Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Ab:

Ericus dei gracia. Danorum Sclauorumque rex. uniuersis. presentes litteras inspecturis. salutem in domino sempiternam. ♦ Uobis uniuersis et singulis. tenore presencium facimus manifestum. quod nos uocato et congregato generali parlamento prelatorum. principum. baronum et aliorum incolarum regni nostri apud Nyburgh. super satisfaccione facienda uenerabili patri domino Ysarno dei gracia archiepiscopo Lundensi Suecie primati electo. et ecclesie sue Lundensi. de priuilegiis et bonis Lundensis ecclesie subtractis eidem tempore capcionis uenerabilis patris. domini Iohannis quondam Lundensis archiepiscopi. ac libertatibus omnibus. quibus extunc prefata ecclesia. per gentes nostras noscitur spoliata. necnon in decem milibus marcharum puri argenti in bonis immobilibus. in quibus auctoritate apostolica eidem archiepiscopo et ecclesie noscimur condempnati. habito frequenti et diligenti trac- tatu cum nobilibus uiris Cristofero et Waldemaro fratribus nostris et aliis predictis. eorumque accedente consilio et assensu. <1> predicta priuilegia. eidem domino Isarno et Lundensi ecclesie restituimus. promittentes. quod si aliqua alia poterint inueniri quod non credimus. ipsa eis restitui faciemus. ac destructa. corrosa. infecta. uel quomodolibet lesa nostri causa. si que fuerint. innouabimus ad beneplacitum eorundem. ♦ <2> Preterea libertates quas prefata ecclesia et archiepiscopus. uel predecessores eiusdem hactenus habuerunt. et in quorum possessione uel quasi predicte capcionis tempore existebant eisdem restituimus et seruari promittimus illibatas. scilicet quod homines dicti archiepiscopi et ecclesie Lundensis uel eciam alii in bonis archiepiscopalibus residentes. que Skutgarde communiter appellantur. ac eciam familia ipsius archiepiscopi. ac clerus Lundensis diocesis ac eius familia. non in nostro seu alio seculari foro. nisi tantum, super terris hereditariis. sed in ecclesiastico. super omnibus aliis negociis et offensis respondeant et satisfaciant de eisdem. si tamen actores fuerint. forum reorum sequantur. ♦ <3> Item. quod homines ecclesie et archiepiscopi supradicti. iuxta disposicionem eiusdem bona sua propria. per portus dicti domini archiepiscopi. de dicto regno. libere trahere et portare ualeant extra illud. nisi generalis inhibicio in toto regno nostro ex causa nostre reipublice per nos fiat quod nullus bona inde extrahat uel exportet. ♦ Archiepiscopus autem qui est et qui pro tempore fuerit. bona sua propria. nullis alienis adiunctis. omni tempore et per omnem locum dicti regni. nulla sibi inhibicione obstante trahere et portare libere ualeat. qualibet fraude cessante. ♦ <4> Item. quod prefati homines et familia archiepiscopi et Lundensis ecclesie. liberi sint et immunes ab omni regio nouo theloneo. et pedagio imponendo et a dicta capcione imposito. si quid est. et ab omnibus talliis. exaccionibus et collectis. nisi eas de consilio maiorum et meliorum regni nostri. suadente utilitate et necessitate nostre reipublice et regni. per nos uel successores nostros fieret in forma et casibus. a iure consuetudine uel bonorum ipsorum condicione permissis. ♦ <5> Item. quod si uocatis in generali placito incolis Lundensis diocesis ad expedicionem pro defensione dicti regni. prefati homines archiepiscopi et ecclesie Lundensis contumaces fuerint uel deliquerint in premissis. archiepiscopus ipsos puniat et compellat ♦ Si uero in hoc negligens fuerit uel remissus uel predicta commiserint eius mandato. conniuencia uel consensu. nostram in quos deliquerint iuxta leges patrie. senciant ulcionem. ♦ <6> Item. quod bona clericorum decedencium libere ueniant ad eorum heredes legitimos si existant. alias. ecclesiis uel