Tekst og udgave
forrige næste

Si quilibet sibi in propria causa pro sue uoluntatis arbitrio ius dictaret/ effrenata cupiditas mater litium et materia iurgiorum suis terminis nesciens esse contenta. statum rectitudinis euerteret et ius alienum penitus absorberet. ♦ Idcirco nos Iacobus miseracione diuina Roskildensis episcopus. omnis controuersie materiam amputare uolentes. super iuribus consuetudinibus et statutis hactenus obseruatis et in posterum obseruandis/ inter nos et successores nostros qui pro tempore fuerint ex una parte/ et commune ciuium de Køpmannæhafn ex altera ut que dubia extiterant et obscura. omnibus eluceant manifesta de unanimi consilio eorundem ciuium et consensu/ taliter decreuimus distingendum. et ad perpetuam memoriam presentis scripti patrocinio roborandum. ♦ §<1> ♦ Quicumque infra muros et fossata ciuitatis taliter excesserit ut xl marchas soluere debeat pro emenda. primo debentur domino episcopo xl marche. deinde pro eadem causa alie xl marche communiter episcopo et ciuitati. ita tamen quod medietas illarum cedere debeat episcopo et medietas ciuitati. ♦ Eodem modo de quibuscumque causis trium marcharum statuimus obseruandum. ut prime tres marche debeantur episcopo. relique uero tres episcopo et ciuitati. ♦ Pro causis autem ix solidorum debet communitas una cum exactore emendas exigere. et earum medietatem episcopo/ reliquam autem medietatem ciuitati assignare. ♦ Omnia autem que sic recipiuntur ad communitatem in usus ciuitatis conuerti debent. uidelicet ad fossata plancas et pontes faciendos. ♦ § <2> ♦ Si dominus episcopus suis exigen<tibus> negociis in Scaniam uoluerit personaliter transfretare. ciues sibi tenebuntur in naui cum xii hominibus et expensis propriis prouidere. ♦ Si propriam habet nauem predicti ciues eum cum sufficientibus nautis ad talem nauem necessariis et in propriis expensis suis deducere et reducere tenebuntur. ♦ § <3> ♦ Ciues omnes et singuli soluere tenentur semel in anno censum qui uulgariter dicitur mithsumærgyald. nisi quos exemerat dominus episcopus de gracia speciali. ♦ § ♦ Qui tabernas excercent ad uendendum ceruisiam/ soluere debent annuatim. duas oras pro censu qui dicitur ølgyald. unam uidelicet oram in hyeme. et alteram in estate. ♦ § ♦ Quicumque habitant in fundis domini episcopi soluere debent pro yorthskyld xii denarios. ♦ § ♦ Qui retibus utuntur ad capiendum allec. decimare debent episcopo unum ol pro piscacione hyemali. ♦ § ♦ Quilibet ciuium tenetur annuatim soluere ii denarios pro thyuuestud ut exactor episcopi eos qui uel in furto uel in aliis criminibus deprehensi fuerint. in sua custodia retinere usque ad diem placiti teneatur. ♦ § <4> ♦ Nulli hospitum liceat cutes recentes uel pelles agninas emere. nec pannum. nec telam scindere. nisi quantum sub brachio capi possit. nec scabellum rerum uenalium in foro exponere. ne ex aliquo predictorum ciuibus preiudicium generetur. ♦ Quod si aliquid istorum a quoquam attemptatum fuerit satisfaciet in iii marchis. quarum medietatem percipiet episcopus. ♦ Reliquam autem medietatem recipiet communitas ad usus supradictos. ♦ Non enim sicut superius dictum est. recipiuntur bine tres marche pro talibus forefactis. ♦ §<5> ♦ Nulli eciam hospitum liceat per modios in foro annonam emere uel lardum in preiudicium ciuium sed solis ciuibus ♦ Si autem secus fuerit factum. annonam ipsam recipient ciues et exactor episcopi ad suos usus. nec alia emenda debet exigi in hoc casu. ♦ §<6> ♦ Nullus inhabitancium in Køpmannæhafn tenebitur ad aliquam expedicionem faciendam. in nauibus. equis. aut in armis. nisi ad defendendum bona episcopalia. ♦ si insultus aliquis fiat in eis. ita tamen prope ciuitatem quod eadem die ire ualeant et redire. ad que defendenda pro totis uiribus et posse sub pena tocius porcionis sue omnes pariter tenebuntur. ♦ § <7> ♦ Si infra septa ciuitatis alicui ciuium. canonicorum et ipsorum familie uel mercatorum uel alicui famulo episcopi insultus uel alia iniuria facta fuerit. omnes ciues accurrere debent ad succurrendum iniuriam pacienti. ♦ Quod qui non fecerit. in amissione porcionis sue punietur. ♦ Si autem huiusmodi excessus commissus fuerit taxabuntur pene secundum enormitatem ipsius insultus et iniurie iuxta conniuenciam ciuium quas taxabunt tres ciues et tres ex familia episcopi. adiurati prius ut iustam faciant taxacionem. ♦ qui si concordare non potuerint. inquisitis diligenter omnibus facti circumstanciis adhibebitur episcopus. et tunc