Tekst og udgave
forrige næste

Hec est forma compositionis seu conuentionis facte inter dominum imperatorem et dominum regem filium suum ex parte una. et comitem Heinricum de Zwerin et amicos suos ex altera parte super captiuitate regum Datie et representatione eorundem domino imperatori et domino regi filio suo facienda.

<1>. Dominus imperator et dominus rex dabunt comiti Heinrico de Zwerin boni argenti quinquaginta milia marcarum et amicis suis quibus ipse uoluerit dua milia marcarum. <2>. Insuper conferent eidem in feudo castrum unum cum redditibus ducentarum marcarum ante festum beati Iohannis Baptiste primo uenturum. et si in redditibus eisdem aliquis fuerit defectus. supplebunt aliunde cum primum redditus aliqui imperio uacabunt. <3>. Item castrum unum in terra que Boizenburc uocatur edificari debet comiti Heinrico de Zwerin de expensis imperii cum fossato et blancis. <4>. Item matri uxoris comitis H. de Zwerin domine de Zlawin dominus imperator et dominus rex bona et hereditatem suam ad ipsam de iure spectantia que rex Datie hactenus per uiolentiam occupata detinuit. restitui facient. aut pro ipsa hereditate in restaurum ei duo milia marcarum persoluent. <5>. Predicta autem pecunia comiti H. de Zwerin promissa soluetur in terminis istis et in hunc modum. Quingente marce quindecim diebus ante festum sancti Martini proximum sine introitu alicuius ciuitatis. Post festum sancti Martini ad quindecim dies iterum quingente marce soluentur eidem et sine introitu fiderussorum. Item in epiphania domini extunc primo subsequente mille marce ei persoluentur et sine introitu. Post epiphaniam eandem ad sex septimanas iterum mille marce soluentur ei. Que si solute non fuerint. fideiussores subnotati in fine sex septimanarum earundem Nyørenberc intrabunt. abinde non exituri nisi persoluantur mille marce et alie mille marce infra sex septimanas subsequentes ita quod duo milia marcarum infra xii. septimanas procul dubio et sine protractione aliqua persoluantur. Deinde ad sex alias septimanas iterum mille marce soluentur eidem uel fideiussores in fine sex septimanarum Nvrenberc intrabunt. inde non recessuri. nisi persoluantur. Deinde in festo Michahelis extunc primo subsequente soluentur duo milia marcarum et quingente marce. Que si iterum tunc solute non fuerint. fideiussores NYrenberc intrabunt. inde non recessuri. nisi fuerint persolute. Iterum alia duo milia marcarum et quingente marce debent esse persolute in octauis pasche primo extunc subsecuturis. quod si factum non fuerit. comes H. de Zwerin et amici sui de bona gratia et uoluntate domini imperatoris et domini regis filii sui absoluti erunt a promisso istius negocii facto. perditis decem milibus marcarum predictis. nisi de bona uoluntate comitis H. de Zwerin et amicorum suorum aliud ordinatum fuerit et obtentum. <6>. Veruntamen si aliquo casu quod deus auertat pecunia uel pars pecunie predicte ad terminum uel ad terminos supradictos soluta non fuerit. propter hoc principalis contractus et principale laudamentum rescindi non debent. nisi forte fideiussores commoniti per dominum H. Romanorum regem uel Erbipolensem episcopum uel comitem G. de Dieths. uel E. dapiferum de Walpurc infra sex septimanas a tempore commonitionis soluere et satisfacere noluerint. <7>. Est autem predicta pecunia presentanda et persoluenda apud Northusam in terminis constitutis et in conductu et periculo domini imperatoris et domini regis transportanda. Harttispurc. aut Werningerode. uel Blankinburc. uel Reginsteine. uel Asseburc. <8>. Si contingat quod rex Datie pro captiuitate sua et filii sui componat et pecuniam dare promittat. uel aliquid pro honesta et commoda custodia erogauerit. primum argentum cedet in solutionem decem milium marcarum pro quibus fideiussores dati sunt. Residuum in solutionem superstiti debiti comitis .H. de Zwerin cedere debet. deductis tamen expensis regum