archiepiscopo. iuxta canonicas sancciones. ♦ <7> Item promittimus. quod si apparuerit Lundensem ecclesiam. alia uel aliis libertatibus spoliatam. eam uel eas plene et integre restituemus eidem. et in possessione ipsarum et aliarum predictarum et earum quas obtinet in presenti defendemus eandem. ita quod omnes libertates predictas. cum omni iure regio. libere habeat et gaudeat commodo earundem. ♦ <8> Item pro bonis subtractis dicto domino Iohanni tempore capcionis sue. si que sint preter illa que sibi et dicto domino Isarno restituta noscuntur. obligamus eidem domino Isarno et tradidimus bona nostra omnia in Øthelstathen in Fionia. tam diu habenda et tenenda. cum omnibus siluis pascuis piscariis et aliis suis iuribus et pertinenciis uniuersis. donec de dictis bonis cognoscatur sibi de ipsorum fructibus. uel alio modo plene et integre satisfactum. ♦ <9> Item bona nostra. que in insula Borendeholm obtinemus dicta Rotneheret. que quidem bona heredes nobilis uiri Vffonis militis quondam dapiferi. detinent in presenti. cum omnibus aliis in dicta insula. per ipsos uel patrem ipsorum predictum emptis. uel quomodolibet acquisitis. item. Heruitstadheheret in Scania. cum omnibus siluis. pascuis. piscariis. iuribus et pertinenciis suis cum dominio mero et mixto. ac pleno iure regio. uilla forensi dicta Ystath ac hominibus qui sunt et dicuntur communiter et specialiter. homines regis dumtaxat exceptis. in dicto heret Scaniensi. qui tum in negociis et delictis in ipso heret commissis et committendis uel quomodolibet emergentibus. respondeant et satisfaciant. archiepiscopo supradicto. et successoribus suis iuxta leges et consuetudines Scanienses. arbitrantibus reuerendis patribus Ripensi et Wibergensi episcopis ac nobilibus uiris. Iohanne Litle Akone Jonessun Nicolao Biller et Canuto Esberni militibus. habita deliberacione cum aliis episcopis. electo Roskildensi. baronibus principibus et maioribus regni. gratis et spontanea uoluntate. non decepti. sed de iure et facto plene instructi. eidem domino Isarno ac Lundensi ecclesie. pro memoratis decem millibus marcarum argenti puri assignauimus. scotauimus et dedimus insolutum. ♦ <10> Item pro euiccione et cautela euiccionis dictorum bonorum de Borendeholm assignauimus. scotauimus et dedimus insolutum domino archiepiscopo et ecclesie supradicte si euincerentur ab eis in toto uel in parte Vemundhehøygisheret. adiecto. quod si heredes nobilis uiri Vffonis militis quondam dapiferi. omnes et singuli. dicta bona de Borendeholm. libere dimiserint et restituerint archiepiscopo et ecclesie supradictis. predictum heret pro dictis bonis scotatum. ad nos. et ius ac proprietatem nostram. libere redeat ipso facto. renunciantes actioni cuiuslibet doli et decepcionis. pluris et minoris et sine causa. et restitucionis in integrum. et generaliter omni iuri et actioni. qua uel quibus. aduersus uel contra predicta. per nos uel per alium quomodolibet uenire possemus approbantibus supradicta uniuersa et singula. uenerabilibus patribus. dominis Christierno Ripensi. Bertoldo Sleswicensi Iohanne Arusiensi et Petro Wibergensi. episcopis ac principibus. baronibus et aliis regnicolis in dicto parlamento per se et nomine absencium constitutis. ♦ In cuius rei testimonium sigilla nostrum fratrum nostrorum ac reuerendorum patrum episcoporum et electi predictorum. et dominorum. Iohannis dicti Litle. Achonis Iohannis. Canuti Esberni et Iohannis dicti Lekke. marscalci nostri. militum. presentibus duximus apponenda. ♦ Actum et datum Nyborg anno domini millesimo tricentesimo tercio in cena domini. in presencia nostra.

23 presencium] presenti Aa1. – congregato] aggregato Aa. 25 Nyburgh] Nyborg Aa og Aal. 29 omnibus] mgl. Aa og Aa1. – extunc] extant Aa1.

