Tekst og udgave
forrige næste

Uenerabilibus fratribus .. archiepiscopo Lundensi eiusque suffraganeis et dilectis filiis electis (abbatibus prioribus/ decanis/ archidiaconis prepositis/ plebanis archipresbiteris et aliis ecclesiarum prelatis et rectoribus capitulis quoque collegiis et conuentibus/ Cisterciensis Cluniacensis Premonstratensis/ sanctorum Augustini et Benedicti/ Cartusiensis/ Grandimontensis et aliorum ordinum ceterisque personis ecclesiasticis/ tam regularibus quam secularibus/ exemptis et non exemptis/ necnon prioribus preceptoribus seu magistris et aliis fratribus domorum hospitalis sancti Iohannis Ierosolimitani et sancte Marie Theotonicorum et Calatrauensis/ eorumque loca tenentibus) per ciuitatem et diocesim/ ac prouinciam Lundenses constitutis. ♦ Si gratanter aduertitis (qualiter Romana mater ecclesia/ quam diuina/ clementia cunctarum orbis ecclesiarum capud statuit/ et habere uoluit principatum gerens ad filias materne compassionis affectum/ illorum afficiatur angustiis et communicet indefessa pressuris/ et in necessitatibus per oportune subuentionis remedium laxet manum/ modos exquirendo sollicite/ quibus eis grate quietis et pacis comoda subministret/ non equidem uobis molestum accedet/ quin potius equanimi deuotionis affectum placidum geretis et gratum si ecclesia ipsa per uias et modos decentes et licitos non onerosos ecelesiis/ nec diuino cultui derogantes innumera necessitatum suarum onera que profecto uestra reputare debetis prouide releuet/ cum adillasupportanda non possit/ utpote in redditibus non habundans/ per se sufficere/ nec ad questuarios modos uelit recursum habere. ♦ Sic igitur nosse uos uolumus/ quod nos huiusmodi nostris et camere nostre necessitatibus utique grandibus uiis et modis predictis prouidere uolentes fructus redditus et prouentus primi anni/ omnium et singulorum beneficiorum eccelesiasticorum/ cum cura uel sine cura etiam personatuum et dignitatum/ et officiorum quorumlibet ecclesiarum/ monasteriorum/ prioratuum et aliorum locorum ecclesiasticorum tam secularium quam regularium exemptorum et non exemptorum) que in Lundensibus ciuitate et diocesi ac/ prouincia uacant ad presens (et que usque ad triennium qualitercumque et ubicunque eciam si apud sedem apostolicam uacare contingerit/ ecclesiis tamen monasteriis/ et dignitatibus et beneficiis subseriptis expressim exceptis/ percipiendos in modum subdistinctum/ pro nostris et ipsius ecclesie oneribus facilius tolerandis/ et in eius agendorum subsidium de fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica deputamus) ipsosque per collectores quos (ad hoc per alias nostras certi tenoris litteras duximus deputandos/ aut subcollectores qui ad huiusmodi collectionis ministerium fuerint constituti/ per eos in singulis uestris ciuitatibus et diocesibus/ fratres archiepiscope et suffraganei colligi uolumus et per eosdem collectores prefate ecclesie camere assignari. non obstantibus quibuscumque statutis et consuetudinibus contrariis eccle siarum/ monasteriorum/ et locorum in quibus huiusmodi beneficia dignitates/ personatus et officia fuerinty iuramento confirmatione dicte sedis seu quacumque firmitate alia roboratis/ aut si fructus redditus et prouentus huiusmodi primi anni ex priuilegio sedis eiusdem/ uel alias de iure/ seu quacumque consuetudine uel statuto alicui uel aliquibus debeantur/ siue si ad fabricam quorumcumque ecclesiarum/ monasteriorum/ seu locorum