Datie et custodum. <9>. Item quocunque tempore dominus imperator et dominus rex filius suus totam summam pecunie supradicte uidelicet quinquaginta duo milia marcarum persoluerint. siue de pecunia que extorta fuerit a regibus Datie. siue per propriam pecuniam domini imperatoris et domini regis seu per obsides seu quocunque alio modo comiti H. de Zwerin fuerit satisfactum. tunc presentabit reges Datie domino imperatori et domino regi libere et absolute et sine malo ingenio ad faciendum et disponendum q<ui>cquid eis placuerit. ita tamen quod cautio fiat comiti H. de Zwerin et amicis suis ad arbitrium uenerabilis Coloniensis archiepiscopi et comitum de Harttispurce et comitis C. de Regensteine et comitis Volradi de Tannenberc. Bernhardi de Horstmaria et Gvnzelini dapiferi. ut prius quam reges Datie a captiuitate imperii dimittantur fiat securitas que {vo}rpheide uocatur comiti H. de Zwerin et amicis suis et quod prius rex Datie dimittat et resignet terram que est citra flumen quod Eidra nominatur. <10>. Item iunior rex Datie datus est in potestatem imperii detinendus in castro Harttispurc sub custodia et fidelitate comitis Hermanni de Harttispurc et comitis Heinrici fratris sui. comitis Adolfi de Schowenburc. et domini Livthardi de Meinhersheim et aliorum castrensium ministerialium imperii ibidem conmorantium. <11>. Item senior rex Datie remanebit in potestate imperii et in manibus et in custodia comitis H. de Zwerin quo usque dominus Coloniensis archiepiscopus et sepedictus comes de Zwerin intelligant et expergiantur. si possint reges Datie inducere ad domini imperatoris et domini regis gratiam acquirendam tum per pecuniam tum per restitutionem terrarum quas imperio abstulerunt. et aliis quibuscunque modis. <12>. Quod si efficere non possunt. tunc relictum est arbitrio et fidei domini Coloniensis archiepiscopi et comitis H. de Zwerin et comitis Volradi de Tannenberc utrum et quando expediat domino imperatori et domino regi ac etiam comiti H. de Zwerin quod senior rex Datie ducatur Harttispurc sub custodiam predictorum et ad mandatum imperatoris et regis ut predictum est. et filius reducatur sub custodiam comitis H. de Zwerin. <13>. Super quo si concordare non possunt archiepiscopus Coloniensis et comes de Zwerin. tunc cum ipsis duobus deputati sunt. Bernhardus de Horstmaria comes Hermannus de Harttispurc. comes Volradus de Tannenberc. comes CYnradus de Regenstein et Gvnzelinus dapifer. et quicquid illi septem decreuerint uel sex ex illis domino imperatori et domino regi et etiam comiti H. de Zwerin magis expedire super illa translatione et locatione regum Datie. hoc seruari debet. <14>. Item de auxilio conquirendo domino imperatori et domino regi et etiam comiti H. de Zwerin et amicis suis super predicto negocio contra reges Datie sic est conuentum. quod dominus Coloniensis archiepiscopus et comes H. de Zwerin et comes .V. de Tannenberc. et comes C. de Regenstein. dominus B. de Horstmaria et Dietho de Rauinspurc acquirent auxiliatores et fautores ad hoc negocium expedientes. siue sint illi de Brvnswic siue puer de Lvneburc siue pueri de Brandenburc siue quicunque alii qui expediant ad hoc factum. Si autem illi qui acquirendi sunt auxiliatores et fautores ad hoc negocium. secundum consilium predictorum ut predictum est. nimis se reddant difficiles et caros. tunc arbitrio eorundem septem relictum est in quem modum loco eiusdem auxilii comiti H. de Zwerin aliter satisfiat. <15>. Demum si dominus imperator et dominus rex terras imperii recuperauerint a regibus Datie per gwerram uel per pactum siue quocunque alio modo. tunc precipue ipsi comiti de Zwerin. pueris de Brandenburc comiti Adolfo de Dasle comiti Adolfo de Schowenburc et aliis consanguineis comitis H. de Zwerin et eorum heredibus ea que antecessores eorum habuerunt et in quibus ipsi ius habent restituentur ad consilium sepedicti comitis H. de Zwerin