1 Cristofero] Christofero Aa. – Waldemaro] Valdemaro Aa; Woldemaro Aa1. 4 eis] Aa, Aal, ei Ab. 5 quomodolibet] mgl. Aa1. – que] qua Aa1. 8 possessione] possessionem Aa1. 9 restituimus] restituemus Aa1. 11 Skutgarde] Aa, Skudgaard Ab, Skudgaarde Aa1. 15 actores] actiones Aa1. 18 inhibicio] inhibitatio Aa1. 19 per nos mgl. Ab. – extrahat] Aa, Aa1, extrahet Ab. 25 si quid] sique Aal. – talliis] taliis Aa, talibus Aa1. 26 et collectis] collectis Aa. 29 uocatis] uocatus Aa1. – incolis] incolarum Aa1.

1 archiepiscopi] archiepiscopo Aa1. – Lundensis] Lundensi Aa1. 4 consensu] concessu Aa1. – patrie] paternas Aa1. 6 ecclesiis] ecclesie Aa1. 8 spoliatam] i Acta Proc. Lit. udelades dette og tilføjes gaudere. 9 obtinet] obtinent Aa1. 10 defendemus] defendamus Ab. 11 earundem)] eorundem Ab. 14 tradidimus] tradimus Aa1. – Øthelstathen] Øthelstade Aa og Aa1. – Fionia] Feonia Ab. 17 alio modo] alienacione Aa1. 18 Borendeholm] Borændeholm Ab. – Rotneheret] Rotnæheret Ab, Rothneherrid Aa1. 19 dapiferi] dapifer Ab. – detinent] pertinent Aa1. 20 aliis] mgl. Aa. – uel] et Aa1. – ipsorum] eorum Aa og Aal. 21 uel] et Aa og Aa1. – Heruitstadheheret] Hervidstadeherrid Aa1, Hærwethstatheheret Ab. – in Scania mgl. Aa1. 22 iuribus et] mgl. Aa1. – dominio] domino Aa1. 23 Ystath] Ystad Aa, Ydstatz Aa1. 25 heret Scaniensi] herriter Scanie Aa1. – heret] hæræth Ab.

2 arbitrantibus] arbitrandis Ab. – Wibergensi] Vibergensi Aa og Aa1. 3 Litle] Litlæ Ab. – Akone Jonessun] Achone Jønerssun Aa, Jonidson Aa1. – Biller] Aa1, Billar Aa, Viller Ab. 4 Canuto] Knut Ab. 5 electo] electis Aa1. 8 og 10 insolutum] in solidum Aa1. 11 Vemundhehøygisheret] Wæmundehøgshæræth Ab, Wemundherrit Aa1. – quod si heredes] si ipsi heredes Aa1. 13 dimiserint] demiserint Aal. 14 heret] hæreth Ab, herrid Aa1. 15 redeat] redeant Aa og Aal. 19 dominis] domino Aa og Aa1. 20 Bertoldo] Gertholdo Aa1. – Wibergensi] Vibergensi Aa og Aa1. 24 Litle] Bekke Aa1. – Achonis] Akonis Aa1. 25 Lekke] Litle Aa1. – militum] mgl. Aa1.

5: c. 1 X De successionibus ab intestato 3, 27.

Erik, af Guds Naade de Danskes og Venders Konge, til alle, som faar dette Brev at se, Hilsen evindelig med Gud.