aut constructionem siue reparationem menium ciuitatum/ castrorum aut uillarum quorumlibet/ per quoscumque concessi fuerint/ uel etiam deputati/ seu interim deputari uel concedi contigerit/ aut si sint in usus alios conuertendi. ♦ Uolumus autem quod si idem beneficium bis in anno uacare contingat/ non nisi semel fructus redditus et prouentus illius/ pro ipsa duplici uacatione dicti collectores percipiant ut uidelicet singulis annis ipsius triennii unica fructuum reddituum et prouentuum/ cuiuslibet beneficii sic uacantis/ sint perceptione contenti/ quodque predicti fructus redditus et prouentus/ iuxta taxationem decime persoluantur/ et a collectoribus recipiantur eisdem/ ut scilicet summam pro qua unumquodque beneficiorum ipsorum in decime solutione taxatur/ dicti collectores exigant atque percipiant/ totali residuo/ obtinentibus huiusmodi beneficia remansuro/ nisi forte collectores predieti residuum huiusmodi pro nobis et camera nostra percipere et habere maluerint/ et obtinentibus beneficia supradicta ad supportandum eorum onera/ et ad sustentationem habendam summam pro qua ipsa beneficia taxantur/ in decima remanere. ♦ Nos enim predictos collectores percipiendi utrumlibet predictorum scilicet taxationem ipsam/ uel residuum antedictum/ habere uolumus optionem. ita tamen quod quicquid iidem collectores elegerint beneficiorum ipsorum onera debeant ipsa beneficia obtinentes/ pro ea parte/ quam prefati collectores/ eis dimiserint totaliter supportare. nisi forte ipsi obtinentes huiusmodi beneficia fructus redditus et prouentus/ omnes dimittere uellenty collectoribus antedictis; quo casu collectores ipsi habebunt huiusmodi beneficii quo ad curam animarum si eis imineat necnon et in diuinis officiis et sacramentorum ecclesiasticorum ministratione facere per personas ydoneas deseruiri. ac cetera incumbentia eis onera/ supportari. ♦ Ceterum uolumus et auctoritate predicta declaramus ut deputatio nostra huiusmodi nullatenus extendatur ad archiepiscopales et episcopales ecclesias/ nec ad abbatias regulares/ nec ad beneficia illa) quorum fructus redditus et prouentus annui ualorem sex marcharum argenti non excedant/ et que (ex permutationis causa uacare continget/ nec etiam ad uicarias seu capellanias ut plurimum a decedentibus secundum morem diuersarum ecclesiarum institutas ad missas pro ipsis decedentibus celebrandis certis constitutis redditibus presbitero inibi celebranti/ seu aliis ut diurnis uel nocturnis canonicis horis intersint/ nec etiam ad cotidianas distributiones quarumcumque ecclesiarum/ seu anniuersaria uel obuentiones/ que ad certum quid deputate noscuntur ♦ Uerum quia contingit interdum/ quod primi fructus redditus et prouentus/ beneficiorum huiusmodi debentur defuncto/ uel fabrice/ aut prelato/ seu ecclesie habenti annalia declaramus ut pretextu dicte nostre deputationis/ non preiudicetur in totum/ eisdem/ qui alias primi anni fructus redditus/ et prouentus/ fuerant percepturi de consuetudine priuilegio uel statuto/ quin fructus redditus et prouentus/ huiusmodi primi anni sequentis percipiant sicut percipere consueuerant temporibus retroactis. ♦ Uolumus autem prout est consonum rationi ad scandala euitanda/ quod solucio huiusmodi fructuum reddituum et prouentuum fiat in duobus terminis congruis/ collectorum ipsorum arbitrio statuendis/ quibus id exnune duximus committendum/ eorum super hoc conscientias onerando. sic equidem quod ubi collectores prefati