ea condicione ut econuerso ipsi quibus terre eorum recuperabuntur. et restituentur. imperio subseruiant ad ipsam terram recuperandam sicut proprium diligant commodum et profectum. <16>. Si hec que predicta sunt seruata non fuerint et soluta comiti H. de Zwerin ex parte domini imperatoris et filii sui domini regis. custodes quorum fidei rex uel reges Datie sunt commissi. regem uel reges Datie qui pro tempore sub eorum custodia fuerint. comiti H. de Zwerin restituere tenebuntur. et econuerso si ea que promissa sunt domino imperatori et filio suo. ex parte comitis H. de Zwerin et amicorum suorum seruata non fuerint et soluta tunc illi sub quorum custodia rex uel reges Datie tenebuntur domino imperatori et regi assignabunt. ita quod ex utraque parte dolus malus et malum ingenium excludatur. secundum quod continetur in illo articulo. Veruntamen si aliquo c. et cetera. superius prenotato. <17>. Si autem comes H. de Zwerin medio tempore decesserit. uxori sue et filiis suis et heredibus suis et aliis consanguineis et amicis suis quibus ipse uoluerit hec omnia persoluantur. et econtrario uxor et filii et heredes et consanguinei et amici sui et nominatim comes Volradus de Tannenberc domino imperatori et domino regi et imperio hec omnia obseruare tenebuntur sine malo ingenio. <18>. Hec omnia que predicta sunt debent esse completa et soluta a festo pasche proximo uenturo ad annum et octo dies. Quod si factum non fuerit. comes H. de Zwerin et amici sui debent esse absoluti cum bona gratia et uoluntate domini imperatoris et regis et imperii ab omni pacto et promisso in hac litera comprehenso. nisi aliter de comitis uoluntate fuerit ordinatum. <19>. Item si super predictis articulis inter dominum imperatorem et dominum regem et comitem H. de Zwerin et suos amicos aliqua oriatur disceptatio. ita ut una partium asserat aliquod pactum uel promissum sibi non esse obseruatum uel solutum. istius dissensionis determinatio domini Bernhardi de Horstmaria. Hermanni et Heinrici de Harttispurc. Adolfi de Schowen bure comitum et Livthardi de Meinhersheim arbitrio est commissa. <20>. Hii sunt qui ex parte domini imperatoris et domini regis filii sui iurauerunt et data fide promiserunt. dominus H. Romanorum rex tantum data fide promisit. sine introitu. dominus Herbipolensis episcopus. comes Gerhardus de Dieths. Diepoldus marchio de Hohinburc. Ebirhardus dapifer de Walpurc. Cynradus pincerna de Clingenburc. CYnradus pincerna de Winterstetin Eberhardus frater suus. Anshelmus marscalcus de Iustingen. Dietho de Rauinspurc. Hermannus prepositus de Werda. Thegenhardus maior scolasticus Herbipolensis. magister Marquardus notarius. Fridericus camerarius de Bienburc. CYnradus de Werda. Heinricus magister coquine de Rotembure. Gotefridus. Hæmeradus. Heinricus Quænzelin de B{oe}minbure. Dietricus camerarius Cvynradus Schiuerstein de Mvlhusen. C{vo}nradus de Widense. <21>. Hii sunt qui ex parte comitis Heinrici de Zwerin iurauerunt et data fide promiserunt. Ipse comes Heinricus de Zwerin dominus Fridericus frater suus. Bernhardus de Horstmaria. Waltherus de Baldensel. comes Volradus de Tannenberc. comes C{vo}nradus de Regenstein. Hermannus et Heinricus comites de Harttispurc. comes L{vo}degerus de Insula comes Adolfus de Schowenburc. comes C{vo}nradus de Werningrode. Livthardus de Meinhersheim. Livdolfus et Adolfus de Dasle. Eigebertus filius Gvnzelini dapiferi. Burchardus de L{vo}chowe. Diethardus de V{vo}strowe. <22>. Fideiussores comitis Heinrici de Zwerin qui prenominati sunt Goslariam intrabunt. si hec termino condicto seruata non fuerint et soluta. abinde non exituri nisi de gratia domini regis Romanorum fuerit et uoluntate. <23>. Fideiussores domini imperatoris et domini regis quidam N{vo}renberc intrabunt. quidam Mvlhusam quidam Northusam et quidam Hallis. abinde non exituri. nisi de uoluntate comitis H. de Zwerin et suorum amicorum.