Vi gør vitterligt for Eder alle og enhver ved dette Brev, at vi, efter at et almindeligt Hof var indkaldt og traadt sammen ved Nyborg med Prælater, Fyrster, Stormænd og andre Indbyggere i vort Rige angaaende Skadeserstatningen til den ærværdige Fader, Herr Isarn, af Guds Naade udvalgt til Ærkebiskop af Lund og Sveriges Primas, og til hans Kirke i Lund i Anledning af de Privilegier og det Gods, som blev frataget Lundekirken under den ærværdige Fader, Herr Jens', forhenværende Ærkebiskop af Lunds Fængsling, og i Anledning af alle de Friheder, som omtalte Kirke vides derefter at være berøvet af vore Folk, samt om de 10000 Mark rent Sølv i fast Gods, som vi vides ved apostolisk Autoritet at være bleven dømt til at betale samme Ærkebiskop og Kirke, og efter at vi har plejet hyppige og omhyggelige Forhandlinger med de velbyrdige Mænd Kristoffer og Valdemar, vore Brødre, og de andre fornævnte, med deres Raad og Samtykke <1> har gengivet den Herre Isarn og Lundekirken fornævnte Privilegier, idet vi lover, at hvis der kan findes nogle andre — hvad vi ikke tror — vil vi sørge for, at de gengives dem, og dem der er ødelagte, itugnavede, tilsmudsede eller paa nogen Maade beskadigede ved vor Skyld, vil vi — dersom der er nogle — forny efter deres Ønske. <2> Ydermere har vi gengivet dem de Friheder, som fornævnte Kirke og Ærkebiskop eller hans Forgængere har haft indtil nu, og som var i deres Besiddelse eller Kvasibesiddelse paa den Tid, da fornævnte Fængsling fandt Sted, og vi lover at overholde dem ubrydeligt, nemlig at nævnte Ærkebiskops og Lundekirkens Mænd eller ogsaa andre, som bor paa de ærkebiskoppelige Ejendomme, som i Almindelighed kaldes Skudgaarde, og ligeledes Ærkebispens undergivne og de gejstlige i Lunde Stift og deres undergivne ikke skal svare for vort eller et andet verdsligt Ting — undtagen alene i Sager om Arvejord —, men skal svare for gejstlig Ret om alle andre Sager og bøde for dem dér; men hvis de er Anklagere, skal de følge den anklagedes Værneting. <3> Fremdeles at Kirkens og ovennævnte Ærkebiskops Mænd efter sammes Anordning frit kan føre og bringe deres eget Gods over nævnte Ærkebiskops Havne ud af nævnte Rige, medmindre der af os for Statens Skyld er udstedt almindeligt Forbud over hele Riget om, at ingen maa udføre eller eksportere Gods derfra. Men den, som nu er eller til enhver Tid maatte være Ærkebiskop, maa frit udføre og udbringe sit eget Gods — dog ikke forenet med noget fremmed — til alle Tider og over alle Steder i nævnte Rige uden at være hindret af noget Forbud, dog uden al Svig. <4> Fremdeles at Ærkebispens og Lundekirkens omtalte Mænd og undergivne skal være fri og undtagne for al ny kongelig Told og Færdselsafgift, som paalægges og er paalagt siden nævnte Fængsling, hvis der er nogen, og for alle Skatter, Fogedkrav og Oppebørsler, undtagen dem, der maatte blive paalagt af os og vore Efterfølgere efter de største og bedste Mænds Raad i vort Rige, naar Statens og Rigets Nytte og Tarv gør det tilraadeligt og i den Form og i de Tilfælde, hvor det er tilladt efter Lov, Sædvane eller deres Besiddelsers Natur. <5> Fremdeles at hvis Ærkebispens og Lundekirkens fornævnte Mænd, efter at Indbyggerne i Lunde Stift paa Landstinget er bleven udbudt i Leding til Rigets Forsvar, er genstridige og forser sig med Hensyn til ovenstaaende, skal Ærkebispen straffe og tvinge dem. Men hvis han maatte være forsømmelig heri eller eftergivende, eller hvis de gør dette paa hans Befaling, med hans Bifald eller Samtykke, skal de straffes af os, mod hvem de har forset sig, efter Landets Love. <6> Fremdeles at afdøde gejstliges Ejendele frit skal tilfalde deres lovlige Arvinger, hvis der er nogen, ellers Kirkerne eller Ærkebispen efter de kanoniske Regler. <7> Fremdeles lover vi, at hvis det maatte vise sig, at nogen eller nogle