taxationem decimalem fructuum reddituum et prouentuum huiusmodi primi anni/ pro camera nostra habere maluerint/ obtinentes ipsa beneficia dictorum fructuum reddituum et prouentuum residuum habituri/ de eisdem fructibus redditibus et prouentibus/ quos eo casu iidem obtinentes in totum colligent/ eandem taxationem collectoribus prefatis soluant in ipsis duobus terminis ut premittitur statuendis et sufficientem cautionem prestent/ de solutione huiusmodi collectoribus memoratis. ♦ Ubi uero collectores ipsi taxationem prefatam obtinentibus beneficia ipsa relinquere/ et habere residuum fructuum/ reddituum et prouentuum ipsorum elegerint/ tune iidem collectores de ipsis fructibus redditibus et prouentibus quos in totum colligent/ eo casu soluent obtinentibus dicta beneficia taxationem eandem in duobus terminis similiter statuendis. ♦ Sed nec pretextu defectus solutionum huiusmodi uolumus ut ad calices cruces/ uasa sacra/ libros uel uestes ac bona mobilia diuino usui dedicata/ manus aliquatenus extendatur. ♦ Quocirca uniuersitatem uestram rogamus/ monemus et hortamur attentius per apostolica uobis scripta districte precipiendo mandantes/ ac uobis et uestrum cuilibet/ in remissionem peccaminum iniungentes/ quatinus huiusmodi nostris et ecclesie predicte necessitatibus deuoto/ compatientes affectu/ collectores predictos/ et subcollectores deputandos ab eis et ipsorum quemlibet/ huiusmodi fructus redditus et prouentus primi anni predicti per idem triennium inclusiue in forma prescripta petere colligere/ exigere/ et recipere/ absque alicuius difficultatis obstaculo nostro et ecclesie predicte nomine libere permittatis/ et illos prout in uobis fuerit/ integre assignetis eisdem. ♦ Nos enim collectoribus antedictis et cuilibet eorum in singulis uestris ciuitatibus et diocesibus/ petendi colligendi exigendi et recipiendi nostro et ecclesie predicte nomine/ prefatos fructus redditus et prouentus et mutandi subcollectores eosdem ac eis alios subrogandi/ quotiens eis expedire uidebitur/ necnon contradictores quoslibet et rebelles quicumque et cuiuscumque condicionis preminencie dignitatis ordinis/ aut status existant/ per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendi/ non obstantibus si uobis aut quibusuis aliis aut uestris ordinibus generaliter uel specialiter communiter uel diuisim/ a sede prefata indultum existat/ quod excommunicari suspendi uel interdici non possitis per litteras apostolicas/ non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi ac propriis/ ordinum/ locorum et personarum uestrarum nominibus mencionem/ et quibuslibet priuilegiis indulgentiis/ et litteris apostolicis generalibus uel specialibus quorumcumque tenorum existant quibuscumque dignitatibus ordinibus/ personis et locis sub quacumque forma uel conceptione uerborum a dicta sede concessis/ per que presentibus non expressa uel totaliter non inserta effectus eorum impediri ualeat quomodolibet uel differri/ et de quibus quorumque totis tenoribus de uerbo ad uerbum mentionem in nostris litteris fieri oporteat specialem/ plenam et liberam concedimus per easdem nostras litteras potestatem.) ♦ Nulli (ergo omnino hominum liceat hanc paginam) nostre deputationis/ uoluntatis/ constitutionis/ declarationis/ commissionis/ mandati et concessionis (infringere uel ei ausu temerario contraire. ♦ Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum.) ♦ Datum (Auinione VI. idus decembris anno primo.)