Actum apud Northusam anno incarnationis domini mmo. ccmo. xxiiio viii· kalendas octobris indictione xii.

17 festum beati Iohannis Baptiste = 24. juni 7224.

21 blancis = plancis.

21-22 matri uxoris comitis H. de Zwerin domine de Zlawin)] navnet kendes ikke. 22 H.—Heinric<us> og således alle de følgende steder itexten A.

27-28 quindecim diebus ante festum sancti Martini proximum = 28. oktober 7223.

28-29 festum sancti Martini ad quindecim dies = 25. november 1223.

1 epiphania domini = 6. januar 7224.

2-3 post epiphaniam eandem ad sex septimanas = 77. februar 1224.

6 infra sex septimanas subsequentes: senest 30. marts 7224, 10 festum Michahelis extune primo subsequens = 29. september 1224. 14 in octauis pasche extunc subsecuturis = 6. april 7225.

22 H.= Heinricum. 23 Erbipolensem episcopum = Ottonem.

— G. = Gerhardum.

— E. = Ebirhardum.

10 q<ui>equid] qequid A.

12 Coloniensis archiepiscopi= Engelberti.

13 C. = CYnradi.

24 exper giantur = experiantur.

10 V. = Volradus.

11 C. = CvYnradus.

— B. = Bernhardus.

13 illi de Brynswic] det er ikke ganske klart, hvem der sigtes til.

— puer de Lvneburc = Otto I, kaldet Barnet.

13-14 pueri de Brandenburc = Johan I og Otto 111.

3 regi] domino synes at mangle A.

5 Veruntamen si aliquo c. et cetera. superius prenotato)] hermed henvises til artikel 6.

11-12 festum pasche proximo uenturum ad annum et octo dies = 6. april 7225.

14 regis] domini synes at mangle A.

23 H. = Heinricus.

2 Hii sunt] hermed ny linie A.

16 xxiiio] herefter en smule større mellemrum end sædvanligt inden viii. og ligeså imellem de følgende ord, omend mindre udtalt A.

Dette er ordlyden af det forlig eller den overenskomst, der er sluttet mellem hr. kejseren og hans søn hr. kongen på den ene side og grev Henrik af Schwerin og hans venner på den anden angående kongerne af Danmarks fangenskab og udleveringen af dem til hr. kejseren og hans søn hr. kongen.