Friheder er frataget Lundekirken, vil vi helt og holdent gengive den denne eller disse, og forsvare samme Kirke i Besiddelsen af dem og af de andre fornævnte Friheder og af dem, som de for Tiden besidder, saaledes at den frit kan have alle fornævnte Privilegier med al kongelig Ret og nyde Fordelen af dem. <8> Fremdeles pantsætter vi til samme Herr Isarn og har overgivet til ham — for det Gods, som er frataget nævnte Herr Jens under hans Fængsling, hvis der er noget udover det, som vides at være bleven tilbagegivet ham og nævnte Herr Isarn — alt vort Gods i Ølsted paa Fyn, at have og beholde saalænge med alle Skove og Græsgange, Fiskevand og alle dens andre Rettigheder og Tilbehør, indtil det kendes, at han af Frugterne fra nævnte Gods eller paa anden Maade er fuldt og helt tilfredsstillet. <9> Vort Gods, som vi har paa Øen Bornholm, kaldet Rønneherred, hvilket Gods nu besiddes af Arvingerne efter den velbyrdige Mand Ridder Uffe, forhenværende Drost, med alt andet paa nævnte Ø, som er købt af dem eller af deres fornævnte Fader eller erhvervet paa anden Maade, fremdeles Herrestad Herred i Skaane med alle dens Skove, Græsgange, Fiskevande, Rettigheder og Tilbehør med Herlighedsret af højere og lavere Grad og fuld kongelig Ret — Købingen kaldet Ystad og de Mænd, som i Almindelighed og specielt er og kaldes Kongens Mænd, dog undtagen (forsaavidt de bor) i nævnte skaanske Herred, hvilke Mænd saavel med Hensyn til Retshandler som Forbrydelser, som er begaaet eller som maatte blive begaaet i nævnte Herred, eller som paa nogen Maade har deres Oprindelse fra det, skal svare for og bøde til ovennævnte Ærkebiskop og hans Efterfølgere i Overensstem melse med de skaanske Love og Sædvaner — har vi efter billigt Skøn af de velærværdige Fædre, Bisperne af Ribe og Viborg og af de velbyrdige Mænd Jon Lille, Aage Jonsen, Niels Bild og Knud Esbernsen, Riddere, og efter at have raadført os med andre Bisper, den udvalgte Biskop af Roskilde, Stormænd, Fyrster og Rigets bedste Mænd, uden Betaling og af fri Vilje, ikke vildført, men fuldt oplyst om Retten og Kendsgerningerne, overdraget, skødet og givet samme Herr Isarn og Lundekirken som Betaling for de omtalte 10000 Mark rent Sølv. <10> Fremdeles har vi for Tilfælde af Vindikation og som Sikkerhed mod Vindikation af nævnte Gods paa Bornholm overdraget, skødet og som Betaling givet den Herre Ærkebiskop og ovennævnte Kirke — dersom det afvindes dem helt eller delvis — Vemmenhög Herred med den Tilføjelse, at dersom alle og enhver af Arvingerne efter den velbyrdige Mand, Ridder Uffe, forhenværende Drost, frit maatte afstaa og overlade nævnte Gods paa Bornholm til ovennævnte Ærkebiskop og Kirken, skal med det samme nævnte Herred, som er skødet for nævnte Gods, frit vende tilbage til os og til vor Ret og Ejendom. Vi giver Afkald paa Klage om Svig og Bedrag, om at der er krævet for meget eller for lidt, eller at Erhvervelsen har været ubegrundet, og om fuldstændig Genoprettelse af den tidligere Tilstand, og vi giver i Almindelighed Afkald paa al Ret og Klage, ved hvilken eller ved hvilke vi eller en anden paa en hvilkensomhelst Maade kunde træde op imod det fornævnte, efter at ovennævnte hvert og et er blevet godkendt af de ærværdige Fædre, Herr Kristian, Biskop af Ribe, Herr Bertold, Biskop af Slesvig, Herr Jens, Biskop af Aarhus, og Herr Peder, Biskop af Viborg, og af Fyrster, Stormænd og andre Indbyggere i Riget, som personligt og i Stedet for de fraværende var tilstede paa nævnte Hof. Til Vidnesbyrd herom har vi ladet vort, vore Brødres og de fornævnte ærværdige Fædres og den udvalgte Biskops og følgende Herrers og Ridderes Segl hænge under dette Brev: Jon kaldet Lille, Aage Jonsen, Knud Esbernsen og Jens, kaldet Lekke, vor Marsk. Forhandlet og givet i Nyborg Skærtorsdag i det Herrens Aar 1303 i vor Nærværelse.