forrige næste

.O. Hostiensi episcopo apostolice sedis legato.

Eo nobis existis tam uinculo familiaritatis astrictus; quam glutino caritatis unitus; ut omnes euentus tuos proprios reputemus. quia non potest illis successus esse diuersus; quibus est cor unum et anima una. Gaudemus ergo in domino et in potentia uirtutis illius. quod sicut per litteras tuas et multorum prelatorum accepimus. a karissimo in Christo filio nostro. Philippo. rege Francorum illustri; ac toto regno deuote. reuerenter. et honorabiliter es receptus. et apud regem ipsum ea per dei gratiam fideliter et efficaciter promouisti; que a nobis susceperas promouenda. Significasti quidem nobis per litteras tuas. quod idem rex licet in colloquio nobilium uirorum …. comitis Flandrie. et .. ducis Brabantie apud Compendium moraretur. tibi Senonis letus et festinus occurrit. et recepit humiliter et honorifice pertractauit. et post diutinum et familiarem tractatum. ultra opinionem omnium usque adeo se propitium exhibuit et benignum; ut in multa lacrimarum effusione. ac cordis humilitate mandatis Nostris et tuis dispositionibus firmiter se promitteret pariturum. Unde non solum in presentia multorum archiepiscoporum. episcoporum. abbatum, clericorum. et multitudinis copiose ecclesie et personis ecclesiasticis de illatis dampnis et iniuriis irrogatis plenam satisfactionem impendit; sed et Senonensi et Parisiensi ecclesiis super claustrorum suorum immunitate priuilegium de nouo concessit. et uenerabiles fratres nostros .. Parisiensem et .. Suessionensem episcopos omni prorsus rancore dimisso; plene in gratiam regalem admisit. Cumque ipsi postmodum iniunxisses; ut superinductam a se tam carnaliter quam localiter separaret. quod mandaueras adimpleuit. Ad tue quoque fraternitatis mandatum memoratam reginam ad quoddam regale castrum uidelicet Sanectum Leodegarium in quo regine frequentius consueuerant antiquitus commorari. et in quo celebrare festa principalia solent reges; licet infirmam adduci precepit. Ubi episcopis abbatibus. ut omnia publice faceres conuocatis; ad hoc induxisti regem eundem; ut tecum pariter et cum dilecto filio. fratre Bernardo de Vicena ad reginam intraret. et diutius alloqueretur eandem. Post illud autem familiare colloquium in consistorium egressus cum rege. ubi erat infinita cleri et populi multitudo; reginam a tribus episcopis fecisti honorificentia regali deduci. factoque regi mandato. ut eam tamquam uxorem suam et Francie reginam reciperet. et honorifice pertractaret; recepit eam publice. tam huic mandato licet inuitus. quam omnibus aliis mandatis Nostris; se pariturum firmiter repromittens. Ad hec nobilem uirum Nicolaum militem familiarem suum publice fecit in anima sua iurare. quod ip sam ut reginam Francie ac coniugem suam honorifice faciat pertractari. et absque iudicio ecclesie non dimittat. Soluto igitur interdicto. et omnibus sic rite peractis. cum rex ad retinendam eandem reginanmn nec flecti precibus. nec commonitionibus posset induci. immo ut ei iustitiam faceres publice proclamaret; de uoluntate tam regine quam regis. Suessionensem ciuitatem ad examinationem negotii assignasti. mandans karissimo in Christo filio nostro .. illustri regi Danorum. et uenerabili fratri nostro .. Lundensi archiepiscopo. ut procuratores idoneos et responsales instructos ad tuendam reginam tempore constituto transmittant. cum omnibus que ad causam crediderint expedire.

