Tekst og udgave
forrige næste

E dei gratia Danorum Slauorumque rex Noriutiam inhabitantibus salutem et gratiam. ♦ Noueritis quod cum melioribus regni nostri in parlamento Nyburgh celebrato de singulis regni partibus congregatis inter cetera tangentia nos et regnum super infrascriptis specialiter tractauimus et eadem concorditer acceptauimus et de eorum consilio et consensu statuimus ut ab omnibus et singulis undique infra regni nostri terminos generaliter et inuiolabiliter obseruentur. ♦ <1> Primo uidelicet de expeditione ordinatum est quod omnium et singulorum omnibus et singulis redditibus computatis de singulis redditibus decem milium marcharum ematur unus coggo: quinquaginta lastas portare ualens. et expediatur cum hominibus et expensis sedecim septimanarum. marcha annone pro decem marchis denariorum et lagena butiri pro octo marchis computetur. ♦ Eciam sciatur quod omnes quærsætæmæn annis quibus indicitur et exibit expeditio naualis sicut ceteri alii faciant de bonis suis et eo tempore pro suis solutionibus quærsætæ supportati et liberi habeantur. ♦ Ad inquirendum autem computandum et scribendum cuiuslibet redditus apud uos deputati sunt in Ripensi diocesi †et domini† domini Cristiernus Ripensis episcopus Nicolaus Lendy et Claus Speck. in Harthæsysel Nicholaus Hee et Hesbernus Aghyssun assumptis secum quos uoluerint. in Almyndsysel et Jalingsysel Tuko Pæterssun et Iohannes Stauærskough cum prepositis ibidem. in diocesi Wibergensi domini episcopus Petrus Thordo Litle, Nicholaus Hughinssun. Petrus Muly et Johannes Nickelssun de Kaas. in diocesi Arusiensi domini episcopus Iohannes Sweno Rusticus Nicholaus Brock Benedictus Billugh Thommessun. in diocesi Burglanensi domini prepositus Iohannes de Oerby cantor Petrus Petrus Saxissun, Gunnulphus Swenssun Iohannes Gunnyssun Iohannes Nyst et Iohannes Nickelssun de Yrthingh. ♦ <2> De emptione panni ordinatum est et statutum, quod quilibet pannus Gandauus integer ematur pro xl marchis denariorum et ulna pro marchas pannus Ypærsk pro xxxvi marchis et ulna pro vii oris\ pannus Popærst pro decem et octo marchis ulna pro x solidis\ pannus Nyuælst pro xviii marchis ulna pro ɉ marcha\ pannus Auærst pro ix marchis ulna pro viii solidis\ pannus Thornist pro xviii marchis ulna pro tribus oris\ pannus thyuk sayn pro xiii marchis ulna pro octo solidis\ pannus Orthingburgh et Brygist pro xxiiii marchis ulna pro xvi solidis. inhibitum est etiam ne panni alii preter predictos uidelicet Braband Ængilsk et langla<k>een seu alii particulariter et cum ulna mensurandi uendantur sine nostra licentia uel presentia aduocati et consulum una qualibet ulna per eos debite prius extimata. ♦ Quicunque statutum istud et ordinationem transgrediens carius uendiderit emptori pro qualibet ulna quam emerat dimidiam marcham denariorum et nobis xl marchas soluere teneatur. ♦ Aduocatus uero si remissus fuerit uel suppor- tauerit cum aliquo de premissis omni exactione regia perpetuo careat et in xl marchis nobis soluendis nichilominus puniatur. ♦ Incausatus insuper aliquis de premissis cum xii discretis per aduocatum nominandis exceptis aduersariis publicis se defendat. ♦ <3> De monetis ut inferius tangitur est statutum quod innouatio monete priusquam in proximo generali placito cuiuslibet terre ante festum beati Michaelis nullatenus publicetur sicuti monetarius capitis sui amissionem uoluerit euitare. ♦ Inhibitum est etiam ne aliquis post innouationem monete publicatam ut est dictum ab ipso die innouationis usque ad festum assumptionis beate uirginis proxime