stabitur iudicio plurium ex ipsis. ♦ §<8> ♦ Si audita campana aliquis se subtraxerit et non accurrerit culpe taxacio et satisfaccionis fiet iuxta predictum modum. ♦ §<9> ♦ Si tempore pacis fossata per cuiuscumque iniuriam aut negligenciam deteriorata fuerint uel planche ceciderint infra triduum eadem incipiet reparare et ad statum pristinum redigere. ♦ Si de guerra timeatur. eodem die omnia restaurentur. ♦ Quod nisi fecerit. communitas faciet recipiendo in domo sua quecumque pignora ibidem inuenta fuerint. et postea nihilominus taxabitur satisfaccio supradicto modo secundum culpe simul et contumacie quantitatem. ♦ § <10> ♦ Idem statuitur si aliquis uias uel alia que communitati uidebuntur expediencia non fecerit prout debuerit. ♦ exactor et ciues recipient pignora auctoritate domini episcopi et postea taxabitur pena et satisfactio iuxta modum culpe. ♦ §<11> ♦ Nullus ciuium compelletur ad mutuandum merces uel alias res suas cuiquam in ciuitate uel extra. ♦ § ♦ Si quisquam mutuauerit alicui res suas ad certum terminum protestetur coram duobus ciuibus ♦ Quod si quocumque casu statutus terminus non fuerit obseruatus. tenebitur debitor uel sui heredes de debito ipso iuri stare et totaliter respondere in ciuitate. ♦ et quando sub testimonio ciuium facta fuerit talis protestacio. elapsis solucionis terminis ciues liberam habeant potestatem ipsum detinendi debitorem. ♦ § <12> ♦ Nullus presumat sigillare litteras aliquas sigillo ciuitatis nisi prius diligenter examinate fuerint per duos canonicos et alios de ciuibus qui iurauerant de fideli custodia sigilli ♦ §<13> ♦ Promisit communitas tam ex parte sua quam ex parte heredum suorum et iuramento confirmauit. quod futuris temporibus nulli licitum erit fundum suum inpignorare. dare. uendere. uel permutare uel aliquo titulo alienare. principi aut militi. uel homini dominorum qui uulgariter dicitur herræmæn. nisi ad hoc uoluntas episcopi accesserit et idem fundus sibi legaliter exhibitus fuerit. ♦ Si eciam quispiam necessitate qualibet compulsus. scilicet captiuitatis. uel paupertatis. aut alterius cuiuscumque casus fortuiti. suum fundum alienare debeat. minime sibi licebit hoc facere. nisi prius episcopo legittime offeratur. et si secus a quoquam presumptum fuerit nullius momenti reputabitur. nec robur firmitatis obtinebit. quocumque uidebitur modo uel lege uallatum. nec tamen carius uendere episcopo. sed secundum communem estimacionem fundorum uel domorum. ♦ § <14> ♦ Nullus extra ciuitatem recipiet defensionem alicuius de ciuitate quacumque ex causa sine speciali licencia domini episcopi. siue sit uidua siue orphanus uel pupillus. ♦ § <15> ♦ Promiserunt eciam ciues quod nullus eorum qui fundum habent in ciuitate. uocem uel potestatem habeat racione alicuius fundi quoquo modo impediendi commune bonum ciuitatis. uidelicet ne fossata uel uie procedant prout utile uisum fuerit dum modo competens recompensatio ei exibeatur. et breuiter si ad utilitatem ciuitatis communitas ab aliquo ciuium petierit domos. ligna. lapides. ferrum uel cementum. aut hiis similia contradicere nullus aud<e>at sub pena amittendi rem. petitam et duplum. ♦ §<16> ♦ Nullus citari debet ad episcopum uel ad alium quemlibet iudicem quacumque causa exigente. ultra quam Roskildis sine licencia episcopi speciali. ♦ §<17> ♦ Nos eciam quibusdam prauis consuetudinibus quas usu iniquo inoleuisse comperimus. dignum duximus renunciare temporibus nostris. ipsas in posterum carere uiribus decernentes que sunt hec. una uidelicet ora denariorum. que pro ølgyald recepi consueuit in Scanør. et daxwærkæ quod pro debito exigebatur. ac eciam quod naues ciuium libere transire non poterant in Scanør. ♦ Uolumus eciam ne ciues predicti in eo quod indultum erat eis a successoribus nostris defectum aliquem sustineant quod pascua pecorum suorum usque Rasbec libere extendantur. ♦ § ♦ Censum eciam qui et dicitur gresgyald similiter ipsis ciuibus duximus indulgendum. ♦ Ut autem hec omnia supradicta ab omnibus illibata in posterum obseruentur presentes litteras eisdem ciuibus concessimus in testimonium sigilli nostri et sigilli ciuitatis munimine roboratas. ♦ Datum Køpmannæhafn. anno domini. mo. cco. lo. iiiio. idus marcii tercio. presentibus. domino Suenone Lundensi. et domino Petro Unæsun. domino Iacobo Tukysun. Petro presbitero dicto Ruf Roskildensi canonico. dominis. Andrea Erlandsun. et Petro Gamel. Eskillo Krakæ. laicis et pluribus aliis tam clericis quam laicis.