Licet autem processum tuum in ceteris commendemus. super eo tamen fuissemus aliquantisper commoti; quod superinducta etsi de toto regis demanio nondum tamen est iuxta formam mandati apostolici de finibus regni Francorum amota. nisi per nuntium tuum manifestam causam et necessitatem intellexissemus urgentem. uidelicet quod est grauida. et partui iarn uicina. Verum quoniam ex hoc grauis posset contra Romanam ecclesiam oriri suspitio. credentibus forsitan aliquibus quod idem rex de licentia nostra quasi duas simul teneret uxores; presertim cum adhuc superinducta uicinior ei sit quam eiectionis sue tempore fuisset legitima; ut causa cessante cesset pariter quod urgebat; impendas operam efficacem. maxime ne cum fuerit ad discussionem cause peruentum; in scandalum nostrum eius ualeat differri processus. si ex hiis que premittenda fuerant aliquid omittatur. et id negligentie tue uel astutie nostre. ab ipso rege ualeat imputari; dicente. quod ante tempus discussionis super hiis debuit commoneri; ne quid etiam per collusionem uel confictionem factum esse putetur; cum nos omnia fideliter et ueraciter duxerimus facienda. Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur in domino ac per apostolica tibi scripta mandamus. quatinus secundum apostolum instes oportune et importune. obsecres. arguas. increpes. ut rex ipse karissimam in Christo filiam nostram .I. Francorum reginam illustrem de mandato nostro receptam in gratia retineat coniugali. et mari tali affectione pertractet. cum nec honestiorem nec nobiliorem sibi possit hoc tempore copulare. utpote que ab omnibus non tantum honesta dicitur. sed et sancta. Sane nichil uel ad honorem nostrum. uel ad tui nominis gloriam magis posset hoc tempore prouenire; quam si per auctoritatem nostram et ministerium tuum bonum huius cause principium et meliorem progressum finis obtimus sequeretur.

Ad hec sicut per tuas nobis litteras intimasti. apud reges et alios efficaciter et prudenter ad succursum terre orientalis intendas.