sequens: cum ueteribus denariis quidquam emat sicut amissionem ipsorum denariorum et omnium eorum que secum tulerit et habuerit duxerit euitandam. ♦ Mandatum est etiam omnibus aduocatis specialiter et iniunctum ut denarios quos percipient de certis redditibus regalibus uel excessibus quorumcunque ad ius regium spectantibus de moneta tunc instantis anni et nulla alia recipiant. ♦ Si secus fecerint exactione regia careant et nobis in xl marchis nihilominus teneantur incausati eciam de predictis iuramento cognatorum suorum si doceri contra eos non poterit si negauerint se defendant. ♦ Ceteri incausati de emptione cum ueteribus denariis solo iuramento corporali suo manu ad sanctos leuata quod hoc non fecerint uel denarios ignorauerint esse ueteres se defendant. ♦ Iniunctum est etiam prelatis et mandatum clericis et laicis quibuscunque et cuiuscunque status existant ne redditus suos de sua familia in denariis ueteribus recipiant aliquatenus siue leuent sicut indignationem regiam contra se noluerint grauius prouocare. ♦ Collectores etiam denariorum expeditionalium quicunque nostro fuerint nomine deputati facient illud idem de moneta solummodo anni tunc instantis et nulla alia recepturi. ♦ <4> De interfectione hominum statutum est quod quicunque alium interfecerit et emendam firmauerit uel per ueridicos uel denominationem conuictus ad exsoluendum pro interfecto emendam ipsam totam et integram de suo proprio solus soluat nullam contributionem seu subsidium quod stuth dicitur de suis cognatis pro dicta emenda soluenda aliquatenus recepturus. ♦ In ipsius etiam solutione emende firmate uel ad cuius solutionem emende conuictus est si defecerit uel non suffecerit debita. sibi seruentur laugdagh infra que si non satisfecerit tempore debito et in legibus patrie contento postea predecretus pace priuatus tanquam conuictus per ueridicos habeatur. ♦ Si uero aliquis interficiens alium suo commisso exigente: pace priuatus per ueridicos subterfugit nunc sicut prius per propinquiores cognatos paternos et maternos interfectoris cognatis interfecti duo ættæsaal exsoluantur et cum hoc cognati interfectoris ratione illius facti ab omnibus insidiis omnium cognatorum interfecti. liberi sint et penitus excusati. ♦ Siquis autem statuti huius transgressor in cognatos interfectoris uel ipsorum aliquem presumpserit in aliquo uindicare secundum uindicte quantitatem et qualitatem tanquam in innocentem operando districtius puniatur. ♦ Uindicans etiam quicunque fuerit si interfecerit uel mutilauerit talis pene simili subiacebit sed in interfectorem liceat uindicare. ♦ <5> De tuitionum receptione ordinatum est et statutum quod nullus cuiuscunque etiam conditionis tuitionem alterius in aliqua causa recipere presumat nisi de sua familia propria existentis uel in terris suis residentis uel quod passus iniuriam legitimis obstantibus impedimentis nimia uidelicet paupertate senio et aliis corporis debilitatibus. causam suam per se non sufficit prosequi neque ualet in quibus casibus iniuriam passorum propinquioribus conceditur ipsorum tuitione recepta causas suas prosequi ne predicti debiles iure suo propter dictorum impedimentorum exigentiam defraudentur. ♦ Decernitur etiam et statuitur\ quicquid per ueridicos et neffningos ac alios quoscunque in singulis causis in quibus aliquorum uel alicuius recepta est tuitio exceptis debilium casibus actum fuerit irritum et inane. ♦ Et ipsi ueridici neffningi et alii quicunque decernentes seu iurantes in talibus causis pro suis boszloet et secundum leges patrie satisfaciant