2-3 Køpmannæhafn] Køpmanhafn Aa.

16 exigen(tibus)] exigenciis A.

18 expensis] in expensis Aa.

21 mithsumærgiald] mithsumærgyald Aa.

22-23 excercent] exercent Aa.

— 23 uendendum] derefter overstreget ser A.

24 ølgyald] ølgiald Aa.

25 yorthskyld] jorthskyld Aa.

27 unum ol] ol unum med omflytningstegn A, unum ol Aa.

28 thyuuestud] thiuwæstud Aa.

2 ne] Aa. Ab. nec A. 9 ciues] tilf. o. l. A.

11 Køpmannæhafn] Køpmanhafn Aa.

10 diligenter] -li- 0. I. A.

— alios] aliquos Aa.

15 herræmæn) heræman Aa.

19 hoc facere] facere hoc Aa.

23 defensionem alicuius] alicuius defensionem Aa.

24 speciali licencia] licencia speciali Aa.

31 aud(e)at] audiat A.

6 ølgyald] ølgiald Aa.

— Scanør. et daxwærkæ] Scanør. § . et Aa.

— daxwærkæ])] daxwærki Aa.

— exigebatur. ac] exigebatur. § . ac Aa.

7 Scanør. 4 Uolumus] Scanør. § . Uolumus Aa.

10 Rasbec] Rasbæk Aa.

10 gresgyald] græsgiald Aa.

14 Køpmannæhafn] Køpmanhafn Aa.

16 Tukysun] Tuchisun Aa.

— Ruf = Rufus; ef. p. 770,13 og 90,21. 92,10.

17 Erlandsun] Erlændsun Aa.

— Krakæ] dicto Krakæ Aa.

Hvis enhver i sin egen Sag vilde fælde Dom efter eget Forgodtbefindende, vilde tøjlesløs Havesyge, der avler Splid og giver Anledning til Trætte og ikke forstaar at nøjes med sit eget, omstyrte retfærdige Tilstande og ganske tilintetgøre anden Mands Ret. Derfor ønsker vi Jakob, af Guds Barmhjertighed Biskop i Roskilde, at fjerne al Anledning til Tvist om den Ret og de Sædvaner og Love, der er iagttaget hidtil og for Fremtiden skal iagttages mellem os og vore Efterfølgere til enhver Tid paa den ene Side og Københavns Borgerskab paa den anden Side, og for at det, der maatte være tvivlsomt og dunkelt, skal være klart for alle, har vi med Borgernes eenstemmige Raad og Samtykke besluttet at fastsætte følgende Bestemmelser og til evig Erindring at bekræfte og værne dem med dette Dokument.

[1] Hvis nogen indenfor Stadens Mure og Voldgrave forbryder sig saaledes, at han skal betale 40 Mark i Bøde, bødes der først Herr Biskoppen 40 Mark, dernæst i den samme Sag andre 40 Mark til Bispen og Staden i Fællesskab, saaledes at Halvdelen af dem skal tilfalde Bispen og Halvdelen Staden. Paa samme Maade har vi besluttet, at der skal forholdes i alle 3 Marks Sager, saa at de første 3 Mark skal bødes til Bispen og de andre 3 Bispen og Staden tilsammen. I 9 Ørtugs Sager skal Borgerskabet sammen med Ombudsmanden opkræve Bøder og give den ene Halvdel til Bispen, den anden Halvdel til Staden. Og alt, hvad der saaledes inddrives for Borgerskabet, skal anvendes til Stadens Nytte, nemlig til Anlæggelse af Voldgrave, til Planker og Broer.