Ceterum cum fuissent omnia premissa notata. sequentia nobis intimata fuerunt. que tanto maiorem nobis et fratribus nostris ingessere dolorem. quanto predicta maius gaudium generarant. Recepimus enim litteras eiusdem regine Francorum inter cetera continentes quod non restituta. sed incarcerata potius est dicenda. cum mota solummodo de loco ad locum. arctiori sit custodie mancipata. utpote cui nec libertas nec potestas est ulla concessa. nec honorificentia regalis exhibita. nec alicui alloquendi eam sine speciali licentia regis eiusdem. et eius litteris est indulta facultas. duobus capellanis compatriotis eius exceptis quibus uix tandem concessum fuit ut ei semel tantummodo coram arbitris ad hoc deputatis a rege. idiomate Gallico loquerentur. Adiectum est etiam quod cum uenerabilis frater noster .. Trecensis episcopus diligenter instaret. ut rex datis dextris eam in gratiam reciperet coniugalem; tu quod nullatenus credimus eam pronuntiasti per septem menses. et reginam Francorum et regis uxorem esse debere. rege ipso protinus subiungente sicut nos uobis prediximus. ac cum postmodum de ipsa non dimittenda sine iudicio ecclesie iuraretur. rex subintulit infra .vi. menses. Preterea cum in regno Francorum oratio consueuerit fieri pro rege pariter et regina; rex ipse ne in capellis regiis pro ea oretur. fecit districtius inhiberi. Sane si res taliter se haberet. non esset hec realis restitutio. sed uocalis. cum ex ea nichil ipsi libertatis uel potestatis accreuerit. sed plus accesserit oneris quam honoris. cum sit potius custodie mancipata. cum et ei loquela libera. et regalis sit oratio denegata. Utrum autem in hoc regaliter pertractetur sicut est iuramento firmatum. et tu uideas et rex ipse discernat. In uno autem formam mandati apostolici quam et nos habemus et tu; per nos ipsos intelleximus non seruatam. in qua si bene recolis continetur. quod premissis omnibus que ante relaxandam sententiam interdicti mandauimus premittenda; postmodum ipsam sententiam relaxeres. Quo facto studeres diligenter eidem regi suggerere. ut reginam eandem retineret in gratia coniugali. quin etiam hoc ei ex parte nostra iniungeres in remissionem omnium peccatorum. quod si desuper non daretur. ut post frequentes et diligentes ammonitiones et exhortationes eam ut legitimam habere uellet uxorem. et maritali affectione tractare. sed contra matrimonium accusatio moueretur. ad inchoandam causam sex mensium spatium assignares. Quam autem diligentes et quam frequentes commonitiones et exhortationes post relaxationem interdicti subiunxeris. cum eodem die immo quasi eadem ora restitutione sic facta. et sententia relaxata partibus ad causam terminum assignaris. tibi relinquimus discernendum. Verum licet castrum illud in quo restitutio fuit huiusmodi celebrata. a quo protinus soluto conuentu ad aliud est deducta. satis honorabile reputetur. uel magis amenum cum sit in medio nemoris constitutum. miramur tamen quod eam uel prius uel postea non fecisti deduci Parisius ad sedem regiam uel saltem ad aliquam ciuitatem. ubi ei populus occurreret ciuitatis. et regalem honorificentiam exhiberet. Non autem hoc scribimus quasi credamus omnia que dicuntur. cum non omni spiritui sit credendum. sed ut efficias ne credantur. Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur in domino. et per apostolica tibi scripta mandamus. quatinus diligenter et studiose procures. ut eadem regina potestatem et libertatem regiam assequatur. nec sic sicut dicitur teneatur inclusa. quin et exire ualeat cum oportuerit et decuerit. et personis idoneis adeundi et alloquendi eam facultas libera concedatur. presertim super hiis omnibus que ad negotium istud necessaria fore noscuntur. immo prudenter efficias. ut archiepiscopi. et episcopi. comites. et barones ad eam accedant gratia uisitandi et honorandi sicut ad reginas alias accedere consuerant. ipsequerex ad illam quandoque diuertat. et ei faciat necessaria tam in personis quam rebus regaliter ministrari. Siquidem cum non simulate sed ueraciter mandauerimus cuncta compleri. et talis non uera sed simulata restitutio uideatur. non nos sed se potius rex ipse decipiet. si ei tam in hiis quam in aliis regalem non fecerit honorificentiam exhiberi. quam tenetur regaliter pertractare. Nos enim usque ad effusionem sanguinis si forsan oporteat. ueritati et iustitie adherentes; non patiemur dante domino in hac causa per figmentum uel colludium aliquid attemptari. Caueas autem a continua familiaritate illorum in quorum conspectu nullus tibi uerbum audeat facere pro regina. timens ne ab assistentibus uel assidentibus protinus deferatur. Meministi sicut credimus qualiter tibi dixerimus uiua uoce. quod negotium istud. uel ad magnam exaltationem apostolice sedis proueniat. si diligenter fuerit procuratum; uel redundabit in multam confusionem ipsius. si omissum extiterit negligenter. Turpe quidem existetur. si forsan forte principium. debilis sequeretur effectus. possetque nobis illud improperari poeticum. Parturient montes nascetur ridiculus mus. Statuimus igitur te coram te ipso. tuamque conscientiam conuenimus. et precipimus ut sicut te facere credimus. plus deo quam homini deferas. plus nobis quam regi. plus toti ecclesie quam uni persone. plus saluti tue; quam regie uoluntati. et in omnibus seruata forma predicta; sic rite procedas; ut deum tibi reddas propitium. et id ad honorem nostrum. et fame tue proueniat incrementum. Ne uero uana suspitione turberis; reddimus te de plenitudine gratie nostre securum. quoniam in hiis omnibus familiariter et fiducialiter tibi sumus tamquam amicus amico locuti. et quem castissimo quodam amore zelamur. karissimam nobis tue fraternitatis dulcedinem monentes attentius et obnoxius deprecantes; quatinus in nullo penitus contra prefatam reginam. corde uel ore. uel opere mouearis. sed potius cum eius causa sit fauorabilis. ei quantum decet et expedit fauorem impendas.

34 .0.=Octauiano.

1 unitus;] herefter er resten af linien ladt åben til brug for overskriften a.

8-9 .. comitis Flandrie=Balduini.

