HIC quoque Quadrans ABC e solido constans Orichalco; sed ita distributus, prout in figurâ apparet, habens sub se Horizontem GHIK Azimutha continentem, et e solido Orichalco fusum. Totius vero Instrumenti partes sigillatim explicatæ, in hunc modum se habent: a Centro A ad B vel C est longitudo unius cubiti cum semisse. Hinc patet circumferentia BC, quæ etiam per puncta transversalia consueto nobis more in singula Graduum minuta subdivisa est; nullumque alium, ut in priori, distinctionis modum obtinet: siquidem limbus non adeo latus sit, ut plures commode excipiat. Habet nihilominus duorum circiter digitorum latitudinem; et singulis minutis exprimendis transversaliter (uti dixi) capax est. Quadratum vero, quod in areâ Quadrantis ADEF conspicitur, unaque huic decussatim incidentes contignationes fulcri saltem loco et majoris firmitatis, eidem adaptantur: nisi quod Quadratum illud usui quoque esse possit in dimensionibus Geömetricis quoad altitudinem et latitudinem rerum, quæ in terrâ conspiciuntur, atque in eâ hominum labore extructæ sunt: Quemadmodum alias Instrumentum illud, quod Quadratum Geometricum appellavit Peurbacchius, hæc et similia promit: veluti ab eodem eximio viro peculiari libello explanatum et demonstratum est: atque alias id ab ijs, qui Astrolabium explicant, præsertim quoad ejus (uti vocant) dorsum, minori negotio licet non adeo exacte indicatur. Altera adaptato, quæ circa hæc dicta cernitur, atque a posteriori Quadrantis parte intelligenda venit, formam literæ Y repræsentans, atque his tribus literis WXY consignata, propterea adest, ut ipsum Quadrantis planum Horizonti, cui involvitur, ad angulum rectum, quomodocunque circumgyretur, sistat; unaque eâ parte, quâ Horizonti juxta Y conjungitur, cochleolâ quadam, ubi opus est, ita figat, ut in suo loco ibi immotus permanens, Gradus Azimuthales commode demonstret. Vbi etiam Regula quædam a Centro L versus cochleam Y ducta conjungit fulcri extremitatem cum inferiori et mediâ Quadrantis parte, quo eo firmius omnia cohæreant, et pariter circumagatur: plumeolâ etiam inferius ad cochleam additâ, ut consistat Quadrans in quovis loco absque omni vacillatione immotus. Quod vero Quadrans hic non tota suâ superficie solidus sit, sed discrimina ea, quadrilatera ut plurimum, quæ in eo visuntur, habeat, id præbet utilitatis, quod minoris sit ponderis, atque ob id non saltem facilius tractari, sed etiam ab uno in alium locum, (cujus etiam caussâ ex varijs partibus constat) transferri queat: ut postea plenius indicabimus. De regula quoque ejus dioptras gestante, jam mox dicemus, ubi prius de Horizonte Azimuthali nonnulla explanaverimus: siquidem dioptræ illæ observationi tam Altitudinum quam Azimuthorum pariter inserviant. Ideoque Regula ipsa suo plano oblongiori et latiori, plano etiam Qua|drantis ubique adjacet: adeo ut etiam inferiori suâ parte, AS quâ prominet, eandem planitiem exacte respiciat, et dioptræ cum suis pinnacidijs huic æquidistent, tum quoque Orthogonaliter insistant: Alias enim Azimuthorum (ut de Altitudinibus non dicam) accurata fieri nequiret perscrutatio. Horizon autem Azimuthalis (de quo dixi) infra Quadrantem existens, adeoque ipsum sustentans, per GHIK exprimitur, habens in se decussatim ad angulos redies fulcimina, ut eo firmior permaneat, atque circa horum angulos communes, in centro nimirum ejusdem Horizontalis circuli Quadrans totaliter in adaptatâ isthic canali revolvatur. Habet insuper juxta extremitates earundem contignationum quatuor cochleas MNOP, quibus totus horizon, adeoque ipse Quadrans illi insistens, ita dirigantur, ut hîc planum Circuli verticalis cujusvis ad amussim imitetur: Ille vero æquilibrium Horizontis: quo utriusque usus tam quoad Altitudines quam Azimutha rite constet. Regula (cujus nonnihil antea memini) ipsi Quadranti applicata SVT eodem modo se habet, quoad sua dioptra et pinnacidia, quemadmodum in priori indicatum est, nisi quod inferius juxta dioptram S habeat duas ansas, quibus commode manu attolli et deprimi queat, prout Altitudo observanda requirit: tum quoque, ut suo pondere alteram Regulæ partem TA quasi in æquilibrio detineat. Cæterum insistit totum hoc Instrumentum lapidi Quadrato aliquatenus in lateribus excavato, commodioris usus gratiâ, qui per literam Q exprimitur. Is vero columnæ lapideæ R firmiter innititur, uti ipsa figura hæc satis ostendit. Habet hic Quadrans præ antecedenti in suâ fabricâ id commoditatis, quod is tam quam Horizon cui insistit, omniaque reliqua huc pertinentia facile disjungi atque iterum inter se componi queant, quo ab uno loco in alium portatione convenienti theca idoneus sit, cum etiam non tot constet partibus atque prior, et hæ cochleolis hinc inde dispositis non saltem disjunctionem, sed et facile pariter, ut antea, compositionem admittant eandem plane quam prius: Ideoque hunc Quadrantem Azimuthalem, appellare soleo portatilem.
USUS ejus cum priori uniformis est in omnibus ijs, quæ per Altitudines ac Azimutha observanda et Geometrice demonstranda, atque hinc in numeros resolvenda veniunt. Sciendum nihilominus, quod hisce duobus Quadrantibus, ubi exactissima observatio in aliquotâ minuti parte requiritur, non nimium esse fidendum: quales sunt illæ, quæ Solaris curriculi restitutioni inserviunt, ubi res circa minima versatur, atque sextæ, vel ad minimum tertiæ partis unius minuti præcisionem requirit; quam tam parva Instrumenta, quæ unum vel sesquialterum cubitum complectuntur, præstare nequeunt: Ideoque ad majora et talibus magis idonea nunc nos conferamus: quæ non solum hanc, quæ circa solem requiritur, subtilitatem, sed et Parallaxium minutissimarum pervestigationem atque discrimina (si qua fuerint) in quovis Cœlesti Phænomeno expedient, tum quoque multa alia in observationibus tam errantium quam inerrantium stellarum scrupulosissime pandent. Exempla talium Parallaxium invenient harum rerum cupidi in altero Tomo Progymnasma|tum nostrorum Astronomiæ instaurandæ: Ubi tam in priori, quam alterâ parte de Cometis 7 intra annos 20. elapsos conspectis, diligenter tracto, et eorum Parallaxes, quatenus haberi poterant subtilissime scrutor, omnesque in Æthereâ Regione longe supra Lunam extitisse, Geometrice et infallibiliter demonstro: utut non desint, inter eos, qui ex Aristotelis Scholâ prodierunt, qui satis superque patefactæ veritati (uti alias etiam in varijs hominum opinionibus fieri solet) acquiescere nolint. Sed veritas nihilominus ostendenda. Credant qui agnoscunt et volunt.