Tekst og udgave
forrige næste

In nomine patris/ et filii/ et spiritus sancti amen. ♦ Frater Guido miseracione diuina tituli sancti Laurencii in Lucina presbiter cardinalis/ apostolice sedis legatus/ ad cautelam presencium/ et memoriam futurorum. ♦ Cum notorium sit per regnum Dacie/ et loca circumuicina/ atque prouincias et adeo notorium quod nulla potest tergiuersacione celari. uenerabiles patres Iacobum archiepiscopum Lundensem/ et Petrum episcopum Roskildensem/ per illustrem . . regem Dacie/et .. reginam matrem eius/ suis sedibus esse destitutos. necnon magistrum Sacerum prepositum Lundensem/ Nicholaum Gotonis canonicum Roskildensem/ magistrum Ro canonicum Ripensem/ et Dauid rectorem ecclesie de Rythe/Roskildensis diocesis/ per eosdem regem et reginam/locis et bonis/ ac iuribus ecclesiarum suarum/ et suis spoliatos. de quo notorio nobis constat ut iudici qui regnum predictum pro maiori parte nostrum exercendo officium perambulauimus. ecclesias in ciuitatibus et diuersis diocesibus/ maiores/ et minores/ regularium et secularium/ clerum et populum uisitauimus. synodis in Lundensi/ et Roskildensi cathedralibus ecclesiis in defectum archiepiscopi/ et episcopi prefuimus. ad quas synodos/ omnes cause ecclesiastice/ ex antiqua regni consuetudine/ per singulas dioceses consueuere deferri. inter cetera/ querimonias/ et acclamaciones sacerdotum/ predictos prelatos suos instantissime repetencium/ audiuimus clamores<que> frequentes/ super prelatorum absencia multis animabus dampnosa/ et libertatibus ecclesiarum perniciosa. sepe et sepius/ a magnis et paruis in uillis et campis intelleximus. ♦ Quibus excitati clamoribus/ plures tractatus/ cum rege et regina/ episcopis/ et maioribus et nobilioribus regni/ segregatim et simul habuimus/ qualiter archiepiscopus/ et episcopus supradicti/ cum pace et beniuolencia regis et regine possent reuerti ad sedes suas atque loca/ et episcopalia exercere officia/ et qualiter dicti magister Sacerus prepositus Lundensis/ Nicolaus Gotonis/ canonicus Roskildensis/ magister Ro/ canonicus Ripensis/ et Dauid rector ecclesie de Rythe Roskildensis diocesis/ possent similiter reuerti ad loca et ecclesias suas. qui propter iustum metum terram regis intrare non audebant. ♦ Cumque post longas moras/ et quinque mensium expectationes prolixas/ uideremus huiusmodi tractatus inanes non sortiri pacis finem optatum ad uiam iusticie recurrentes/ petentibus a nobis per nuncios et litteras/ prelatis et clericis supradictis/ cum ad nos aditus habere non possent ut ipsis exhiberemus iusticie complementum/ requisiuimus regem et reginam/ sepe et sepius/ ut nobis locum ydoneum et securum constituerent in ipso regno/ cum ipsos nollemus trahere extra regnum/ ob reuerenciam regie maiestatis. in quo loco uocatis partibus cognosceremus de causa/ super quo numquam potuimus exaudiri. ♦ Quamobrem/ regem et reginam/ peremptorie citari mandauimus ad diem competentem/ quadraginta dierum/ uel circiter spacium continentem ad ciuitatem Sleswicensem intra terminos regni constitutam/ predictis . . archiepiscopo et .. episcopo conquerentibus se per ipsos propriis sedibus destitutos. predictis eciam magistro Sacero preposito Lundensis Nicolao Gotonis canonico Roskildensi/ magistro Ro canonico Ripensi/ et Dauid rectori ecclesie de Rythe Roskildensis diocesis/ similiter conquerentibus <se> per eosdem regem. et reginam/ beneficiis suis destitutos et locis ac bonis et iuribus ecclesiarum suarum et suis spoliatos. necnon prelatis <aliis> et clericis de eodem regno dicentibus se spoliatos bonis et locis suis per ipsos/per se uel per procuratores ydoneos sufficienter <instructos> responsuros. ♦ Quibus citatis sicut per rescriptionem executorum quibus citacionem fieri mandauimus nobis constitit euidenter. die citationis pendente ex parte regis et regine/ fuit propositum coram nobis/ ipsos per huiusmodi citacionem grauari. pro eo/ quod nos ipsos citari feceramus ad locum minus tutum/ et ipsis multiplici de causa suspectum utpote talem in cuius uicinio capti fuerant et captiui detenti. in cuius eciam uicinio qualiter clare memorie Ericus rex Dacie patruus regis a suis emulis tractatus fuerat nobiles non ignorabant de regno predicto. ♦ Inimicos capitales eciam habebant in propinquo tamen extra regnum. propter quorum insidias non poterant accedere ad locum/ nisi forsan manu armata/ et exercitu congregato. ♦ Ciuitatem tamen ad quam citabantur non dicebant se habere suspectam. e<a>que est ducis et tota terra ducatus. quem ducatum recognoscit ipse dux se tenere a rege in feudum et est regis uasallus racione ducatus. et se receperunt in amiciciam et graciam adinuicem tanquam consanguinei/ et est bona pax et firma inter eos. ♦ Quibus respondimus/ quod non credebamus ipsos regem uel reginam in aliquo grauasse. et si grauasse- mus eos in aliquo illud reuocabamus. ♦ Et licet euidenter appareret locum esse tutum/ et secure possent comparere per procuratores ad illum/ cum causa talis nature esset/ quod debebat per procuratores tractari/ nec decebat maiestatem regiam in iudicio super tali causa sui presenciam exhibere/ omnes eciam persone que ad ueritatem eliciendam in iudicio requiruntur/ possent secure ad locum assignatum comparere. cum bona pax esset inter regem/ et ducem/ ducatum et regnum/ que contigua sunt. et ipse ducatus est de regno/ ob reuerenciam tamen maiestatis regie parati eramus conuenire ad ciuitatem Ripensem/ in qua rex dominatur ad plenum. et in qua libere per se et iusticiarios suos omnimodam iurisdicionem secularem exercet. que eciam ciuitas/ famosior/ populosior/ et maior reputatur de regno. caucione tamen prestita/ archiepiscopo episcopo/ et aliis clericis supradictis/ si uellent personaliter accedere Ripis. et interesse tractatui cause sue/ super securitate personarum suarum/ et nobis renunciaretur ante diem si hoc regi et regine placebat/ an non/ ita quod ad diem assignatam ibidem possemus commode interesse/ cum non intenderemus/ diem assignatam sed locum tantum mutare. ♦ Alioquin in loco et die in citacione contentis procederemus/ prout de iure esset procedendum. ♦ Qui eciam ciuitatem Ripensem/ pro sue uoluntatis arbitrio/ minime acceptantes/ nec aliam causam/ nisi quod ciuitas Ripensis/ murata non erat allegantes/ sedem apostolicam appellarunt. nulla renunciacione seu remandacione nobis facta ante diem utrum loci mutatio/ regi et regine placeret. perseueranter eciam asserentibus/ archiepiscopo/ episcopo/ et aliis clericis supradictis/ se personaliter/ uelle prosequi causam suam ♦ Sane predicti archiepiscopus/ episcopus/ et alii clerici supradicti/ ad diem assignatam/ et locum se representauerunt personaliter in iudicio coram nobis. cum instancia postulantes in causa ipsa procedi\ ♦ Libellum et peticionem fecerunt in hunc modum. ♦ In nomine domini amen. ♦ A uobis domine G. tituli/ sancti Laurencii in Lucina presbitero cardinali/ apostolice sedis legato/ petunt Iacobus Lundensis archiepiscopus Suecie primas/ et Petrus Roskildensis episcopus/ magister Sacerus prepositus Lundensis/ Nicolaus Gotonis/ canonicus Roskildensis/ magister Ro/ canonicus Ripensis/ et Dauid rector ecclesie de Rythe Roskildensis diocesis/ quod cum ipsi/ per illustres dominos Ericum regem et Margaretam reginam Dacie matrem eius/ sint suis sedibus/ locis et dignitatibus destituti/ et bonis suis et iuribus spoliati et hoc sit notorium/ per facti euidenciam/ ita quod nulla tergiuersacione celari potest/ et uobis constet ut iudici/ per generales clamores cleri/ et populi denunciaciones/ acclamationes eciam in synodis/ quas sollempniter in ecclesiis cathedralibus/ Roskildensi et Lundensi astantibus episcopis/ et clericis et laycis/ religiosis et secularibus tenuistis/ et eciam in aliis locis uicinis constet/ ut iuxta mandatum apostolicum uobis directum/ ipsos prelatos et clericos/ suo loco/ et in statum suum/ ante omnia/ ammotis exinde quibuslibet detentoribus/ siue custodibus. et sublato cuiuscumque difficultatis obstaculo/ plene et libere restituere/ ac omnia/ que quorumcumque insidiis eis ablata fuerant reintegrare procuretis et reformacionem dictarum ecclesiarum faciatis. ♦ Et ad hec petunt ..regem et reginam per diffinitiuam sentenciam condempnari. saluo eis in omnibus iure addendi/ diminuendi/ uel eciam mutandi. saluis eciam sibi omnibus aliis querelis et causis eis competentibus ex forma ipsarum litterarum apostolicarum. in quibus offerunt se coram uobis uelle procedere. et ad quas dicti domini rex et regina sunt citati. proponentes eciam factum adeo esse notorium/ quod nulla poterat tergiuersacione celari. et quod nobis ut iudici notorium erat/ de eiectionibus et spoliationibus predictis. ♦ Hec proponebant et petebant in iudicio coram nobis/ presentibus et audientibus/ magistro Petro archidiacono Arusiensi. et magistro Ranone canonico Roskildensi/ procuratoribus regis et regine/ constitutis per litteras eorum diuisim/ et diuersis diebus presentatas. ad supplicandum tantum/ ut assignaretur dominis suis tutus locus. ♦ Qui procuratores protestati sunt eciam coram omnibus/ et recognouerunt de plano/ quod locum non habebant suspectum propter ducem/ cum bona pax esset inter ducem et regem. et boni essent amici. sed propter inimicos/ quos dicebant regem et reginam habere in uicino/ tamen extra regnum/ quos nominare noluerunt/ super hoc pluries requisiti. ♦ Quibus procuratoribus assistebant alii nuncii ad nos missi cum litteris de simplici credencia regis et regine. refricantes aliqua de predictis/ quantum ad locum non tutum/ propter mortem clare memorie regis Erici occisi in uicino. ♦ Quibus respondebatur exaduerso/ quod rex Ericus/ occisus non fuerat ab inimicis Cristofori regis et filii ejus. qui modo regnat. uel ab emulis eorundem. et si aliquis locus sollempnis in regno Dacie deberet dici non tutus/ pro occisione alicuius regis/ fere omnia sollempnia loca de eodem regno deberent haberi suspecta. cum maior pars regum Dacie/ qui regnauerunt retroactis temporibus occisi fuerint in diuersis ciuitatibus regni pauci uero uitam finierant morte naturali. ♦ Postea superuenerunt alii sollempniores nuntii/ uidelicet episcopus Ripensis/ Iohannes marescalcus regis/ et alii consiliarii et secretarii regis cum ipsis/ afferentes litteras de simplici credencia/ nichil aliud petentes/ nisi locum quem dicebant minus tutum mutari. ♦ Quibus respondimus/ ex replicacione tot nunciorum/ et tam sollempnium euidenter liquere/ locum tutum esse. et sicut rex et regina miserant tot excusatores similiter potuissent misisse procuratores. et sicut secure uenerant isti sic et secure potuissent uenisse et illi et omnibus constare poterat/ quod per terram inimicorum non transibant. sed ad locum ad quem citati fuerant rex et regina securus patebat accessus. ♦ Perseuerantibus itaque in predicta peticione sua/ archiepiscopo/ episcopo/et aliis clericis supradictis super ce<le>ri restitutione sua et instantibus de die in diem/expectatis rege et regina diucius post diem assignatam/uidelicet per sex dies/ ut per procuratorem uel defensorem ydoneum comparerent/ cum statum eorum non deceret/ in huiusmodi causa suam presenciam in iudicio exhibere. nec appareret procurator uel defensor pro ipsis. et sicut miserant excusatores/ sic potuerant misisse procuratores siue defensores/ maxime cum non essent personaliter citati/ sed ut per se uel per procuratores ydoneos comparerent. ipsos exigente iusticia reputauimus contumaces. non deferentes appellacioni in tali notorio/ sicut nec erat deferendum. ♦ Uolentes igitur formam apostolici mandati/ cum exacta diligencia firmiter obseruare/ cum nobis constet de facto tamquam de notorio/ uidelicet de eiectionibus/ et spoliationibus supradictis/ et nobis constet ut iudici de notorio/ quod eciam notorium est adeo/ quod nulla potest tergiuersatione celari attendentes imminere periculum in restitutione differenda/ cum iam unus de eiectis episcopis/ uidelicet Othoniensis mortuus fuisset in prosecutione iuris sui/ attendentes eciam/ quod propter absenciam prelatorum/ pereunt iura ecclesiarum/ eneruantur libertates earum imminent pericula animabus subditorum/ per diffinitiuam