9 .. ducis Brabantie=Henrici.

17 .. Parisiensem=Odonem.

— .. Suessionensem=Niuelonem.

6 .. illustri regi Danorum=Canuto.

6-7 .. Lundensi archiepiscopo=Absoloni.

10 tamen] frisket op a.

11 superinducta=Agnes.

12 tamen est] på rasur a.

13 tuum manifestam] skrevet sammen, men adskilt ved skilletegn a.

21-22 negligentie indtil dicente. quod] på rasur a.

28 I.=Ingeburgem.

2 tantum] med u frisket op a.

— honesta dicitur] på rasur a.

3 sed et sancta] et klemt ind mellem sed og sancta a.

— uel ad] på rasur a.

4 per auctoritatem] efter overstreget bonum huius cause principium a.

5 bonum huius cause principium] tilføjet over linien med henvisningstegn a.

6 obtimus=optimus.

7 tuas nobis] på rasur a.

8 intendas] åben plads i resten af linien, udfyldt med en streg a.

9 Ceterum] i ny linie og efter paragraftegn a.

10 fuerunt] herefter åben plads ligesom i foregående linie som til en overskrift til et nyt brev a.

20 .. Trecensis episcopus=Garnerius.

23 nos uobis] synes frisket op a.

16 relaxata] efter overstreget partibus a.

— partibus] tilføjet over linien med henvisningstegn a.

21 Parisius ad sedem regiam] på rasur a.

4 talis] s på rasur a.

7 oporteat] herefter tomrum efter rasur på 16 bogstaver, udfyldt med en streg a.

10 nullus] på rasur a.

15 si forsan forte prin-] på rasur a.

16 possetque] på rasur a.

3-4 per litteras tuas: nr. 12.

— per litteras ... multorum prelatorum: nrr. 13, 14 og 15.

5-7: Legatens breve er gået tabt.

12: Pavens bulle er tabt, kendes kun gennem indholdsfortegnelsen, se nr.5.

27 2.Tim.4,2: insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa.

11-12: Tabt. Om indholdet se også nr. 19.

4: Se ovenfor p.31, linie 12.

10 Jf. Ioan. 19,11: nisi tibi datum esset desuper.

16-17 Horatius, De arte poetica, 139: parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.

Til biskop Octauianus af Ostia, det apostoliske sædes legat.