tanquam conuicti legaliter et cassati. ♦ Statutum est etiam quod quicunque tuitionem alicuius contra premissa susceperit in xl marchis nobis soluendis se nouerit puniendum. ♦ <6> De deductione polidrorum ordinatum est et admissum quod deferri in posterum poterunt extra regnum ita tamen quod pro quolibet polidro extra regnum deducendo sex sterlingi nomine thelonei exsoluantur ne ipsum nostrum theloneum quod propter uilitatem monete pro maiore parte minoratum est totaliter destruatur. ♦ Infra limites regni si non deducantur extra regnum pro eisdem soluantur antiqua debita et consueta. ♦ <7> De legibus scriptis in Thordone ordinatum est quod dominus Ripensis episcopus Cristiernus assumptis secum dominis Gunnulpho Swenssun Swenone Rusticus Thordone Litlæ et Nicolao Brock ipsas de Latino in Dacum* extrahi faciat et transferri: et trans- latas in scriptis singulis partibus dari ut considerent et eligant utiliores quas uoluerint et petierint confirmari quas etiam nos considerato que nobis corone nostre et communitati regni necessarie fuerint anno futuro in celebratione parlamenti proximi confirmari faciemus. ♦ Interim eciam communitas Dacie legibus prius habitis perfruatur. ♦ <8> De literis et priuilegiis que handfæst dicuntur promissum est quod cum ipsa priuilegia per se uel eorum certa transscripta fuerint presentata omnia et singula que corone regni et communitati proficua fuerint et utilia deo autem et iuri non contraria stabilia habeantur. ♦ <9> De aduocatis ordinatum est quod alicui aliquam inferre iniuriam non presumant quod si fecerint iniuriam passo quicunque sit ita secundum leges satisfaciant sicuti sibi ab eodem uellent fieri uersa uice. et pene nomine aduocaciis suis careant in futurum specialiter autem mandatum est omnibus aduocatis circa Lymfyorth ne durantibus treugis impediant aliquem cuiuscunque conditionis ligna ad aliquas partes deferentem. ♦ <10> Inhibitum est etiam ne gubernatores salarium quod hæstælæghæ dicitur nisi tempore expeditionis recipiant quoquomodo. ♦ <11> Inhibitum est insuper ne aliquis cuiuscunque status hospitetur apud aliquem indiscrete et minime apud monasteria et clericos: quod si aliquis fecerit uel de hoc non cauerit in futurum ipsum exigente communi clamore communitatis que ex talibus hospitalitatibus nimium pregrauatur in parlamento anno futuro celebrando publicabimus nominatim ac eorum exigente demerito et communi infamia: deliberato cum regni melioribus super hoc: ipsos grauius puniemus ut eorum pena infamia et schandalum aliis transeat in exemplum. ♦ <12> Inhibitum est omnibus eciam ne aliquis aduocatus passis naufragium uel eorum alicui iniuriari presumat in bonis aut personis sicuti amissionem capitis uoluerit euitare. ♦ Nullus ergo cuiuscunque conditionis aut status contra premissa uel ipsorum aliquid contraire seu ordinationem nostram huiusmodi quomodolibet infringere presumat aliquatenus in futurum sicut non solum penis suprascriptis ut premittitur subiacere uoluerit sed et ultionem sentire maiestatis regie grauiorem. ♦ In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. ♦ Actum et datum in Nyburgh anno domini mccciiiito. feria sexta proxima ante dominicam passionis domini in presentia nostra testibus consiliariis nostris.

9 spatium paa ca. 10 bogstaver efter et domini; i margen med samme haand men tilføjet senere Waruithszuszel. 27 langlaCkyeen] langlabeen Aa.

21 boszloet] e tilf. o. l. i Aa. 33 Dacum"] Dacum ipsas Aa.

Erik, af Guds Naade de Danskes og Venders Konge, til alle Indbyggere i Nørrejylland, Hilsen og Naade.