[2] Hvis Herr Biskoppen, naar hans Sager kræver det, maatte beslutte personligt at sætte over til Skaane, skal Borgerne være pligtige paa egen Bekostning at stille en Baad til hans Raadighed med 12 Mand. Hvis han selv har Baad, skal Borgerne være pligtige — med et tilstrækkeligt Antal Sømænd, der kræves til en saadan Baad og paa egen Bekostning — at føre ham frem og tilbage.

[3] Borgerne er pligtige, alle og enhver, en Gang aarlig at betale den Skat, der paa Dansk hedder Midsommergæld, undtagen de, som Herr Biskoppen har fritaget af særlig Naade. De, som holder Boder for at sælge Øl, skal aarlig udrede 2 Øre i saakaldt Ølgæld — 1 Øre om Vinteren og 1 om Sommeren. Hver den, der bor paa Herr Biskoppens Jord, skal udrede 12 Penninge i Jordskyld. De, som bruger Net til Sildefangst, skal som Tiende give Biskoppen 1 Ol for Vinterfiskeriet. Hver Borger er skyldig aarligt at udrede 2 Penninge i Tyvestud, for at Bispens Ombudsmand kan holde dem, der er grebne for Tyveri eller andre Forbrydelser, i Varetægt indtil Tingdag.

[4] Ingen Gæst maa købe friske Huder eller Lammeskind, ej heller skære Klæde eller Lærred ud, undtagen saa meget, som han kan bære under Armen, heller ikke opstille Skammel paa Torvet for at sælge, for at der ikke ved noget af dette skal ske Borgerne Skade. Men hvis nogen af Gæsterne forsøger noget af dette, skal han bøde 3 Mark, hvoraf Bispen skal modtage Halvdelen. Og den anden Halvdel skal Borgerskabet modtage til Brug for ovennævnte Formaal. Thi der betales ikke, som i det foregaaende fastsat, to Gange 3 Mark for saadanne Forseelser.

[5] Heller ikke er det tilladt nogen Gæst at købe Korn paa Torvet i Skæppemaal eller Flæsk til Skade for Borgerne, men det er kun tilladt Borgerne. Handles der herimod, tager Borgerne og Bispens Ombudsmand Kornet til deres Brug, og ingen anden Bøde skal kræves i dette Tilfælde.

[6] Ingen af Københavns Indbyggere skal være pligtig at deltage i noget Krigstog med Skib, Hest eller Vaaben, undtagen til Forsvar af Bispens Gods, hvis der sker et Angreb paa det, dog saa nær Staden, at de kan naa frem og tilbage paa samme Dag, og alle er i lige Maade skyldige at forsvare dette af al Magt og Evne under Straf af hele deres Hovedlods Fortabelse.

[7] Hvis der indenfor Stadens Planker mod nogen af Borgerne, Kannikerne og deres undergivne eller Købmændene eller mod nogen af Bispens Tjenere finder Angreb eller anden Voldsgerning Sted, skal alle Borgerne løbe til for at hjælpe den, der lider Overlast; den, der ikke gør det, skal straffes med sin Hovedlods Fortabelse. Hvis en saadan Forbrydelse bliver begaaet, skal Straffen ansættes i Forhold til selve Angrebets og Voldsgerningens Grovhed efter Borgernes Skøn. Straffen skal ansættes af 3 Borgere og tre af Bispens Folk, efter at de er taget i Ed paa, at de vil ansætte Straffen retfærdigt; og hvis de ikke kan enes, skal Bispen — efter at alle Forhold i Sagen er omhyggeligt undersøgt — tilkaldes, og saa skal Flertallets Dom staa ved Magt.

[8] Hvis en, naar Klokken lyder, holder sig tilbage og ikke iler til, skal Brødens og Bødens Ansættelse ske paa ovennævnte Maade.

[9] Hvis i Fredstid Voldgravene ved nogens Vold eller Vanrøgt har lidt Skade eller Planker er faldne, skal vedkommende inden tre Dage begynde at udbedre dem og sætte dem i deres forrige Stand. Hvis man frygter Krig, skal alt udbedres paa samme Dag. Gør vedkommende det ikke, skal Borgerskabet gøre det, idet det i hans Hus tager, hvad Pant det der maatte finde, og senere skal dog Bøden ansættes paa ovennævnte Maade i Forhold til saavel Brødens som Overhørighedens Omfang.