22 .. = Esgero.

23 (abbatibus-tenentibus)] et cetera ut in prima Treuerensi usque Aa; bullen til ærkebispen af Trier er afskrevet Reg. Auin. l.l. f. 36-37 og Reg. Vat. LI. f.376r-v.

3-21 (qualiter-exemptorum)] et cetera ut in prima Treuerensi usque Aa.

22-27 (et-deputamus)] etcetera ut in eadem usque Aa.

27-p.300 1,34 (ad hoc-beneficia illa)] etcetera/ ut in eadem usque Aa.

1—p.302, 1. 28 (ex permutationis— potestatem)] etcetera/ ut in eadem usque in finem Aa.

28 (ergo—paginam)] etcetera Aa.

32 Datum ut supra Aa.

Til vore ærværdige brødre (Esger), ærkebiskop i Lund, og hans lydbisper og vore elskede sønner de udvalgte bisper, (abbederne, priorerne, dekanerne, ærkedegnene, provsterne, sognepræsterne, ærkepræsterne og de andre kirkelige prælater og ledere, såvelsom til kapitlerne, kollegierne og konventerne af cistercienser-, cluniacenser-, præmonstratenser-, augustiner-, benediktiner-, karteuser- og grammontenserordenen og de andre ordener tilligemed de øvrige kirkelige personer, såvel regelbundne som verdslige, eksempte og ikke-eksempte samt til priorerne, præceptorerne eller magistrene og de andre brødre af johanniterordenen, den tyske ridderorden og calatravaordenen og deres stedfortrædere) i staden, stiftet og kirkeprovinsen Lund. Hvis I med glæde bemærker, (hvorledes den romerske moderkirke, som Gud i sin miskundhed har indsat til at være overhoved for alle jordens kirker og villet stille i spidsen for dem, i moderlig medlidenhed med sine børn lider ved deres trængsler og utrættelig tager del i deres lidelser, i deres nød åbner sin hånd med heldig lægebod og omhyggelig undersøger, hvorledes den kan skaffe dem en kærkommen fred og hviles fordele, da vil det såvist ikke være Eder ubekvemt, men I vil snarere med et ligevægtigt sind lægge from ro og taknemmelighed for dagen, hvis kirken ad veje og ved fremgangsmåder, som er tilbørlige og tilladte, uden tynge for kirkerne og uden skade for gudstjenesten, i sin klogskab letter sine utallige nødvendige byrder, som I visselig bør betragte som Eders egne, da den ikke, eftersom den ikke har overflod på indtægter ved egen kraft formår at bære byrderne og ikke vil tage sin tilflugt til skattepålæg.