I skal vide, at vi paa Hoffet i Nyborg med vort Riges bedste Mænd, der var kommet sammen fra hvert af Rigets Dele, blandt andre Ting vedrørende os og vort Rige særligt har forhandlet om nedenstaaende og i Enighed antaget dette og med deres Raad og Samtykke forordnet, at det almindeligt og ubrydeligt skal overholdes af alle og enhver overalt indenfor vort Riges Grænser. <1> For det første er der om Ledingen anordnet, at der — efter at alle og enhvers samtlige Indtægter er regnet sammen — af hvert Indtægtsbeløb paa 10000 Mark skal købes en Kogge, som kan bære 50 Læster, og at den skal udrustes med Mænd og Proviant til 16 Uger; en Mark Korn skal regnes for 10 Mark Penge og 1 Tønde Smør for 8 Mark. Ligeledes skal man vide, at alle Kværsædemænd i de Aar, hvor Skibsleding udbydes og skal udgaa, skal udrede ligesom de andre af deres Besiddelser, og i den Tid skal de være undskyldte og fri for deres Kværsædeydelser. Men til at forhøre om, beregne og optegne hver enkelts Indtægt hos jer er beskikket i Ribe Stift Herr Kristian, Biskop af Ribe, Niels Lende og Klaus Spæk, i Hardsyssel Niels He og Esbern Ovesen, sammen med hvem de vil tiltage, i Almindsyssel og Jellingsyssel Tyge Pedersen og Jens Staverskov med Provsterne sammesteds, i Viborg Stift den Herre Biskop Peder, Tord Lille, Niels Hugnesen, Peder Mule og Jens Nielsen af Kaas, i Aarhus Stift den Herre Biskop Jens, Svend Bonde, Niels Brok, Bent Billug Thomsen, i Børglum Stift den Herre Provst Jens af Ørby, Kantoren Peder, Peder Saksesen, Gunnulv Svendsen, Jens Gunnesen, Jens Nist og Jens Nielsen af Ørding. <2> Om Køb af Klæde er det anordnet og fastsat, at hvert hele Stykke Klæde fra Gent skal købes for 40 Mark Penge og en Alen for 1 Mark, Klæde fra Ypern for 36 Mark og en Alen for 7 Øre, Klæde fra Poperinghen for 18 Mark og en Alen for 10 Ørtug, Klæde fra Nivelles for 18 Mark og en Alen for en halv Mark, Klæde fra Antwerpen for 9 Mark og en Alen for 8 Ørtug, Klæde fra Tournai for 18 Mark og en Alen for 3 Øre, Klæde 'tykt Sayn' for 13 Mark og en Alen for 8 Ørtug, Klæde fra Aardenburg og Brügge for 24 Mark og en Alen for 16 Ørtug. Det er ogsaa forbudt at sælge andet Klæde end det fornævnte, nemlig brabandsk, engelsk og 'Langlagen' og andet, i Smaastykker og Alenvis uden vor Tilladelse eller uden Fogedens og Raadmændenes Nærværelse, og uden at enhver Alen først er bleven tilbørligt vurderet af dem. Enhver, som forser sig imod denne Forordning og Bestemmelse ved at sælge til højere Pris, skal betale Køberen for enhver Alen, som han har købt, en halv Mark Penge og os 40 Mark. Men den Foged, som maatte vise sig efterladende eller se igennem Fingre med nogen i Anledning af det fornævnte, skal for altid være udelukket fra ethvert kongeligt Fogedembede og ydermere straffes med Ydelsen af 40 Mark til os. Desuden skal den som bliver anklaget for det fornævnte, forsvare sig med 12 gode Mænd, der skal udpeges af Fogeden med Udelukkelse af (den sigtedes) aabenlyse Fjender. <3> Om Mønten, saaledes som nedenfor omtales, er det anordnet, at Fornyelsen af Mønten paa ingen Maade skal lyses, førend paa hver Landsdels sidste Landsting inden Mikkelsdag, saafremt Møntmesteren vil undgaa at miste sit Hoved. Det er ogsaa forbudt, at nogen efter Lysningen af Møntens Fornyelse, saaledes som sagt er, fra Fornyelsesdagen indtil næstfølgende Vor Frues Himmelfart køber noget for de gamle Penge, saafremt han vil undgaa Tabet af disse Penge og af alle dem, som han fører med sig og har hos