ego ferre possem: tamen rationes, quibus præsens meum infortunium ope divina sublevem, aliæ mihi sunt, partim necessariæ, partim (ut sunt res meæ tenues) magis utiles. Cum enim iure obligatorio tenear, operam meam priore Magistratu, cui illam ex concessu Principis mei Nutricij addixeram, liberatam, eidem Nutricio meo renunciare, rectissime sane mihi consuluissem, si recta via Grätio ivissem in Wirtembergiam. Certum enim habeo, qui eo veniunt exules, maxime si alumni fuerunt Principis, illis et de victu statim et de conditionibus primo quoque tempore prospici. Ego vero præter hæc omnia etiam a Præceptoribus meis in Academia Tubingensi iam pridem eas habeo promissiones, ut merito ex coniunctione Principis cum Academia magna mihi spes nasci debeat. Atque hæc via esset omnium compendiosissima ad mea mitiganda incommoda. Altera est, ut si me causæ forsan aliæ (qualis est nostra iam tractatio) Pragam deducerent, uti tum in ea urbe, nempe in conventu Legatorum ex plerisque provincijs, statim mihi prospicerem, primo omnium Legatum Wirtembergicum alloquerer, an commode, parvo sumptu, commendationibus ipsius adiutus, in Wirtembergiam ire possim, an concessionem mihi ab illo Principe impetraret, commendationibus iterum me iuvaret, ut propter redimendum viaticum in propinquiorem Academiam, qualis est Witeberga, Iena, Lipsia etc. promoverer. Hæc altera via est, Nobilissime Domine TYCHO, sublevandis meis miserijs, minus quidem splendidas conditiones pollicens, quam ex aula sperantur Imperatoria, sed tamen expeditiores, in præsentia certiores, et mihi, qui ob inopiam non sum sustinendis diuturnis moris, acceptiores.

Explicavi, quid de utroque tuo argumento sentiam: iam quo animo huc venerim, hîcque iam commorer, recensebo. Voluisse me, statim atque in exilium ire sum iussus, Wirtembergiam repetere, iam pridem ex literis meis tenes. Supervenerunt literæ tuæ, quæ et mihi et affinitati amicisque meis satis efficaces sunt visæ, quæ me permoverent, ut dimisso in Magnificentiæ Tuæ et Astronomiæ gratiam, inque meum ipsius, si Deus ita vellet, maius incrementum, altero mei iuvandi modo, retento vero alterius arbitrio pro Wirtembergico Bohemicum iter arriperem. Bona vero et uxorem cum privigna visum est in omnem eventum Lincij relinquere, ubi essent in itinere versus Wirtembergiam.

Mutavi propositum de uxore et privigna (bona enim, sicut dixi, Lincij reliqui) hoc metu, qui iam in me exit, ne quis ex nobis ægrotaret, reliquis absentibus, inter peregrinos. Itaque Pragam veni magno sumptu. Sexaginta expendi in vecturam personarum, viginti in viaticum, quadraginta amplius in duo vasa, repleta bonis mobilibus sive suppellectili, idque tantummodo Lincium usque. Taceo quanto iam in ære sim hospitis mei. Restant mihi impensæ non plures, quam quibus ad moram quatuor hebdomadum, et deinde ad iter aliud (breve tamen) indigeo. Intra has quatuor hebdomadas expectabo eventum nostri negocij. At nihilominus, dummodo per valetudinem liceat, in omnem eventum mihi apud Legatos Principum de commoda conditione legitime circumspiciam, sic tamen, ut si quid interea Magnificentia Tua effecerit, id ratum, cætera irrita sint. Ubi hoc tempus transierit, atque Magnificentia Tua postulaverit a me, ut diutius maneam, id non aliter mihi possibile est, nisi aut viaticum mihi a Magnificentia Tua pro vectura et victu restituatur 150 fl., ut duo vasa mea huc advehuntur, ne quæ convasata sunt, situ pereant, aut Magnificentia Tua prædem se præstet pro me apud illos, a quibus necessaria mihi ad victum coëmenda sunt. Quorum illud si præstetur, ad semestre usque, DEO vitam prorogante, expectare potero: sin hoc autem, tantisper durare potest mora mea, dum id Magnificentiæ Tuæ et Creditoribus allubescat. Interea Astronomia et labores Magnificentiæ Tuæ tantæ mihi curæ erunt, quantam feret valetudo mea. Quin etiam si negocium ex animi sententia apud Cæsaream Maiestatem conficias, viaticumque, uti spem fecisti, impetres, ab eo summam eam, quæ interea mihi a Magnificentia Tua commodata fuerit, demptam Magnificentiæ Tuæ restituam. Quin etiam id intra has 4 septimanas operam dabo, ut aliquis alius mihi id salarium, quod Grätij habui, in hoc biennium pendat, pro quo obligatus illi sim, exacto tempore in eius servitium transire. Habet igitur Magnificentia Tua summam consiliorum meorum: quæ ut mihi inopi et deserto et exuli non in peiorem partem interpretetur, obnixe rogo.

Vale.
Magnificentiæ et Nobilitatis
Tuæ Officiosissimus
M. IO. KEPLER.