af Tycho Brahe (1598)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1923)   Tekst og udgave
forrige næste

||ALIVD INSTRVMENTVM SIMILE PRIORI, PRO DISTANTIIS.

Illustration: Text:
Figur 18  Aliud instrumentum simile priori pro distantiis
|| EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.

PARARAM vero jam antea, cum in adolescentia Augustæ Vindelicorum in superiore Germaniâ aliquandiu morarer, simile quoddam Instrumentum ex ligneâ tamen materiâ solummodo constans, et fulcro destitutum, cum levitate suâ alias utcunque tractabile esset. Id vero inde discedens, amplissimæ ejus Reip. Consuli Paulo Hainzelio optimæ memoriæ horum studiorum amantissimo et mihi familiarissimo dono reliqui. Cumque reverso mihi in Patriam nova illa et supra modum admiranda stella Cœlitus mox illuxisset, pro ejus Distantijs a vicinis Cassiopeæ stellis subtiliter denotandis aliud ejuscemodi mihi confieri curavi. Cujus hîc Ideam habes. Arcus ejus, in quo divisiones sunt, intelligitur per BC. Estque hic duodecimæ saltem partis unius Circuli, sive Graduum 30. eo quod pro minoribus Distantijs, quales hæ erant, de quibus diximus, sic sufficeret; nec suâ longitudine gravis aut molestus foret. Possunt nihilominus alij etiam Arcus eidem applicari, sive ampliores sive breviores, prout lubuerit. Regula AB et AC juxta A Centrum coniunctæ. et ibi ad invicem convolubiles, ipsamque circumferentiam juxta B et C continentes, longitudinem habent 4 cubitorum; latitudinem trium digitorum et crassitudinem duorum. Sunt enim quadrilateræ; constantes ex ligno apprime sicco arboris Iuglandum: quod mutationi ex aëris qualitate quam minimum præ cæteris est obnoxium. Ubi vero Regulæ circa A Centrum copulantur, Metallico clavo, foramine etiam et totâ contexturâ laminulis æneis confirmantur. Arcus ipse solide est metallicus: non tamen nimis crassus aut latus, ne pondere noceat: dum sic cavetur, alterationis, cui lignea materia subjacet, obstaculum. Pinnacidia apud BC etiam sunt Orichalcica, et ita adaptata, ut interius eorum latus interiori quoque Regularum superficiei præcise correspondeat: et ab alterâ parte inferiori cochlea est, quâ pinnacidium mobile peractâ observatione firmatur, donec numeratio in limbo facta sit. Quin alia quædam oblonga cochlea juxta DE, extat, cujus beneficio angulus Instrumenti BAC contrahitur et relaxatur, prout exigit intercapedo dimetienda. Et licet hæc cochlea in directum eat, potest nihilominus circulari ductui, qui fit circa DE supra centrum A sufficere: cum ab alterâ parte, ubi matrices habet, in claviculis rotundis convolubiles exhibeat; prout in antecedenti etiam insinuavimus. Quin et intra hanc cochleam versus Centrum oculo adhuc propior est |circumferentia quædam GLH, priori Regulæ juxta G affixa, et altera apud L transiens, cujus officium est, ambas Regulas in suo plano cohibere, ne ob longitudinem nonnihil distrahantur. Potest etiam in eodem Arcu a posteriore parte firmari Angulus Instrumenti. Distat vero is a centro quasi pro tertiâ parte longitudinis Regularum, ut commode isthuc applicatâ alterâ manu regi queat in eo motus Regularum atque stabiliri. Habet insuper duo manubria ab alterâ parte, quæ hic repræsentari non poterant. Pedestale illi nullum jam tum construxeram; sed cum non nimis grave esset Instrumentum, supra fulcrum aliquod transversum firmiter infra positum, poterat in quævis stellarum plana haud admodum difficulter verti et contineri; donec observatio peracta foret.

USUS ejus est quemadmodum in priori, applicato oculo ad I et circumacto manubrio F, unaque circumductâ cochleâ DE contrahatur vel dilatetur Angulus Instrumenti BAC, donec ambo sidera, quorum remotiones quærimus intra pinnacidia B et C ad amussim et centraliter cernantur. Tunc enim Arcus pinnacidijs et Regulis ibidem interceptus, observatorem voti compotem reddit. At quoniam centrum visus centro Instrumenti respectu cujus Divisiones procedunt, applicari non potest, prohibente solidâ parte, quæ est ab A in I; idcirco necessarium est, Distantias, oculo Excentrice constituto demensas et in Arcu numeratas justo majores esse ijs quæ ipsi Cœlo competunt.

Quare ut huic incommoditati subveniretur, Tabellam quandam construxeram, eandemque ab alterâ Instrumenti parte denotâram, ut semper in promptu esset, quæ Parallaxes Instrumenti suppeditavit, quantum nimirum juxta singulos observationis factæ Gradus subtrahendum esset, ut vera et ipsi Cœlo consona proveniret intercapedo, atque prorsus eadem, quæ ex Centro Instrumenti prodiret si centrum visus eidem uniretur. Quâ vero ratione hæc Tabula juxta Triangulorum planorum inductiones concinnata sit, demonstratur a nobis in Progymnasmatis Instaurationis Astronomicæ volumine nostro primo pag. 342 in capite eiusdem quarto; quod alias a pag. 335. usque in 343. luculentam hujus Instrumenti descriptionem exhibet. Ad quod lectorem de hoc plura cognoscendi cupidum remitto. Inveniet etiam ibidem paulo post Distantias Novæ stellæ a vicinioribus Cassiopeæ ac quibusdam alijs, tum quoque fixarum inter se exactissime eodem Instrumento mensuratas, atque in usum deductas. Nullum enim aliud huic officio accommodum tunc ad manus habebam: utpote nuper e peregrinatione Germanica domum reversus, et Pyronomicis potius exercitijs quam Astronomicis tunc occupatus.

|Licet vero hoc Instrumentum non adeo Excellens sit, atque ea, quæ postmodum successivis aliquot annis excogitavi, et magno labore atque sumptu confieri feci, ideoque postea a me antiquatum: tamen illud qualecunque sit, cum et usui non incommodum existat, hîc una cum cæteris delineandum exponendumque duxi, quo et eorum rationem haberem, quibus operosa illa et sumptuosa adeo Instrumenta, construendi non suppetit facultas. Illi itaque hoc contenti rectius et præcisius, quam ante hac per Radium Astronomicum factum est, stellarum scrutabuntur intercapedines: modo Parallaxin de quâ dixi, rite et expedite præcaveant.