sig. Det er ogsaa særligt paalagt og befalet alle Fogeder, at de skal modtage de Penge, som de oppebærer af visse kongelige Indtægter eller for Forseelser, som hører under den kongelige Ret, i det paagældende Aars Mønt og ikke i nogen anden; dersom de handler herimod, skal de miste Fogediet og ydermere betale os 40 Mark. De, som er anklagede for dette, skal desuden forsvare sig med Kønsed, dersom de nægter og man ikke kan bevise noget mod dem; de øvrige, som anklages for Køb med gamle Penge, skal forsvare sig ved deres legemlige Ed alene med Haanden løftet mod Helgenerne, at de ikke har gjort dette, eller at de ikke vidste, at Pengene var gamle. Det er ogsaa paalagt og befalet Prælaterne og enhver gejstlig og Lægmand, hvilken Stilling de end indtager, at de paa ingen Maade skal oppebære eller hæve deres Indtægter af deres undergivne i gamle Penge, hvis de ikke paa det alvorligste vil paadrage sig vor kongelige Vrede. Og Indsamlerne af Ledingspengene — hvem der maatte blive udpeget hertil i vort Navn — skal ogsaa gøre det samme og blot modtage Mønten fra det paagældende Aar og ingen anden. <4> Om Manddrab er det blevet bestemt, at enhver, som dræber en anden og fæster Bod herfor eller ved Sandemænd og Nævninger er bleven fældet til at skulle betale Bod for den dræbte, skal ene betale den fulde Bod med sine egne Midler uden i nogen Maade at modtage noget Bidrag eller nogen Støtte, som kaldes Stud, af sine Slægtninge til Betalingen af Boden. Men hvis han svigter eller ikke yder fuld Betaling af den fæstede Bod eller den Bod, som han er blevet idømt, skal der gives ham de skyldige Lovdage; hvis han ikke gør Fyldest indenfor disse til den rette Tid, som er foreskrevet i Landslovene, skal fornævnte siden være fredløs, som om han var fældet af Sandemænd. Men hvis nogen dræber en anden og flygter efter at være bleven erklæret fredløs af Sandemænd, fordi hans Gerning krævede det, da skal Manddraberens nærmeste fædrene og mødrene Frænder ligesom tidligere yde den dræbtes Frænder de to Ættesale og dermed skal Manddraberens Frænder være fri og undskyldt i den Sag for alle Efterstræbelser fra alle den dræbtes Slægtninge. Men hvis nogen vover at overtræde denne Bestemmelse og øve Hævn mod Manddraberens Slægtninge eller mod nogen af dem, skal han strengt straffes efter Omfanget og Arten af Hævnen, som om han forfulgte en sagesløs. Og enhver, hvem det end maatte være, som øver Hævn og begaar Manddrab eller lemlæster nogen, skal ifalde samme Straf; men mod Manddraberen er det tilladt at øve Hævn. <5> Om Overtagelse af Forsvar er det blevet anordnet og bestemt, at ingen, ligegyldig af hvilken Stilling, maa driste sig til at paatage sig Forsvaret for nogen, undtagen de hører til hans undergivne eller bor paa hans Jord eller den forurettede paa Grund af lovlige Hindringer, nemlig stor Fattigdom, Alderdom og andre legemlige Svagheder, ikke er i Stand til eller evner selv at forfølge sin Sag, i hvilke Tilfælde det tilstaas de forurettedes Slægtninge, efter at have paataget sig Forsvaret for dem, at forfølge deres Sag, for at de fornævnte svækkede ikke paa Grund af de nævnte Hindringer skal blive bedraget. Det forordnes og bestemmes ogsaa: alt, som maatte være foretaget af Sandemænd og Nævninge og alle andre i ligegyldigt hvilke Sager, i hvilke Forsvar er paataget for nogle eller nogen — undtagen i Tilfælde paa Grund af Skrøbelighed — er ugyldigt og virkningsløst. Og Sandemænd, Nævninge og alle andre, som træffer Afgørelse eller