Du er knyttet og bundet til os ved fortrolig omgang og tillige forenet med os ved kærlighedens bånd på en sådan måde, at vi regner alt, hvad der sker for dig, for sket for os, eftersom intet kan falde forskelligt ud for dem, som har fælles hjerte og fælles sjæl. Vi fryder os altså i Herren og i hans styrke og magt over, at du, efter hvad vi har erfaret gennem dit og mange prælaters breve, er blevet modtaget med hæder, hengivenhed og ærefrygt af vor meget kære søn i Kristus Filip, de Franskes berømmelige konge, og hele hans rige, og at du ved Guds nåde trofast og virkningsfuldt har fremmet de ting hos kongen, som vi havde betroet dig at fremme. Du har jo tilkendegivet for os ved dit brev, at samme konge, skønt han opholdt sig i Compiègne og havde samtaler med de højbårne mænd grev Balduin af Flandern og hertug Henrik af Brabant, glad og ilfærdigt drog dig i møde i Sens og modtog dig i ydmyghed og behandlede dig med hæder og efter en lang og fortrolig forhandling mod alles forventning viste sig i den grad nådig og velvillig, at han under megen gråd og med ydmygt hjerte lovede urokkeligt at ville adlyde vore befalinger og dine bestemmelser. Således ydede han i nærværelse af mange ærkebiskopper, biskopper, abbeder, gejstlige og en talrig mængde ikke blot satisfaktion til kirken og kirkens personer for de tab, de havde lidt, og de uretfærdigheder, der var overgået dem, men tilstod også kirkerne i Sens og Paris et nyt privilegium om deres klostres immunitet og optog vore ærværdige brødre, biskopperne Odo af Paris og Niuelo af Soissons, i sin fulde kongelige nåde efter helt og holdent at have opgivet sit gamle had. Og da du senere havde pålagt ham at fjerne sin medhustru med henblik både på legemlig omgang og opholdssted, rettede han sig efter din befaling. Det var også på din befaling, broder, at han påbød, at omtalte dronning, skønt hun var syg, skulde føres til en kongelig borg, nemlig S. Léger-en-Yvelines, hvor dronningerne fra gammel tid gerne opholdt sig meget, og hvor kongerne plejer at fejre højtiderne. Efter at du havde sammenkaldt biskopper og abbeder der, for at du kunde foretage alt i offentlighed, bragte du samme konge til at besøge dronningen sammen med dig og tillige med vor elskede søn, Bernardus af Vincennes, og han talte længe med hende. Men efter denne fortrolige samtale gik du sammen med kongen ud i den kirkelige forsamling, hvor der var en umådelig mængde gejstlige og lægfolk, og du lod dronningen føre frem af tre biskopper med kongelige hædersbevisninger og efter at have givet befaling til kongen om, at han skulde modtage hende som sin hustru og Frankrigs dronning og behandle hende med hæder, tog han offentligt imod hende og lovede urokkeligt at ville adlyde så vel denne befaling, skønt mod sin vilje, som alle vore andre befalinger. Dertil lod han sin fortrolige, den velbyrdige mand ridderen Nicolaus, offentligt aflægge ed på hans sjæls salighed, at han vilde behandle hende med hæder som Frankrigs dronning og sin ægtefælle og ikke skille sig fra hende uden kirkens dom. Efter at interdiktet altså var hævet, og alle ting således fuldført på lovformelig vis, og da kongen hverken kunde bevæges ved bønner eller tilskyndes ved påmindelser til at beholde samme dronning, men derimod offentligt erklærede, at du skulde yde ham retfærdighed, har du efter så vel dronningens som kongens ønske udpeget Soissons by til at anstille undersøgelser i sagen og befalet vor meget kære søn i Kristus Knud, de Danskes berømmelige konge, og vor ærværdige broder ærkebiskop Absalon af Lund — for at forsvare dronningen til det fastsatte tidspunkt — at fremsende hertil skikkede, dygtige sagførere og befuldmægtigede med alt, hvad de mener vil befordre sagen.

Men skønt vi iøvrigt bifalder din fremgangsmåde, vilde vi dog en tid lang have harmedes over, at medhustruen, omend hun er bragt bort fra hele kongens domæne, dog endnu ikke, således som den apostoliske befaling lød, er bragt uden for de Franskes riges grænser, om ikke vi på din sendemand havde forstået, at der var en håndgribelig grund og en tvingende nødvendighed, nemlig at hun er frugtsommelig og snart skal føde. Men eftersom der af dette kunde rejse sig alvorlig mistanke mod den romerske kirke, da nogle muligvis kunde tro, at samme konge med vor tilladelse havde så at sige to hustruer på een gang, særlig da medhustruen stadig er nærmere ved ham, end hans lovlige hustru var, mens hun var forstødt, skal du — for at uroen kan ophøre, når årsagen hertil er fjernet — først og fremmest yde et virkningsfuldt arbejde på, at sagen ikke til anstød for os bliver standset og udsat, når det kommer til en undersøgelse af den, såfremt noget udelades af de ting, som burde forudskikkes, og kongen kan lægge skylden herfor på forsømmelighed fra din side eller list fra vor ved at sige, at han burde være blevet påmindet herom, før undersøgelsen kom i gang, og på, at man heller ikke skal tro, at noget er kommet i stand ved ulovligt samvirke eller bedrag, når det er vor agt, at alt skal foretages i troskab og oprigtighed. Vi påminder altså og opfordrer dig i Herren, broder, og befaler dig ved denne vor apostoliske skrivelse, at du i følge apostlen trænger på, når det er belejligt, og når det er ubelejligt, besværger, overtaler og ansporer kongen til nådigt at opretholde ægteskabet med vor meget kære datter i Kristus Ingeborg, de Franskes berømmelige dronning, som han har taget imod på vor befaling, og behandle hende som en kærlig ægtemand, da han ikke nu kan finde nogen mere agtværdig eller højbåren ægtefælle end hende, eftersom alle anser hende for ikke blot agtværdig, men endog hellig. Intet kunde jo nu bidrage mere både til at hædre os og til at kaste glans over dit navn, end hvis den gode begyndelse i denne sag og den endnu bedre fremgang ved vor myndighed og din tjeneste kunde blive fulgt af den allerbedste afslutning.