sentenciam pronunciamus/ uenerabiles patres dominos Iacobum archiepiscopum Lundensem Petrum episcopum Roskildensem magistrum Sacerum prepositum Lundensem Nicolaum Gotonis canonicum Roskildensem magistrum Ro. canonicum Ripensem/ et Dauid rectorem ecclesie de Rithe Roskildensis diocesis/ ad sedes suas atque loca/ et bona atque iura/ cum integritate sui honoris quibus destituti erant et eiecti/ per regem et reginam predictos et eciam spoliati debere restitui/ et quod ipsis reintegrentur omnia ablata/ quorumcumque insidiis amotis custodibus et dete<n>toribus quibuscumque/ et quod ad loca unde abscesserant reuocentur. et eos iuxta mandatum apostolicum restituimus ad omnia supradicta. ♦ Quia uero nobis non constat ad plenum/ nec est ita notorium/ sicut ipsum factum de qualitate/ et quantitate rerum ablatarum/ de ualore earum/ de dampno et expensis habitis/occasione eiectionis/ et spoliacionis predictarum/ idcirco diem assignamus/ archiepiscopo/ episcopo/ et aliis clericis supradictis/ coram nobis/ apud ciuitatem Lubicensem/ ad crastinum beati Luce euangeliste/ si non fuerit dies feriata/ alioquin ad proximam diem non feriatam sequentem/ ad faciendam fidem super predictis/ prout exigit ordo iuris. ♦ Denunciamus etiam astante hac fidelium multitudine/ et in hoc loco sollempni nunciis regis et regine qui sunt hic presentes/ et significamus eisdem/ ut rex et regina mittant ad illam diem si uelint/et sua crediderint interesse/ ad audiendum et uidendum declaracionem quantitatis predictorum. scituri/ quod siue miserint/ siue non/ nichilominus procedemus prout de iure fuerit procedendum. ♦ Preterea cum archiepiscopus/ episcopus/ et clerici memorati/ ad loca sua redire/ et archiepiscopus/ et episcopus/ officia episcopalia exercere non possint/ nisi ipsi/ et familia eorum plena securitate gaudeant personarum suarum/ et sit notorium/ quod propter timorem regis et regine redire non audent/ nec suum officium exercere/ iubemus iuxta mandatum apostolicum/ pronunciamus atque decernimus/ ut rex et regina prestent eisdem infra instans festum apostolorum Symonis et Iude ydoneam caucionem/ qua debeant esse contenti/ de fida securitate personarum suarum. ita quod archiepiscopus suam possit uisitare prouinciam et suum exercere officium. et similiter episcopus uisitare suam diocesim/ et episcopale officium exercere. et possint ire et redire per regnum libere et secure/ archiepiscopus/ et episcopus/ et clerici supradicti. ♦ Alioquin ex hoc nunc regem et reginam excommunicamus in scriptis. et terram eorum ubicumque fuerit infra terminos legacionis nostre generaliter ecclesiastico supponimus interdicto/ et si ipsi ad alia loca extra regnum Dacie se transtulerint/ loca illa intra terminos legacionis nostre constituta ecclesiastico similiter supponimus interdicto. ♦ Uolumus tamen quod durante sentencia interdicti exhibeantur penitencie moriencium et baptisma paruulorum. ♦ Iubemus eciam/ quod templarii/ hospitalarii/ Cistercienses/ predicatores et minores/ et alii exempti siue priuilegiati/ teneantur ad obseruacionem huiusmodi interdicti. ♦ Alioquin/ sciant ipsi/ quod nos penis grauissimis eos puniemus. ♦ Episcopos autem/ qui huiusmodi interdictum non seruauerint /et per suas dioceses/ obseruari non fecerint/ exnunc suspendimus a diuinis et ab executione episcopalis officii. quam suspensionem/ si per quindecim dies sustinere presumpserint/ nos ipsos exnunc excommunicamus in scriptis. ♦ Ceterum cum sicut intelleximus/ impositum fuit aliquando/ Iacobo archiepiscopo Lundensi/ et Petro episcopo Roskildensi/ quo tamen zelo nescimus/ quod ipsi turbacionem et sedicionem faciebant et fieri procurabant in regno predicto/ exhabundanti precipimus eis ut de hoc se purificent atque purgent proprio iuramento coram nobis. ♦ Iurent eciam/ quod fideliter erga regem E. dominum suum semper se habuerunt/ et ammodo se habeant/ et bonos uiros sibi adiungant/ iurantes se credere archiepiscopum et episcopum/ uerum et bonum prestitisse iuramentum. ♦ Predicti autem archiepiscopus et episcopus iurauerunt ad preceptum nostrum/ sub forma predicta. et secum iurauerunt dominus Bondo electus Sleswicensis . . abbates monasteriorum de Cara Insula et de Rureregio Cisterciensis ordinis/ Arusiensis/ et Sleswicensis diocesium/ et quidam alii se credere/ quod archiepiscopus et episcopus/ bonum/ uerum et ligitimum prestiterant iuramentum. ♦ In cuius rei testimonium et euidenciam pleniorem/ prescriptam sentenciam/ per Guillelmum infrascriptum notarium/ scribi et publicari mandauimus/ ac nostro sigillo muniri. ♦ Lata fuit hec sentencia in scriptis et pronunciata in ecclesia cathedrali ciuitatis Sleswicensis/ mensis septembris ultima die exeunte/ sub anno domini/mo. cco. sexagesimo sexto.indicione decima pontificatus domini Clementis pape iiiiti. anno secundo. presentibus/ predictis Bondone qui se gerit pro electo ecclesie Sleswicensis . . abbatibus monasteriorum de Cara Insula/ et de Rureregio Cisterciensis ordinis/ Arusiensis et Sleswicensis diocesium/ .. prepositis ecclesiarum Sleswicensis et Othoniensis. magistris Thrugillo/ Symone/ Yuaro et Iohanne canonicis Sleswicensibus. Nicolao qui se gerit pro cantore eiusdem ecclesie Sleswicensis/ clerico et speciali nuncio regis Dacie domino Alberto milite/ et nuncio eiusdem regis. presentibus eciam magistris Petro de Orbaco doctore in decretis/ Odone de Chariuaco doctore in medicina/ canonicis ecclesie sancti Gaugerici Cameracensis. magistris Alberto clerico uiri nobilis Iohannis marchionis Brandeburgensis. Siluio iudice de Murcone/ Beneuentane diocesis/ Egidio de Beneuento canonico Wratislauiensi/ Matheo canonico ecclesie beate Marie in Uallibus Chathalani domini pape subdiacono/ et magna multitudine religiosorum et secularium clericorum/ militum et aliorum laicorum. ♦ Et ego Guillelmus de Alisia publicus sancte Romane ecclesie auctoritate notarius/ prolacioni prescripte sentencie interfui/ et eam/ de mandato/ et auctoritate/ predicti domini cardinalis scripsi/ et in publicam formam redegi/ meoque signo signaui rogatus. (Notarialmærke).