<1>. Hr. kejseren og hr. kongen skal give grev Henrik af Schwerin 50.000 mark godt sølv og dem af hans venner, han selv ønsker, 2.000 mark. <2>. Desuden skal de forlene ham med en borg med indtægter på 200 mark før førstkommende Skt. Hansdag, og hvis indtægterne ikke er så store, skal de suppleres andetstedsfra, så snart kejser og rige får indtægter ledige. <3>. Ligeledes skal der bygges en borg i det land, som hedder Boizenburg til grev Henrik af Schwerin på kejserens og rigets bekostning med grav og plankeværk. <4>. Fremdeles skal hr. kejseren og hr. kongen udvirke, at de godser og den arv, som med rette hører til grev Henrik af Schwerins svigermoder, fruen til Schlawe, og som kongen af Danmark har taget med vold og magt og hidtil forholdt hende, gives tilbage, eller også skal de betale hende 2.000 mark i godtgørelse for denne arv. <5>. Men førnævnte penge, der er lovet grev Henrik af Schwerin, skal betales til følgende terminer og på denne måde: 500 mark fjorten dage før førstkommende Skt. Mortensdag uden indlager i nogen by. Fjorten dage efter Skt. Mortensdag skal der atter betales 500 mark til samme og uden indlager for kautionisterne. Fremdeles skal der på den derefter førstkommende helligtrekongersdag betales ham 1.000 mark og uden indlager. Seks uger efter samme helligtrekongersdag skal der atter betales ham 1.000 mark. Hvis de ikke bliver betalt, skal de nedenfornævnte kautionister gå i indlager i Nurnberg ved udløbet af samme seks uger, idet de ikke må forlade dette, med mindre der betales 1.000 mark, og andre 1.000 mark i løbet af de seks følgende uger, således at 2.000 mark betales i løbet af tolv uger uden tøven og forhaling. Dernæst skal der atter betales 1.000 mark til samme i løbet af de næste seks uger, eller kautionisterne skal ved udgangen af de seks uger gå i indlager i Nürnberg, idet de ikke må forlade dette, med mindre de betales. Dernæst skal der på den derefter følgende Mikkelsdag betales 2.500 mark; hvis de ikke bliver betalt, skal kautionisterne på samme måde gå i indlager i Nürnberg, idet de ikke må forlade dette, med mindre de bliver betalt. Endvidere skal andre 2.500 mark være betalt til den derefter førstkommende ottendedag efter påske; men hvis det ikke sker, skal grev Henrik af Schwerin og hans venner med hr. kejserens og hans søn hr. kongens gunst og velvilje være løst fra det løfte, der er aflagt om dette anliggende, og de førnævnte 10.000 mark skal være tabt, med mindre andet bestemmes og kan opnås med grev Henrik af Schwerins og hans venners billigelse. <6>. Men hvis pengene eller en del af de førnævnte penge af en eller anden grund — hvad Gud forbyde — ikke bliver betalt til terminen eller de ovennævnte terminer, bør hovedaftalen, som den er bekræftet, ikke af den grund erklæres for ugyldig, med mindre kautionisterne efter at være påmindet af hr. Henrik, Romernes konge, eller biskoppen af Würzburg eller grev Gerhard af Diez eller Eberhard, drost af Waldburg, muligvis ikke vil betale og gøre fyldest i løbet af seks uger fra maningsdagen. <7>. Men førnævnte penge skal overgives og betales i Nordhausen til de fastsatte terminer og under hr. kejserens og hr. kongens lejde og risiko bringes til Harzburg eller Wernigerode eller Blankenburg eller Regenstein eller Asseburg. <8>. Såfremt kongen af Danmark tinger om sit og sin søns fangenskab og lover at betale eller udbetaler noget for et anstændigt og bekvemt fængsel, skal først de 10.000 mark betales, for hvilke der er stillet kautionister. Resten skal gå til betaling af grev Henrik af Schwerins øvrige tilgodehavende dog med fradrag af udgifterne ved bevogtningen af Danmarks konger. <9>. Fremdeles på hvilket tidspunkt hr. kejseren og hans søn hr. kongen end betaler hele den ovennævnte sum penge, nemlig 52.000 mark, hvad enten det sker med penge, som er afpresset Danmarks konger, eller med hr. kejse rens og hr. kongens egne penge eller gennem gidsler eller med fyldest, ydet grev Henrik af Schwerin