Vi ønsker altså således, at I skal vide, at vi i ønsket om ad de fornævnte veje og ved de fornævnte fremgangsmåder at råde bod på denne og vort kammers nød, hvor stor den end er, efter vore brødres råd med apostolisk myndighed bestemmer, at det første års frugter, indtægter og udbytter af alle kirkelige embeder — hvert og eet — for at vore og kirkens byrder lettere skal kunne bæres og til støtte for dens anliggender, bør opkræves på den her nedenfor nærmere angivne måde. Dette gælder embeder både med og uden sjælesorg, herunder digniteter, personater og embeder ved hvilkesomhelst kirker, klostre, priorater og gejstlige stiftelser, både verdensgejstliges og klosterfolks, både dem, der er eksempte, og dem, der ikke er det,) som nu står ledige i staden, stiftet og kirkeprovinsen Lund, (og som i de næste tre år bliver ledige, hvordan dette så sker og hvor det så sker, også ved det apostoliske sæde, dog med undtagelse af de nedenfor udtrykkelig anførte kirker, klostre, digniteter og embeder. Det er vor vilje, at disse frugter, indtægter og udbytter skal indsamles) af de indsamlere, som vi (i kraft af et andet brev af et bestemt indhold har ladet udpege, eller de underindsamlere, som af dem er indsat til denne indsamlings tjeneste i hver enkelt af Eders stæder og stifter, broder ærkebiskop og vore brødre lydbisper, og det er vor vilje, at de ved samme indsamlere skal indbetales til kirkens fornævnte kammer, uanset alle herimod stridende bestemmelser og sædvaner i de kirker, klostre og religiøse stiftelser,) hvor disse embeder, digniteter, personater og embeder befinder sig, selv om de har fået bestyrkelse ved ed, ved nævnte apostoliske sædes stadfæstelse eller hvilkensomhelst anden bekræftelse, eller om disse det første års frugter, indtægter og udbytter efter samme sædes privilegium, eller på anden måde rettelig eller efter hvilkensomhelst regel eller bestemmelse tilkommer een eller flere, eller om de af nogen er overladt eller anvist eller i mellemtiden skulde blive overladt eller anvist til bygningsvedligeholdelse af noglesomhelst kirker, klostre eller religiøse stiftelser, eller til opførelse eller istandsættelse af mure, stæder, borge eller landsbyer, eller om de skulde anvendes til andet brug. Det er vor vilje, at indsamlerne, hvis samme embede bliver ledigt to gange i løbet af samme år, kun een gang skal opkræve frugter, indtægter og udbytter deraf for den dobbelte ledighed, således at de altså i disse tre år skal nøjes med hvert år at opkræve frugter, indtægter og udbytter af et hvilketsomhelst således ledigt embede een gang, og at disse frugter, indtægter og udbytter skal indbetales til og modtages af samme indsamlere efter tiendevurderingen, det vil altså sige, at nævnte indsamlere skal kræve og oppebære det beløb, hvortil hvert enkelt embede sættes efter tiendevurderingen, medens hele resten vedblivende skal tilfalde embedernes indehavere, med mindre fornævnte indsamlere muligvis skulde foretrække at oppebære og beholde denne rest for os og vort kammer, og at det beløb, hvortil embederne er ansat i tiende, vedblivende tilfalder indehaverne af embederne til bestridelse af de byrder, som påhviler dem, og til underhold for dem selv. Det er nemlig vor vilje, at fornævnte indsamlere skal have lov til at vælge at oppebære een af de to ting, altså denne tiendebetaling eller det oven omtalte restbeløb, således at, hvad samme indsamlere så end vælger, skal indehaverne af disse embeder bestride de byrder, der hviler på dem, i fuld udstrækning af den del, som fornævnte indsamlere lader dem beholde, medmindre muligvis indehaverne af disse embeder skulde ønske at overlade fornævnte indsamlere samtlige frugter, indtægter og udbytter af embederne, thi i så fald vilde indsamlerne have at lade embederne betjene af dertil egnede personer, med hensyn til sjælesorgen, om de måtte have sådan, i varetagelse af gudstjenesten og forvaltningen af kirkens sakramenter samt desuden påtage sig de øvrige byrder, der påhviler dem. Men det er vor vilje, og med fornævnte myndighed erklærer vi, at denne vor bestemmelse ingenlunde skal udstrækkes til ærkebiskoppelige og biskoppelige kirker, regelbundne abbedier, og de embeder, (hvis frugter, indtægter og udbytter ikke overstiger 6 mark sølv om året, og som bliver ledige ved ombytning, ej heller til vikariater eller kapellanier, der som oftest er stiftet af døende efter de forskellige kirkers skik til afholdelse af messer for dem selv, således at visse indtægter er bestemt til præsten, som holder messen sammesteds, eller andre, for at de skal overvære de kanoniske tider ved dag og ved nat, endelig