1 ff. Gertz' rettelser til brevet citeres ikke, hvor han – der kun kendte brevet gennem trykket i Cronica et Cartularium mon. de Dunis – gennem afskriver- og trykfejl har faaet forkerte oplysninger om brevets tekst og palæografi. 6.. = Ericum. 7.. = Margaretam. 19 clamores(que)] Gertz clamores ms.

2 ut... complementum)] tilf. efter brevets slutn. over notarens vidnesbyrd. 9.. = Iacobo. – .. = Petro. 11 Ro] tilf. i margen ms. 13 (se)] Gertz; mgl. ms. 15 <aliis)y] Gertz; mgl. ms. 16 (instructos)] mgl. ms., ef. nr. 60 0. a. 27 e(a)que] Gertz; et que ms.

1 et] ms.; set Gertz. 27 G. = Guido.

6 ante omnia] ms.; anteriorem Gertz. 8restituere] ms.; restituatis Gertz. Yreintegrare] ms.; reintegrari Gertz. 10 .. = Ericum.

2 finierant] ms.; finierint Gertz. 9 sic et] ms.; sic etiam Gertz. 13 ce(leyri] ceri ms. 17 nec] ms.; cum nec Gertz. – et] ms.; etsi Gertz.

1 ecclesie] ecclesiem, -m- underprikket, ms. 5 dete(n)toribus] Gertz; detemptoribus ms. 24 infra] ms.; intra Gertz. 29 ex hoc nunc] ms.; ex nunc Gertz.

16 E. = Ericum. – habuerunt)] ms.; habuerint Gertz. 31 .. = Grummoni et Tuchoni.

2 Sleswicensis] herefter formoder Gertz et navn bortfaldet.

5: c. 10 × 3,2; c. 14 × 5,40.