sværger i saadanne Sager skal bøde med deres Boslod og efter Landsloven saasom lovligt fældede og underkendte. Det er ligeledes bestemt, at enhver, som paatager sig Forsvar imod det forudskikkede, skal vide, at han straffes med 40 Mark til os. <6> Om Udførsel af Plage er det anordnet og tilladt, at de for Fremtiden maa udføres af Riget, dog saaledes, at der for hver Plag, som udføres af Riget, skal betales 6 Sterlinger i Told, for at vor Told, som paa Grund af Møntens Forringelse er meget betydeligt formindsket, ikke helt skal ødelægges; indenfor Rigets Grænser, dersom de ikke udføres af Riget, skal der betales de gamle og gængse Afgifter for dem. <7> Om de hos Tord optegnede Love er det anordnet, at den Herre Biskop Kristian af Ribe sammen med de Herrer Gunnulv Svendsen, Svend Bonde, Tord Lille og Niels Brok skal lade dem oversætte fra Latin til Dansk og afskrive og give Afskrifterne til de enkelte Medlemmer, for at de kan overveje og udvælge de nyttigste, som de vil ønske og bede os om at stadfæste; dem vil vi, efter at have betænkt, hvilke der maatte være nødvendige for os, vor Krone og hele Riget, lade stadfæste paa det næste Hof i næste Aar; i Mellemtiden skal det danske Samfund nyde de samme Love, som det tidligere har haft. <8> Om de Breve og Privilegier, som kaldes Haandfæstninger, er det lovet, at naar disse Privilegier eller paalidelige Kopier af dem bliver os forelagt, skal de alle, hver og een, som er gavnlige og nyttige for Rigets Krone og for Samfundet, og som ikke strider imod guddommelig og menneskelig Ret, holdes for gyldige. <9> Om Fogederne er det anordnet, at de ikke skal driste sig til at paaføre noget Menneske nogen Uret; hvis de gør det, skal de yde den skadelidte, hvem det end er, Oprejsning efter Lovene, saaledes som de vil, der skal gøres dem af ham i omvendt Tilfælde, og som Straf skal de for Fremtiden miste deres Fogedier. Og særligt er det befalet alle Fogeder omkring Limfjorden, at de ikke i Helg skal hindre nogen ligegyldigt af hvilken Stilling i at føre Trækar nogetstedshen. <10> Det er ogsaa forbudt Styresmændene at oppebære den Afgift, som kaldes Hesteleje, undtagen naar der er Leding. <11> Ydermere er det forbudt, at nogen, hvilken Stilling han end indtager, gæster nogen paa urimelig Maade, og især ikke Klostre og gejstlige Mænd; hvis nogen gør det eller ikke vogter sig herfor i Fremtiden, vil vi, naar der almindelig klages derover fra det Samfund, som ved saadant Gæsteri tynges i altfor høj Grad, paa Hoffet til næste Aar navngive vedkommende og efter Raadslagning herom med Rigets bedste Mænd straffe vedkommende strengt efter deres Forbrydelse og efter, hvor almindeligt berygtede de er, saa at deres Straf, Vanære og forargelige Adfærd kan tjene andre som advarende Eksempel. <12> Det er ogsaa forbudt alle, at ingen Foged maa driste sig til at forurette skibbrudne eller nogen af dem paa deres Gods eller Person, saafremt han vil undgaa at miste sit Hoved. Ingen, hvilken Stilling eller Rang han end indtager, skal derfor paa nogen Maade i Fremtiden driste sig til i nogen Henseende at handle imod det forudskikkede eller noget af det eller at bryde denne vor Forordning, dersom han ikke alene vil underkastes de fornævnte Straffe, som før bemærket, men ogsaa føle vor kongelige Majestæts strenge Hævn. Til Vidnesbyrd herom er vort Segl hængt under dette Brev. Forhandlet og givet i Nyborg i det Herrens Aar 1304 Fredagen før Passionssøndag i vor Nærværelse med vore Raader som Vidner.