på en hvilken som helst anden måde, skal han da frit og kvit og uden slet forsæt udlevere Danmarks konger til hr. kejseren og hr. kongen til at gøre og handle med, som de ønsker, dog således at der skal stilles sikkerhed for grev Henrik af Schwerin og hans venner efter afgørelse af den ærværdige ærkebiskop af Køln og greverne af Harzburg og grev Konrad af Regenstein og grev Vollrath af Dannenberg og Bernhard af Horstmar og drost Gunzelin på den måde, at grev Henrik af Schwerin og hans venner sikres ved en såkaldt orfejde, førend kongerne af Danmark løslades af fangenskabet hos kejser og rige, og at kongen af Danmark forinden skal give afkald på og opgive det land, som ligger på denne side af den flod, som hedder Ejderen. <10>. Fremdeles skal den unge konge af Danmark, når han er givet i kejserens og rigets magt, holdes fangen på borgen Harzburg under tro bevogtning af grev Hermann af Harzburg og grev Heinrich, hans broder, grev Adolf af Schauenburg og hr. Lüthard af Meinersen og andre derværende høvidsmænd og ministerialer for kejser og rige. <11>. Fremdeles skal den gamle konge af Danmark forblive i kejserens og rigets magt og i hænderne på og under bevogtning af grev Henrik af Schwerin, indtil hr. ærkebiskoppen af Køln og oftnævnte greve af Schwerin bringer i erfaring, om de kan bevæge Danmarks konger til at erhverve sig hr. kejserens og hr. kongens nåde enten ved betaling eller ved at tilbagegive de lande, som de har berøvet kejser og rige, eller ved hvilke som helst andre midler. <12>. Formår de ikke dette, skal det være overladt den herre ærkebiskoppen af Køln og grev Henrik af Schwerin og grev Vollrath af Dannenberg i troskab at afgøre, hvorvidt og hvornår det er tjenligt for hr. kejseren og hr. kongen samt for grev Henrik af Schwerin, at den gamle konge af Danmark føres til Harzburg til bevogtning af de førnævnte og stilles til disposition for kejseren og kongen, således som det forud er sagt, og at sønnen føres tilbage til bevogtning af grev Henrik af Schwerin. <13>. Hvis ærkebiskoppen af Køln og grev Henrik af Schwerin ikke kan komme overens herom, er Bernhard af Horstmar, grev Hermann af Harzburg, grev Vollrath af Dannenberg, grev Konrad af Regenstein og drost Gunzelin blevet udpeget sammen med de samme to, og hvad som helst disse syv eller seks af dem bestemmer som mest tjenligt for hr. kejseren og hr. kongen samt for grev Henrik af Schwerin om denne flytning og anbringelse af Danmarks konger, det skal holdes. <14>. Fremdeles er der med hensyn til den hjælp, man skal skaffe hr. kejseren og hr. kongen samt grev Henrik af Schwerin og hans venner i førnævnte foretagende rettet mod kongerne af Danmark, truffet den aftale, at hr. ærkebiskoppen af Køln og grev Henrik af Schwerin og grev Vollrath af Dannenberg og grev Konrad af Regenstein, hr. Bernhard af Horstmar og Dedo af Ravensberg skal skaffe hjælpere og tilhængere, der kan være til nytte for dette foretagende, hvad enten det er dem fra Brunsvig eller den unge herre af Lyneborg eller de unge herrer af Brandenburg eller hvilke som helst andre, der kan være nyttige herfor; men hvis de, der skal skaffes som hjælpere og tilhængere til dette forehavende i følge de førnævntes råd, således som det forud er sagt, gør sig alt for vanskelige og kostbare, da er det overladt til de samme syvs afgørelse, på hvilken måde man i stedet for samme hjælp ellers kan stille grev Henrik af Schwerin tilfreds. <15>. Hvis endelig hr. kejseren og hr. kongen vinder kejserens og rigets lande tilbage fra Danmarks konger ved krig eller ved overenskomst eller på en hvilkensomhelst anden måde, da skal først og fremmest greven af Schwerin selv, de unge herrer af Brandenburg, grev Adolf af Dassel, grev Adolf af Schauenburg og andre slægtninge af grev Henrik af Schwerin og deres arvinger have det tilbage, som deres forgængere havde, og som de selv har ret til efter oftnævnte grev Henrik af Schwerins råd på det vilkår, at de, der skal genvinde