Faderens, Sønnens og den Helligaands Navn Amen. Broder Guido, af Guds Barmhjertighed Kardinalpresbyter ved S. Lorenzo in Lucina, det apostoliske Sædes Legat, de nulevende til Forvaring og kommende Slægter til Minde:

Det er notorisk i Danmarks Rige og alle de Steder og Provinser, som grænser dertil — endogsaa i den Grad notorisk, at det ikke kan skjules ved nogen Slags Udflugter — at de ærværdige Fædre Ærkebiskop Jakob af Lund og Biskop Peder af Roskilde er blevet fordrevet fra deres Bispe sæder af Erik, Danmarks høje Konge, og hans Moder, Dronning Margrete, og at Magister Sasser, Provst i Lund, Niels Gødesen, Kannik i Roskilde, Magister Ro, Kannik i Ribe, og David, Sognepræst i Rye i Roskilde Stift, er berøvet deres Stilling, Gods og Rettigheder, baade Kirkernes og deres egne, af samme Konge og Dronning. For os som Dommer staar Notoriteten heraf fuldkommen fast, da vi i Embeds Medfør er draget rundt i det meste af fornævnte Rige, har besøgt baade større og mindre Kirker i flere Stæder og Stifter baade de regelbundnes og de verdensgejstliges, baade Præster og Menigheder, og i Ærkebispens og Bispens Fravær har ledet Synoderne i Lund og Roskilde Domkirke, hvortil efter gammel Skik og Brug i Riget alle kirkelige Sager fra hver sit Stift plejer at henvises; vi har der blandt andet hørt Klager og Henvendelser fra Præster, som indtrængende krævede deres Prælater tilbage, vi har tit og mange Gange baade af store og smaa, i By og paa Land, hørt talrige Klager over Prælaternes for mange Sjæle skadelige og for Kirkernes Frihed ødelæggende Fravær. Foranlediget ved disse Klager har vi ført mange Forhandlinger med Kongen og Dronningen, med Bisper og Stormænd og Rigets fornemme Mænd, baade enkeltvis og under eet, om hvordan fornævnte Ærkebiskop og Biskop i Fred og Forstaaelse med Kongen og Dronningen kunde vende tilbage til deres Bispesæde og Stilling og øve deres biskoppelige Gerning, og om hvordan ovennævnte Magister Sasser, Provst i Lund, Niels Gødesen, Kannik i Roskilde, Magister Ro, Kannik i Ribe, og David, Sognepræst i Rye i Roskilde Stift paa samme Maade kunde vende tilbage til deres Stillinger og Kirker, da de ikke vover at komme hjem til Kongens Omraade paa Grund af en berettiget Frygt.

Da vi efter lange Udsættelser og fem Maaneders langsommelig Venten saa, at disse Forhandlinger var ørkesløse og ikke førte til den ønskede Fred, prøvede vi Rettens Vej, og da fornævnte Prælater og gejstlige ved Bud og Brev — thi selv kunde de ikke komme til os — forlangte af os, at vi skulde skaffe dem deres fulde Ret, opfordrede vi baade een og flere Gange Kongen og Dronningen — da vi ikke vilde drage dem udenfor Riget af Ærbødighed for kongelig Majestæt — til at anvise os et dertil egnet sikkert Sted indenfor Rigets Grænser, hvortil vi kunde stævne Parterne for at undersøge Sagen, men i denne Sag kunde vi aldrig opnaa Gehør. Derfor har vi med een afgørende Stævning ladet Kongen og Dronningen kalde til Slesvig Stad, som ligger indenfor Rigets Grænser, idet vi gav dem en behørig Frist paa 40 Dage eller deromkring, for at de enten personligt eller ved dertil skikkede befuldmægtigede paa tilfredsstillende Maade kunde svare paa de Klager, der var fremført af fornævnte Ærkebiskop Jakob og Biskop Peder, fordi Kongen og Dronningen havde fordrevet dem fra deres Bispesæder, og ligesaa paa de Klager, der var fremført af fornævnte Magister Sasser, Provst i Lund, Niels Gødesen, Kannik i Roskilde, Magister Ro, Kannik i Ribe, og David, Sognepræst i Rye i Roskilde Stift, fordi Kongen og Dronningen havde fordrevet dem fra deres gejstlige Embeder og berøvet dem deres Stilling, Gods og Rettigheder, baade Kirkernes og deres egne, endelig ogsaa paa de Klager, der var fremført af Prælater og gejstlige fra Riget, fordi Kongen og Dronningen havde berøvet dem deres Gods og Stilling.

Da de var stævnede — saaledes som det tydeligt fremgaar af Svarskrivelse fra de Stævningsmænd, som vi havde tildelt det Hverv at foretage Stævningen — men inden Fristen var udløbet, blev det fra Kongens og Dronningens Side paastaaet over for os, at de blev fortrædiget ved denne Stævning, fordi vi havde ladet dem kalde til et usikkert Sted, som af mange Grunde var dem mistænkeligt, da det var i Nærheden deraf, at de var blevet fanget og holdt i Fangenskab; fremdeles var Rigets Stormænd ikke uvidende om, hvorledes Kongens Farbroder, Kong Erik af Danmark, salig Ihukommelse, var blevet behandlet af sine Fjender i Nærheden af dette Sted; selv havde de ogsaa der i Nærheden, dog udenfor Rigets Grænser, deres Dødsfjender, og for disses Efterstræbelsers Skyld kunde de ikke komme til dette Sted undtagen muligvis med en væbnet Skare og efter at have samlet en Hær. Staden, hvortil de stævnedes, sagde de dog ikke, at de havde mistænkt; den staar under Hertugen, og hele Landet er et Hertugdømme, og Hertugen erkender, at han har Hertugdømmet til Len af Kongen, og han er Kongens Vasal paa Grund af Hertugdømmet; som Slægtninge har de sluttet Fred og god Forstaaelse med hinanden, og der er hel og varig Fred imellem dem.

