Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILISSIMO STRENUO ET MAGNIFICO VIRO TYCHONI BRAHEN DANO, SACRÆ CÆS. MATHEMATICO, IMO ET FAUTORI SUO MULTIS NOMINIBUS COLENDISSIMO.
PRAGA.
Εὖ ζῆν καὶ εὖ πράττειν.

QUANQUAM apud D. DAVIDEM FABRICIUM ad nobiliss. Magam T. scripserim de rebus omnibus, Nobiliss. atque Magce vir, Domine multis nominibus colende, quas quidem literas meas unâ cum earundem latore, FABRICIO nostro, te accepisse et vidisse non dubito, facere tamen non potui, quin nobiliss. Magam T. hac schedula inviserem, sciscitaturus saltem, num dictus FABRICIUS noster salvus atque incolumis ad vos pervenerit. Multa enim metuebat atque, ut mihi videbatur, sibi persuadebat, quare non sine periculo hoc iter perficere posset. Veruntamen omnia in DEI præpotentis manu posita esse firmiter credo, sic ut eundem FABRICIUM, nisi DEO aliter visum fuerit, incolumem omnino ac salvum huc reversurum plane persuasum habeam. Porro nobiliss. Magam T. rogatam velim, uti me sibi commendatum et persuasum plane habeat, me ex eorum esse numero, qui nobiliss. Magam T. modis omnibus salvam optet atque incolumem, eiusque honoribus faveat quam maxume.

Cæterum quid Sacræ Cæs. Matis Legatus et Consiliarius præcipuus D. HANNIWALT hîc rerum agat, quamque honorifice, ne dicam magnifice, ab Illri et generoso principe meo ENNONE, Orient. Frisiæ Comite, exceptus sit, et quæ porro Sacræ Cæs. Mati ab Illri Cels. eius exspectanda sint officia atque servitia, meum non est perscribere, cum tempus ipsum atque exitus reipsa comprobatura sint, quali affectu Illris Dominus noster erga Sacratiss. Cæs. Matem sit præditus, quam ut DEUS opt. max. unâ cum nobiliss. Maga T. diutissime servet, ex animo precor. Ac si forsan occasio fuerit, ut Sacræ Cæs. Mati mea quamvis humilia servitia commendare possis, quæso studiorum, si non eorundem, attamen communium memor esto.

Hæc scripsi αὐτοσχεδίως et quasi per satyram, propterea quod propter præsentiam præfati Cæs. Matis Legati, qui pridie huc appulit, plusculis eram occupatus negocijs. Quare et festinationi et lituris ignosces, tum FABRICIO nostro hasce inclusas literas cum salute uberrima tradere haud dedigneris. Utinam vero sit aliquid, in quo nobiliss. Magæ T. vicissim gratificari possim, neque enim labori, vigilijs, studijs, sumptui parcerem.

Vale vir nobiliss. atque Magce.
Nobiliss. Magæ T.
addictiss.
EBERARTUS SCHELE,
Orient. Frisiæ Secret.