[10] Ligeledes bestemmes, at om nogen ikke istandsætter Veje og andet, der synes Borgerskabet tjenligt, som han bør, skal Ombudsmanden og Borgerne tage Pant med Herr Biskoppens Myndighed, og derefter skal Straf og Bøde ansættes i Forhold til Brødens Art.

[11] Ingen af Borgerne skal tvinges til at yde Laan af sine Varer eller af andre Ejendele til nogen i eller udenfor Staden: Om nogen yder Laan af sine Ejendele til nogen paa en bestemt Tid, skal han kalde to Borgere til Vidne, og Skyldneren og hans Arvinger er da, hvis den fastsatte Frist ikke bliver overholdt, af hvad Grund det end maa være, pligtige at staa til Rette og fuldtud svare dertil i Staden, og naar Borgere saaledes er kaldt til Vidne, skal Borgerne efter Betalingsfristens Udløb have fuld Myndighed til at holde Skyldnerens Person tilbage.

[12] Ingen maa driste sig til at forsegle Breve med Stadens Segl, medmindre Brevene først er omhyggeligt undersøgte af 2 Kanniker og andre af Borgerne, der har svoret at holde Seglet i trofast Varetægt.

[13] Borgerskabet har saavel for sit eget som for sine Arvingers Vedkommende lovet og med Ed stadfæstet, at i kommende Tider ingen maa pantsætte, bortskænke, sælge eller mageskifte sin Grund eller ved en anden Retshandel afhænde den til Fyrste, Ridder eller Herremand uden Bispens Vilje, og uden at samme Grund lovlig er blevet ham tilbudt. Hvis endvidere nogen af Nød, det vil sige som Følge af Fangenskab eller Fattig dom eller nogensomhelst anden Tilskikkelse, maa afhænde sin Grund, maa han paa ingen Maade gøre det, medmindre han først lovmæssigt tilbyder Bispen den, og hvis nogen drister sig til andet, skal det regnes for ugjort og ikke have Gyldighed, paa hvad Maade og ved hvad Lov det end er sikret, og dog maa han ikke sælge det dyrere til Bispen, men efter almindelig Vurdering af Grunde og Huse.

[14] Ingen udenfor Staden maa paatage sig Forsvaret af nogen fra Staden i nogensomhelst Sag uden Herr Biskoppens særlige Tilladelse, hvad enten det drejer sig om en Enke eller et forældreløst eller umyndigt Barn.

[15] Fremdeles lovede Borgerne, at ingen af dem, der har Grund i Staden skal have Røst eller Magt til i Anledning af nogen Grund paa nogen Maade at hindre Stadens fælles bedste; det vil sige, han maa ikke hindre, at Voldgrave og Veje faar det Forløb, der synes tjenligt for Staden, naar der blot gives ham fuld Erstatning; og — i Korthed — hvis Borgerskabet til Stadens bedste af nogen Borger ønsker Huse, Tømmer, Sten, Jern, Kalk eller andre lignende Ting, maa ingen vove at nægte det, under Straf af den ønskede Tings Fortabelse og det dobbelte til.

[16] Ingen maa stævnes for Bispen eller nogen anden Dommer i nogensomhelst Sag til et fjernere Sted end Roskilde uden Bispens særlige Tilladelse.

[17] Og vi har fremdeles anset det for rigtigt i vore Dage at give Afkald paa nogle uheldige Sædvaner, der, som vi ser, uretmæssigt har vundet Hævd, idet vi beslutter, at de fremtidigt skal være magtesløse; det er disse: 1 Øre Penge, der som ølgæld plejer at oppebæres i Skanør, og Dagværk, der kræves som Pligt, samt det at Borgernes Baade ikke frit kunde sætte over til Skanør. Ydermere vil vi — for at de fornævnte Borgere ikke skal lide nogen Forringelse fra vore Efterfølgeres Side af det, der er blevet tilstaaet dem, — at Græsgang for deres Kvæg frit skal udstrækkes til Rosbæk. Ogsaa den Skat, der kaldes Græsgæld, har vi besluttet at eftergive Borgerne.

Men for at alt det ovenfor sagte fremtidigt kan overholdes ukrænket af alle, har vi tilstaaet Borgerne dette Brev og til yderligere Vidnesbyrd og Værn bekræftet det med vort og Stadens Segl.

Givet i København i det Herrens Aar 1254 den 13. Marts i Nærværelse af Herr Svend af Lund, Herr Peder Unesen, Herr Jakob Tygesen, Peder Præst kaldet Rød, Kannik i Roskilde, Lægmændene Herr Anders Erland sen, Herr Peder Gamel og Herr Eskil Krage og mange andre saavel gejstlige som verdslige.