Hertil svarede vi, at vi ikke troede, at vi paa noget Punkt havde fortrædiget Kongen eller Dronningen, og havde vi paa noget Punkt gjort det, kaldte vi det tilbage. Og skønt det tydeligt fremgik, at Stedet var sikkert, og de trygt kunde møde der ved befuldmægtigede, fordi Sagen var af en saadan Art, at den godt kunde komme til Behandling ved befuldmægtigede, og det ikke var passende for kongelig Majestæt selv at give Møde for Retten i en saadan Sag, og skønt ogsaa alle de Personer, der kræves til at faa Sandheden oplyst for Retten, trygt kunde give Møde paa det angivne Sted, siden der var fuldstændig Fred mellem Kongen og Hertugen, Hertugdømmet og Kongeriget, som grænser op til hinanden — ja Hertugdømmet er en Del af Riget — var vi dog af Ærbødighed for kongelig Majestæt rede til at møde i Staden Ribe, hvor Kongen er fuldt ud Herre og, personligt eller gennem sine Rettere, frit i alle Maader udøver Jurisdiktion i verdslige Sager, hvilken Stad ogsaa gælder for at være mere anselig, folkerig og betydelig i Riget; dog skulde de saa give fornævnte Ærkebiskop, Biskop og de andre gejstlige frit Lejde for deres Person, om de selv vilde komme til Ribe for at overvære Behandlingen af deres Sag; der skulde gives os Besked, før Terminen var inde, om dette behagede Kongen og Dronningen eller ej, saa at vi bekvemt kunde komme til Stede i den angivne Termin, da vi ikke havde til Hensigt at ændre denne, men kun Stedet; ellers vilde vi fremme Sagen paa den Tid og det Sted, der var berammet i Stævningen, saaledes som den med Rette burde fremmes. Ogsaa i Ribe nægtede de ganske efter eget Forgodtbefindende at give Møde, og de anførte ingen anden Grund, end at der ingen Bymur var, men appellerede til det apostoliske Sæde uden at give os Besked eller Svar inden Fristens Udløb, om Forandringen af Stedet behagede Kongen og Dronningen; derimod erklærede Ærkebispen, Bispen og de andre ovennævnte gejstlige sig stadig villige til personligt at føre deres Sag.

Fornævnte Ærkebiskop, Biskop og de andre ovennævnte gejstlige gav da paa fastsat Tid og Sted personligt Møde i Retten for os, forlangte indtrængende, at Sagen skulde fremmes og indleverede følgende Klageskrift og Paastand:

I Herrens Navn Amen! Af Eder, Herr Guido, Kardinalpresbyter ved S. Lorenzo in Lucina, det apostoliske Sædes Legat, fordrer Ærkebiskop Jakob af Lund, Sveriges Primas, Biskop Peder af Roskilde, Magister Sasser, Provst i Lund, Niels Gødesen, Kannik i Roskilde, Magister Ro, Kannik i Ribe, og David, Sognepræst i Rye i Roskilde Stift, at I — da de af Erik, Danmarks høje Konge, og Margrete, Danmarks høje Dronning, er fordrevet fra deres Bispesæder, Stillinger og Værdigheder og berøvet deres Gods og Rettigheder, og dette er notorisk paa Grund af de faktiske Omstændigheders uomstødelige Vished, saa det ikke kan skjules ved nogen Slags Udflugter, og dette er notorisk for Eder som Dommer ved Gejstlighedens almindelige Protester og Menighedens Angivelser, ogsaa ved Klager paa de Synoder, som I under højtidelige Former, med Til slutning fra Bisper, gejstlige og verdslige, Munke og verdensgejstlige, har afholdt i Domkirkerne i Roskilde og Lund, og det tillige er notorisk i andre omliggende Lande — efter det apostoliske Mandat, der er givet Eder, vil lade disse Prælater og gejstlige genindsætte fuldt og frit hver paa sit Sted i deres tidligere Stillinger efter allerførst at have fjernet alle dem derfra, der uretmæssigt har tiltaget sig disse Stillinger eller vogter dem, og uden Hensyn til den Hindring, alskens Vanskeligheder kunde lægge i Vejen, samt skaffe dem alt det tilbage, som var berøvet dem ved ligegyldigt hvilke Menneskers Anslag, og bringe deres Kirker paa Fode igen. Og dertil paastaar de, at I ved en Slutdom skal domfælde Kongen og Dronningen, idet de forbeholder sig Ret til i enhver Henseende at lægge til, trække fra eller forandre, og til alle de Klagemaal og Sager, som tilkommer dem efter det apostoliske Brevs Ordlyd; i disse, til hvilke fornævnte Konge og Dronning er indstævnet, tilbyder de at ville procedere for Eder; tillige paastaar de, at det, der er sket, er i den Grad notorisk, at det ikke kan skjules ved nogen Slags Udflugter, og at det ogsaa for os som Dommer er notorisk med Hensyn til fornævnte Fordrivelser og Plyndringer.