Dertil skal du, således som du har oplyst os om det i dit brev, virksomt og klogt arbejde hos kongerne og andre for undsætningen til landet i øst.

Men da alt det ovenfor anførte var nedskrevet, blev det efterfølgende oplyst for os, og det bibragte os og vore brødre en så meget større sorg, som det fornævnte havde fremkaldt en særlig glæde hos os. Thi vi har modtaget et brev fra samme de Franskes dronning, der blandt andet indeholder, at hun må siges at være ikke genindsat, men derimod sat i fængsel, da hun blot er blevet flyttet fra et sted til et andet og er undergivet meget streng bevogtning, eftersom der hverken er tilstået hende nogen frihed eller magt eller vist hende kongelige hædersbevisninger, og der er heller ikke blevet bevilget nogen adgang til at tale med hende uden særlig tilladelse fra samme konge og uden brev fra ham med undtagelse af to kapellaner, der er hendes landsmænd, hvem det dårligt nok blev tilstået, at de omsider en eneste gang fik lov at tale med hende på gallisk i nærværelse af mellemmænd, der var udpeget hertil af kongen. Det tilføjes endog, at du, da vor ærværdige broder biskop Garnerius af Troyes i sin omhu rejste krav om, at kongen på tro og love skulde tage imod hende i ægteskabelig nåde, har erklæret, hvad vi nægter at tro, at hun skulde være både de Franskes dronning og kongens hustru i syv måneder, hvorefter kongen strax underkastede sig på den måde, vi foreskrev jer, og da der senere blev aflagt ed om, at han ikke vilde skille sig ved hende uden kirkens dom, lagde kongen til 'de første seks måneder'. Desforuden lod kongen, skønt der sædvanemæssigt bliver holdt bøn for både kongen og dronningen i de Franskes rige, det strengt forbyde, at der bedes for hende i de kongelige kapeller. Hvis sagen virkelig forholder sig således, vilde der herved være tale om en genindsættelse, som ikke er faktisk, men formel, da hun ikke får større frihed eller magt derigennem, men skaffer sig større byrde og mindre hæder, eftersom hun nærmest bliver holdt i fængsel, da fri samtale er nægtet hende og ligeså bønnen for hende som dronning. Men se du selv til og lad også kongen afgøre, om hun behandles i dette på kongelig vis, således som det er befæstet med ed. Men vi har selv bemærket, at ordlyden af den apostoliske befaling, som både vi og du har, ikke er overholdt på et punkt, der hvor det, om du kan huske det, hedder, at du, efter at alt det var gået forud, som vi har befalet skulde gå forud for ophævelsen af interdiktdommen, derefter måtte ophæve samme dom. Når det var sket, skulde du ivrigt og omhyggeligt søge at påvirke samme konge til nådigt at opretholde ægteskabet med samme dronning, ja du skulde endog på vore vegne pålægge ham dette til forladelse for alle hans synder, men hvis det ikke blev givet fra oven, at han efter mange omhyggelige påmindelser og opfordringer vilde beholde hende som sin lovmæssige hustru og behandle hende som en kærlig ægtemand, men der blev rejst klage mod ægteskabet, skulde du ansætte et tidsrum på seks måneder til at påbegynde sagen. Men hvor mange omhyggelige påmindelser og opfordringer du har bidraget med efter ophævelsen af interdiktet, overlader vi dig selv at afgøre, eftersom du på samme dag, ja endog så at sige i samme time, som denne genindsættelse var sket og dommen ophævet, ansatte et tidspunkt til sagen for de to parter. Men omendskønt den borg, hvor denne genindsættelse blev foretaget, og som hun, strax efter at forsamlingen var opløst, blev ført bort fra, hen til en anden, må anses for anseelig og