deres lande og have dem tilbage, til gengæld skal understøtte kejseren og riget i at genvinde samme land, så sandt som de ønsker nytte og fremgang for sig selv. <16>. Hvis det, som forud er blevet anført, ikke overholdes og udredes til grev Henrik af Schwerin af hr. kejseren og hans søn hr. kongen, skal fangevogterne, som har fået kongen eller kongerne af Danmark betroet, være forpligtet til at tilbagegive kongen eller kongerne af Danmark — hvem der nu er i deres varetægt — til grev Henrik af Schwerin. Og omvendt, hvis det, som er lovet hr. kejseren og hans søn af grev Henrik af Schwerin og hans venner, ikke overholdes og udredes, skal de, som holder kongen eller kongerne af Danmark under bevogtning, overlade dem til hr. kejseren og hr. kongen, således at svigagtig fremfærd og slet forsæt udelukkes fra begge sider i overensstemmelse med, hvad der indeholdes i artiklen: Men hvis pengene og så videre, som det tidligere er skrevet. <17>. Men hvis grev Henrik af Schwerin dør i mellemtiden, skal alt dette betales til hans hustru og hans børn og hans arvinger og andre slægtninge og venner efter hans eget ønske, og til gengæld skal hustruen og børnene og arvingerne og slægtningene og vennerne og navnlig grev Vollrath af Dannenberg være forpligtet til uden slet forsæt at overholde alt dette over for hr. kejseren og hr. kongen og riget. <18>. Alt dette, som forud er sagt, bør være fuldført og udredet et år og otte dage efter førstkommende påske. Hvis det ikke sker, skal grev Henrik af Schwerin og hans venner i hr. kejserens og hr. kongens og rigets nåde og velvilje være løst fra alt, hvad der er aftalt og lovet i dette brev, med mindre andet bestemmes efter grevens vilje. <19>. Fremdeles, hvis der opstår nogen tvistighed angående de forud anførte artikler mellem hr. kejseren og hr. kongen og grev Henrik af Schwerin og hans venner, således at en af parterne gør gældende, at et eller andet, som er aftalt eller lovet dem, ikke er overholdt eller udredet, er afgørelsen af denne uenighed overladt til hr. Bernhard af Horstmars, greverne Hermann og Heinrich af Harzburgs, Adolf af Schauenburgs og Lüthard af Meinersens bestemmelse. <20>. Følgende har aflagt ed og givet håndslag fra hr. kejserens og hans søn hr. kongens side: Hr. Henrik, Romernes konge, lovede alene med håndslag uden indlager. Hr. biskoppen af Würzburg, grev Gerhard af Diez, Diepold, markgreve, af Hohenburg, Eberhard af Waldburg, drost, Konrad af Klingenburg, mundskænk, Konrad af Winterstedt, mundskænk, Eberhard, hans broder, Anselm, marsk, af Justingen, Dedo af Ravensberg, Hermannus provst i Werden, Thegenhardus, øverste skolemester i Würzburg, magister Marquardus, notar, Friedrich af Bienburg, kammermester, Konrad af Werda, Heinrich af Rothenburg, køgemester, Gottfried, Hämerad, Heinrich Quänzelin af Boyneburg, Dietrich kammermester, Konrad Schiferstein af Mühlhausen, Konrad af Weiddense. <21>. Følgende aflagde ed og gav håndslag fra grev Henrik af Schwerins side: Grev Henrik af Schwerin selv, hr. Friedrich, hans broder, Bernhard af Horstmar, Walter af Boldensel, grev Vollrath af Dannenberg, grev Konrad af Regenstein, Hermann og Heinrich, grever af Harzburg, grev Lütger af Øen, grev Adolf af Schauenburg, grev Konrad af Wernigerode, Lüthard af Meinersen, Ludolf og Adolf af Dassel, Eckbert, søn af drost Gunzelin, Burchard af Lüchow, Dethard af Wustrow. <22>. Grev Henrik af Schwerins kautionister, som forud er opregnet, vil gå i indlager i Goslar, hvis disse ting ikke bliver overholdt og udredet til den aftalte termin, idet de ikke må drage bort uden med den herre Romernes konges nåde og velvilje. <23>. Af hr. kejserens og hr. kongens kautionister skal nogle gå i indlager i Nürnberg, andre i Mühlhausen, andre i Nordhausen og andre i Halle, idet de ikke må drage ud derfra uden med grev Henrik afSchwerins og hans venners vilje.

Forhandlet i Nordhausen i år 1223 efter Herrens menneskevorden den 24. september i den 12. indiktion.