Dette paastod og krævede de i Retten for os i Nærværelse og under Paahør af Magister Peder, Ærkedegn i Aarhus, og Magister Rane, Kannik i Roskilde, der ved Breve, som de forelagde hver for sig og paa forskellige Tidspunkter, var indsat som befuldmægtigede for Kongen og Dronningen, men blot for at ansøge om, at der maatte blive anvist deres Herskere et sikkert Sted. Disse befuldmægtigede bevidnede ogsaa i alles Nærværelse og erkendte ligefrem, at de ikke havde Stedet mistænkt for Hertugens Skyld, da der var fuldstændig Fred mellem Kongen og Hertugen, og de var gode Venner, men for de Fjenders Skyld, som de sagde, Kongen og Dronningen havde der i Nærheden, dog uden for Riget, men skønt vi flere Gange opfordrede dem dertil, vilde de ikke nævne dem ved Navn. Disse befuldmægtigede støttedes ogsaa af andre Udsendinge, der var sendt til os med blotte Anbefalingsskrivelser fra Kongen og Dronningen, og som opkogte noget af det tidligere sagte med Hensyn til, at Stedet var usikkert paa Grund af salig Kong Eriks Død, da han blev dræbt der i Nærheden. Hertil svarede Modparten, at Kong Erik var ikke blevet dræbt af Kong Kristoffers eller hans Søns, den nu regerende Konges, Fjender eller Modstandere, og hvis alle anselige Steder i Danmark skulde kaldes usikre, fordi der var dræbt en eller anden Konge der, maatte saa godt som alle anselige Steder i dette Rige være at anse for mistænkelige, da de fleste af de danske Konger, som regerede i gamle Dage, var blevet dræbt i forskellige af Rigets Stæder, og kun faa var død en naturlig Død. Senere kom der ogsaa andre, fornemme Udsendinge til Stede, nemlig Bispen af Ribe, Jens, Kongens Marsk, og andre af Kongens Raader og Sekretærer, som medbragte blotte Anbefalingsskrivelser fra Kongen, men ikke havde andet at bede om, end at Mødestedet, som de betegnede som usikkert, maatte blive ændret. Vi svarede dem, at efter saa mange fornemme Udsendinges Erklæringer fremgik det tydeligt, at Stedet var sikkert, og ligesom Kongen og Dronningen havde sendt saa mange dertil for at undskylde sig, havde de lige saa vel kunnet sende deres befuldmægtigede, og lige saa vel som de første var kommet dertil i god Behold, lige saa vel kunde ogsaa de sidste være kommet i god Behold, og alle kunde være sikre paa, at de ikke drog gennem Fjendeland, men at de trygt kunde komme til det Sted, hvortil Kongen og Dronningen var stævnet. Skønt Ærkebispen, Bispen og de andre fornævnte gejstlige fastholdt deres fornævnte Krav om hurtig Genindsættelse og fra Dag til Dag trængte mere ind paa os, ventede vi dog i længere Tid efter den angivne Frist paa Kongen og Dronningen, nemlig i seks Dage, paa at de skulde give Møde ved en til dette Hverv egnet befuldmægtiget eller Forsvarer, eftersom det ikke sømmede sig for deres høje Stilling personligt at møde for Retten i denne Sag; men da der ikke viste sig nogen befuldmægtiget eller Forsvarer, og de lige saa vel kunde have sendt befuldmægtigede eller Forsvarere, som de havde sendt Folk for at bede sig undskyldt, især da de ikke var indstævnet personligt, men til at møde enten selv eller ved dertil egnede befuldmægtigede, saa har vi efter Retfærdighedens Krav erklæret dem for trodsigt udeblevet, uden at tage Hensyn til deres Appel, hvortil der heller ingen Anledning var, da det drejede sig om et notorisk Forhold.

Da det nu er vort faste Forsæt med nøje Omhu at følge Ordlyden af det apostoliske Sædes Befaling, da vi har fuld Vished om de faktiske Omstændigheder som notoriske, altsaa om ovennævnte Fordrivelser og Plyndringer, og vi som Dommer er kendt med Forholdets Notoritet, der endog er notorisk i den Grad, at det ikke kan skjules ved nogen Art af Udflugter, og da vi forstaar, hvor farligt det er at udskyde Genindsættelsen, eftersom en af de fordrevne Bisper, nemlig Bispen af Odense, er død, medens han forfulgte sin Ret; da vi fremdeles forstaar, at Præla ternes Fravær virker ødelæggende paa Kirkernes Rettigheder, at deres Friheder svækkes, og at Farer truer de undergivnes Sjæle, erklærer vi ved en Slutdom, at de ærværdige Fædre Ærkebiskop Jakob af Lund, Biskop Peder af Roskilde, Magister Sasser, Provst i Lund, Niels Gødesen, Kannik i Roskilde, Magister Ro, Kannik i Ribe, og David, Sognepræst i Rye i Roskilde Stift, med fuld Æresoprejsning bør genindsættes i deres Bispesæder, Stillinger, Gods og Rettigheder, hvorfra de var fordrevet og udjaget af fornævnte Konge og Dronning og tillige udplyndret, at alt, hvad der ved Anslag ligegyldigt fra hvilken Side er frataget dem, skal tilbagegives dem efter Fjernelse af alle, der har tiltaget sig deres Embeder eller vogter dem, og at de skal kaldes tilbage til de Stillinger, som de har forladt, og i Overensstemmelse med det apostoliske Sædes Mandat genindsætter vi dem i alt dette.