passende eller særlig yndig, da den ligger midt i en skov, undrer vi os ikke desto mindre over, at du ikke enten fra først af eller bagefter har ladet hende føre til Paris til kongens sæde eller i det mindste til en eller anden by, hvor byens befolkning kunde møde hende og vise hende hædersbevisninger som dronning. Men dette skriver vi ikke, fordi vi tror alt, hvad der bliver sagt, eftersom man ikke bør fæste lid til alt, hvad man får indgivet, men for at du kan sørge for, at det ikke bliver troet. Vi påminder og opfordrer dig altså i Herren til, broder, og befaler dig ved denne vor apostoliske skrivelse med omhu og iver at udvirke, at samme dronning opnår magt og frihed som dronning og ikke, efter hvad der bliver sagt, holdes indespærret på denne vis, men også kan forlade sit opholdssted, når hun skal og bør gøre det, og at der bevilges fri adgang for hertil skikkede personer til at henvende sig til hende og tale med hende først og fremmest angående alle de ting, som vides at blive uundværlige for denne sag, ja, du skal i klogskab udvirke, at ærkebiskopper og biskopper, grever og baroner kommer til hende for at hædre hende med deres besøg, således som de har for skik at komme til andre dronninger, og at kongen selv fra tid til anden besøger hende og lader hende få de personer og ting, hun som dronning har brug for. Eftersom vi jo da har befalet, at alt skulde opfyldes i sandhed, ikke på skrømt, og en genindsættelse af denne art synes ikke sand, men foregiven, vil kongen ikke narre os, men derimod sig selv, såfremt han ikke så vel i disse ting som i andre sørger for, at der vises kongelige hædersbevisninger til hende, som han er forpligtet til at behandle på kongelig vis. Thi vi vil følge sandheden og retfærdigheden, om der så i givet fald skal udgydes blod, og vi vil, når Herren står os bi, ikke tåle, at der i denne sag gøres noget forsøg med maskepi og løgn. Men tag dig i agt for vedvarende fortrolig omgang med sådanne, i hvis påsyn ingen vover at lægge et ord ind for dronningen hos dig af frygt for, at det strax bringes videre af de omkringstående eller omkringsiddende. Du husker, tror vi, at vi mundtligt sagde til dig, at denne sag enten kan føre til stor ophøjelse for det apostoliske sæde, om den bliver varetaget med omhu, eller bringe det overvældende megen skam, om den bliver varetaget dårligt og forsømt. Det vil i hvert fald være skændigt, hvis en svag afslutning måske følger på en kraftig begyndelse, og vi kunde blive spottet med det bekendte vers: Bjergene barsler og føder en latterlig mus. Vi stiller dig altså ansigt til ansigt med dig selv, indstævner din samvittighed og påbyder, at du, hvad vi tror, du gør, står mere til tjeneste for Gud end mennesket, mere for os end kongen, mere for hele kirken end een person, mere for din frelse end kongens vilje og med overholdelse af førnævnte ordlyd går lovformeligt frem i alle ting, således at du gør Gud nådig mod dig, og det kan blive til hæder for os og til større ry for dig. Men for at du ikke unødigt skal nages og ængstes, forsikrer vi dig om vor fulde nåde, eftersom vi har talt til dig i fortrolighed og tillid om alle disse ting som den ene ven til den anden, dig, hvem vi elsker højt med den pureste kærlighed, og vi påminder dig indtrængende og bønfalder dig standhaftigt, vor kæreste søde broder, om, at du ikke i noget som helst må vende dig mod førnævnte dronning i hjerte, i mund eller gerning, men derimod, så vidt det er nyttigt og sømmeligt, vise hende gunst, eftersom hun bør begunstiges i sin sag.