heller ikke til de daglige uddelinger, årtider eller gaver, som ved de enkelte kirker vides at være fastsatte til et eller andet bestemt formål. Men da det undertiden sker, at de første frugter, indtægter og udbytter fra sådanne embeder skal anvendes for den afdøde eller til kirkebygningen, en prælat eller kirke, som har ret til, hvad der årligt falder, erklærer vi, at der ikke under påberåbelse af vor nævnte bestemmelse overhovedet må finde nogen indskrænkning sted i deres ret, som hidtil har skullet oppebære det første års frugter, indtægter og udbytter i kraft af sædvane, privilegium eller særlig bestemmelse, men at de, som i de forgangne tider har plejet at oppebære disse frugter, indtægter og udbytter, skal oppebære dem det første følgende år. Men det er vor vilje, ligesom det er overensstemmende med sund fornuft, for ikke at vække forargelse, at betalingen af disse frugter, indtægter og udbytter skal finde sted i to passende terminer, som vil være at fastsætte efter indsamlernes forgodtbefindende, hvem vi fra nu af har ladet det overdrage, idet vi bebyrder deres samvittighed desangående, således at hvor fornævnte indsamlere foretrækker at få tiendevurderingen af disse frugter, indtægter og udbytter af det første år for vort kammer, skal indehaverne af embederne beholde resten af frugterne, indtægterne og udbytterne, som vedkommende indehavere i så fald skal indsamle til det fulde beløb, mens de indbetaler tiendevurderingen til fornævnte indsamlere til de to terminer, der skal fastsættes som forud angivet, og stiller omtalte indsamlere en passende sikkerhed for indbetalingen heraf. Men hvor indsamlerne vælger at overlade indehaverne af vedkommende embeder den fornævnte tiende og beholde resten af bemeldte frugter, indtægter og udbytter, da skal samme indsamlere i så fald til de to terminer, som vil være at fastsætte på lignende måde, betale indehaverne af embederne denne tiende. Men heller ikke under påberåbelse af svigtende betalinger heraf vil vi, at man på nogen måde skal udstrække sine hænder efter kalke, kors, hellige kar, bøger eller klæder og løsøre, som er indviet til brug ved gudstjenesten. Derfor retter vi en indtrængende bøn, formaning og opfordring til Eder alle, idet vi ved denne apostoliske skrivelse foreskriver og til syndernes forladelse pålægger Eder alle og hver især, at I fromt og medfølende skal tænke på disse vore og fornævnte kirkes trængsler og frit tillade de fornævnte indsamlere og de underindsamlere, som de måtte indsætte, — og hver enkelt af dem —, inden for samme treårsperiode indbefattet at opkræve, indsamle, inddrive og modtage sådanne frugter, indtægter og udbytter på den foran angivne måde uden vanskeligheder og hindringer af nogen art og, såvidt det står til Eder, ubeskåret at anvise dem til samme. Vi giver nemlig ved samme vort brev fornævnte indsamlere og hver enkelt af dem fuldmagt og frihed til i Eders enkelte stæder og stifter på vore og fornævnte kirkes vegne at opkræve, indsamle, inddrive og modtage fornævnte frugter, indkomster og udbytter, og til, så ofte de finder det tjenligt, at ombytte samme underindsamlere og erstatte dem med andre samt tillige til med kirkens straf under udelukkelse af appel at tugte alle genstridige og opsætsige, hvem det så er, og hvilken stilling, rang, værdighed, orden eller stand de end har, uanset om I eller hvilkesomhelst andre eller Eders ordener i almindelighed eller i særdeleshed, i fællesskab eller hver for sig har fået bevilget af fornævnte sæde, at de ikke kan rammes af ban, suspension eller interdikt ved apostolisk brev, som ikke fuldstændigt, udtrykkeligt og ord til andet omtaler denne bevilling og egennavnene på ordenerne, stederne og Eders personer; uanset videre hvilkesomhelst privilegier, begunstigelser og apostoliske breve, almindelige eller særlige, af hvil ken ordlyd de end måtte være, som i hvilkensomhelst form og i hvilkesomhelst udtryk er bevilgede hvilkesomhelst digniteter, ordener, personer og steder af dette sæde, hvorved, hvis de ikke er udtrykkeligt omtalt eller fuldt optaget i dette brev, virkningen af disse privilegier på nogen måde kan hindres eller udskydes, og hvorom — og om hvis fulde ordlyd — der ord til andet skal finde omtale sted i vort brev). Intet menneske (må bryde denne vor udpegelses-, viljes-, bestemmelses-, erklærings-, overdragelses-, påbuds- og indrømmelsesakt eller i ubesindig forvovenhed gå derimod). Men hvis nogen vover at gøre dette, skal han vide, at han vil udsætte sig for Gud den Almægtiges og de salige apostle Petrus' og Paulus' vrede. Givet (i Avignon den 8. december i vort pontifikats første år).