Men eftersom det ikke tilfulde staar os klart, og det ikke er ligesaa notorisk som Sagens faktiske Omstændigheder, hvor mange Ting og hvor værdifulde der er frataget dem, hvilken Værdi de har, de Tab og Udgifter, ovennævnte Fordrivelse og Udplyndring har medført for dem, derfor giver vi fornævnte Ærkebiskop, Biskop og de andre gejstlige en Frist til at møde for os i Lübeck Dagen efter den hellige Evangelist Lucas' Dag, hvis det er en Hverdag, ellers til den første Hverdag derefter for at aflægge Ed om fornævnte, som Rettens Gang kræver det. Vi kundgør ogsaa for alle de her paa dette lovlige Sted tilstedeværende troende og for Kongens og Dronningens Udsendinge, som er her tilstede, at Kongen og Dronningen, om de ellers vil det og anser det for at være af Betydning for dem, til denne Tid skal sende Udsendinge for at høre og se Erklæringen om Omfanget af det fornævnte, men de skal vide, at hvad enten de sender eller ikke sender saadanne Udsendinge, vil vi i alt Fald fremme Sagen, som den med Rette bør fremmes. Da fremdeles ovennævnte Ærkebiskop, Biskop og gejstlige ikke kan vende tilbage til deres Stillinger, og Ærkebispen og Bispen ikke kan øve deres Bispegerning, med mindre de selv og deres Tjenere faar frit Lejde for deres Person, og det er notorisk, at de af Frygt for Kongen og Dronningen ikke vover at komme hjem og øve deres Gerning, befaler vi i Henhold til det apostoliske Mandat og fælder Dom for og anordner, at Kongen og Dronningen inden førstkommende Simon og Judas' Apostles Dag skal give dem paalideligt Lejde, som de bør slaa sig til Taals med, for deres Personer, saa Ærkebispen kan visitere sin Provins og øve sin Gerning og ligeledes Bispen visitere sit Stift og øve sin Bispegerning, og ovennævnte Ærkebiskop, Biskop og gejstlige frit og trygt kan færdes rundt om i Riget. Ellers lyser vi nu som Følge heraf skriftligt Kongen og Dronningen i Ban og lægger deres Land under almindeligt Interdikt, hvor de end er indenfor vort Legationsomraade, og hvis de begiver sig udenfor Danmarks Rige til andre Steder, lægger vi paa lignende Maade disse Steder under Interdikt, saafremt de befinder sig indenfor vort Legationsomraade. Det er dog vor Vilje, at der, saa længe dette Interdikt varer, skal gives døende Lejlighed til at skrifte, og at smaa Børn skal kunne døbes. Vi befaler ogsaa, at Tempelherrer, Johannitere, Cistercienser-, Dominikaner- og Franciskanermunke sammen med andre, som er eksimerede eller privilegerede, skal være forpligtet til at overholde dette Interdikt; ellers maa de vide, at vi vil straffe dem med de haardeste Straffe. De Bisper, som ikke overholder dette Interdikt og ikke sørger for, at det overholdes i deres Stifter, frakender vi med det samme Ret til at holde Gudstjeneste og øve deres Bispegerning, og drister de sig til i 14 Dage at sidde denne Suspension overhørig, lyser vi dem skriftligt i Ban med det samme.

Men da Ærkebiskop Jakob af Lund og Biskop Peder af Roskilde, efter hvad vi har erfaret, tidligere er blevet beskyldt for i fornævnte Rige at anstifte eller lade anstifte Uro og Oprør — af hvilken Grund ved vi ikke — paalægger vi dem til Overflod, at de skal rense sig derfor og selv sværge sig fri derfor her i vor Nærværelse; de skal ogsaa sværge paa, at de altid har været deres Herre Kong Erik tro og for Fremtiden vil være det, og de skal tiltage gode Mænd, der sværger, at de tror, at Ærkebispen og Bispen har svoret sandt og rigtigt. Fornævnte Ærkebiskop og Biskop har paa vor Befaling aflagt denne Ed efter fornævnte Formular, og sammen med dem svor ogsaa Herr Bonde, udvalgt Biskop i Slesvig, Ture og M., Abbeder i Øm og Ryd Klostre af Cistercienserordenen i Aarhus og Slesvig Stifter, og andre troværdige Mænd, at de troede, at den Ed, Ærkebispen og Bispen havde aflagt, var sand, rigtig og lovformelig.

Til Vidnesbyrd og fyldigere Bevis for denne Sag har vi ladet forskrevne Dom nedskrive og forkynde af undertegnede Notar Vilhelm og bekræfte med vort Segl.

Denne Dom er afsagt skriftligt og forkyndt i Domkirken i Slesvig Stad den sidste Dag i September i det Herrens Aar 1266, det tiende Indiktionsaar, i 2. Aar af Pave Clemens 4.s Pontifikat, i Overværelse af fornævnte Bonde, der fungerer som udvalgt Biskop i Slesvig, Ture og M., Abbeder i Øm og Ryd Klostre af Cistercienserordenen i Aarhus og Slesvig Stifter, ..., Provst i Slesvig, ..., Provst i Odense, Kannikerne i Slesvig, Magistrene Troels, Simon, Iver og Jens, Niels, der fungerer som Kantor i samme Kirke i Slesvig og er Kongen af Danmarks Klerk og særlige Udsending, Herr Albert, samme Konges Ridder og Udsending, og ligesaa i Overværelse af Magistrene Peder af Orbec, Doktor i Kirkeret, Odo af Chéroy, Doktor i Medicinen, begge Kanniker ved St. Gérys Kirke i Cambrai, Magistrene Albert, velbyrdig Markgreve Johan af Brandenburgs Klerk, Dommer Silvio af Murco i Benevent Stift, Egidius af Benevent, Kannik i Breslau, Mathæus, Kannik i Vor Frue Kirke i Vaucelles ved Châlons, Pavens Subdiakon, og en stor Mængde gejstlige, Munke og verdensgejstlige, Riddere og andre verdslige.

Og jeg, Vilhelm af Alise, af den hellige romerske Kirke anerkendt som offentlig Notar, overværede Afsigelsen af forskrevne Dom og har med fornævnte Herr Kardinals Mandat og Myndighed nedskrevet den, bragt den i officiel Form og efter Opfordring undertegnet den med mit Mærke.