Tekst og udgave
forrige næste

Uniuersis. presentes litteras uisuris uel audituris Magnus dei. gracia rex Swechie. Noruegie et Scanie salutem in domino sempiternam. ♦ Quantis est. plena periculis emula pacis discordia. iam non. solum ex prisca. dudum collegimus serie uerum eciam quasi breui manu ad id attigimus quam in. se perplexa. sit et quot onusta dispendiis crebra guerrarum edicta. que graui concussionis pondere luctuosa cumulant incommoda. subditorum ♦ Procul. igitur eliminanda. est. guerrarum occasio et. alumpna. bellorum seua. dissensio radicitus extirpanda. ut que ad pacem fuerint bene. ordinata/ effectu non careant cum in. se noscatur habere profectum salutarem. ♦ Hinc est quod tenore presencium notum. facimus uniuersis. quorum interest uel interesse poterit in futurum. quod nos anno domini millesimo cccoxl tercio in. octaua. beati Martini episcopi cum magnifico principe domino Waldemaro Danorum Sclauorumque rege illustri et duce Estonie consangui- neo nostro karissimo in castro nostro. Wardbergh presentibus. consiliariis et pocioribus. regni nostri Swechie placitauimus et. concordauimus in hunc modum ♦ <1> Primo quod inter eundem dominum regem Waldemarum. regnum suum terras et. dominia hominesque et subditos suos quoscumque parte ex una ac nos regna. nostra terras et dominia homines et subditos nostros quoscumque parte ex altera. firme pacis sinceritas et indissolubilis concordie stabilitas perpetuis. temporibus inuiolabiliter obseruentur. sedatis. totaliter omnibus et. singulis controuersiis discordiis rancoribus et guerrarum disturbiis hincinde. hucusque qualitercumque et. a quibuscumque motis. et. subortis. ♦ <2> Item si. ardua nimis et difficultate plena. inter. eundem dominum Waldemarum regem et nos ac. utriusque nostrum. successores uel. heredes emerserint negocia/ statum regnorum nostrorum aut. nostrum successorum uel. heredum nostrorum honorem. seu commodum. summe tangencia crimen. utputa lese maiestatis/ castrorum aut terrarum prodicionem uel. eorum consimilia. extunc tres. assumantur. episcopi et totidem milites et militares prudenciores ex quolibet regno Dacie uidelicet et Suechie qui infra duodecim septimanas a tempore quo principi uel. eius locum tenenti seu tenentibus per duos. consiliarios. partis aduerse querimonia fuerit intimata. Helsingburgis conuenientes. predictas causas et. ardua negocia regum ac regnorum diligenter. examinent fideliter tractent. et finaliter terminabunt/ ♦ Et si inter. se concordare nequiuerint tunc. duos discreciores ex. se ipsis uel aliis unum. uidelicet Dacum et alterum Sueuum. super iuramento et consciencia eorum eligant/ qui quidem duo sic electi omni amore et odio prorsus semotis huiusmodi negocia. ibidem terminent et diffiniant. suo postmodum super hoc ad sancta. prestito iuramento/ quorum diffinicione et terminacione absque quauis displicencia et. contradiccione utraque pars debet. contentari. pace nichilominus et. hac finali concordia in suo. pleno uigore et robore inperpetuum duraturis ♦ <3> Item si. casus. aliquos minus graues. superius positis. inter regna nostra. utriusque nostrum successorum uel heredum. seu subditos. euenire contingat. adeo tamen graues quod nostri uel ipsorum successorum. aut. heredum aduocati seu. iuridicciones uel. iudicia exercentes tales casus terminare uel ad concordiam reducere nequiuerint/ tunc princeps coram quo delata est. queri- monia duos. de consiliariis suis ad. hoc specialiter deputabit. qui huiusmodi negocia ardua Helsingburgis infra duos menses a. tempore delate querimonie coram principe/ terminabunt. et fideliter concordabunt. pace nichilominus et hac finali concordia perdurante ♦ <4> Item si subditos utriusque nostrum successorum uel heredum nostrorum unius uel alterius. in aliquo regnorum nostrorum seu dominio contingat delinquere adhuc flagrante crimine secundum leges patrie in. qua quis. eorum. deliquit pro. delicti qualitate puniatur. pace ut premittitur nichilominus ualitura. ♦ <5> Item si subditi. unius uel alterius nostrum. nostrorum. successorum uel. heredum. in aduocatos officiales. aliosue homines alterius nostrum super rebus uel. personarum iniuriis conquerantur. teneatur dominus rex uel eius. aduocatus ubi delinquens esse dinoscitur infra certum tempus ex quo querimonia coram eo delata est iusticiam facere conquerenti secundum leges patrie et consuetudines approbatas. nec aduocati. seu officiales predicti. causas siue casus. coram eis delatos a. se aliqualiter remouere possint. iusticiam petenti denegando uel eos ad superiores iudices remittendo nisi. adeo graues fuerint quod eorum iuridiccionem non attingant prout superius annotatur pace. nichilominus inperpetuum duratura. ♦ <6> Item neuter. nostrum\ siue heredum aut. successorum nostrorum aliquis alterius inimicos uel. aduersarios publicos. colligat defendat seu quouis modo foueat uel. in. suis regnis terris uel dominiis recipiat aut. sustineat infra sua dominia et. territoria commorari in preiudicium grauamen aut dampnum alterius nostrum successorum uel heredum nostrorum seu eciam subditorum. nec nostrum alter. heredes nostri uel successores amicicie fedus iniant seu colligaciones faciant. cum alterius nostrum successorum uel heredum inimicis uel aduersariis publice uel occulte ex quibus dampnum uel iactura. in rebus. uel personis alicui nostrum heredibus nostris uel successoribus seu subditis poterit euenire ♦ <7> Item uterque nostrum successores nostri et heredes ad hoc efficaciter cooperabuntur quod predones et pirate ex. regnis nostris et dominiis procul eliminentur ut mercatores et alii nauigantes in bonis libera pace perfruantur nec. ipsos predones uel piratas aliquis nostrum heredes nostri uel successores/ colligant/ sustineant/ seu quouis modo foueant. contra regnorum nostrorum uel nostrum commodum seu profectum subditorum ♦ <8> Item in. aliquo regnorum nos- trorum seu dominiis passi naufragia res ammissas libere absque impeticione quorumlibet recolligant et recuperent. quamdiu pro derelicto non. habuerint res. premissas ♦ <9> Item circa exules et expulsos uel timore ex uno in aliquod regnorum nostrorum seu dominiorum fugientes. antiqua consuetudo in regnis ipsis et dominiis obseruetur. dummodo nil molestie uel grauaminis intulerint regno uel regnicolis. unde exularunt ♦ <10> Item. omnes. et singuli cuiuscumque condicionis aut status existant bona in utroque regno habentes libere gaudebunt eisdem et. seruiant de ipsis bonis sicut in eisdem regnis iuris ac consuetudinis fuerat. ab antiquo. ♦ <11> Item uolumus et. firmiter statuimus ut omnes et singule placitaciones et littere. per. dictum. dominum. regem et quoscumque alios nobis date et nobiscum habite super terris. Scania. Hallandia. Blecongia Listria et insula Hwethen in suo pleno uigore et robore per hanc nostram placitacionem et finalem concordiam in. nullo penitus diminute uel. debilitate set. pocius reintegrate et de nouo.roborate ac firme sint et inperpetuum stare debeant et durare ♦ <12> Ceterum ut premissa omnia et singula que nos personaliter illibata seruare et tenere et non contrauenire per nos uel. alium aliqua occasione siue causa/ de iure uel facto. promittimus bona fide et. sub honore nostro maiorem. habeant roboris firmitatem uolumus et expresse consentimus nostro. successorum et heredum. nostrorum nomine quod. si. contra ea. uel eorum aliquod quod deus auertat. nos. successores nostros uel heredes. uenire aliquo modo contingat fideiussores et compromissores nostri infrascripti heredes et successores eorundem eo ipso absque displicencie et ingratitudinis nostre successorum nostrorum et heredum nota/ se nobis successoribus et heredibus nostris possint et debeant hostiliter opponere et prefato domino regi Waldemaro successoribus et heredibus suis contra nos successores nostros et heredes efficaci iuuamine firmiter et fideliter cum omnibus amicis suis aliisque amore eorum quidquam facere uel omittere uolentibus. adherere donec eidem domino regi Waldemaro uel successoribus et. heredibus. suis per nos uel. successores nostros et heredes propter ea plenarie fuerit satisfactum. secundum iusticiam uel amorem ♦ In quorum omnium euidenciam firmiorem sigillum nostrum presentibus est appensum ♦ Nos insuper Petrus Lundensis. archiepiscopus Swecie primas Siggo Scarensis. et Frenderus Strengnensis dei gracia. episcopi Hinricus abbas de Saba/ uillani Skæningenses/ Yuarus Augmundason/ Laurencius Vlfson/ Gøstauus Tunæson/ Kanutus Folkæson/ Karolus Tukæson/ Karolus Neskonungsson/ Vlpho Abyornæson. Vlpho Guthmarson/ Anundus St[ure] Anundus Finuidson\ Puko Glysingh Laurencius Karlsson/ Magnus Knutsson\ Siggo Magnusson/ Israel. Byrgersson/ Gøzstauus Aruidsson\ Byrgerus Magnusson et Laurencius Magnusson. milites/ ac. Iohannes Cristineson armiger. fideiussores et. compromissores domini. nostri regis Magni predicti pro premissis omnibus et singulis firmiter et inuiolabiliter obseruandis una cum domino nostro rege supradicto promittimus bona fide et sub honore nostro successorum nostrorum et heredum. quod si prefatus dominus noster rex Magnus heredes sui uel successores ad coronam et. regnum Swecie. qualitercumque uenientes preceptu iuris corone regni Swecie. aut proprie temeritatis audacia contra premissa. uel aliquod premissorum uenirent uel uenire attemptauerint statim nos successores nostri et heredes cum amicis nostris omnibus aliisque amore nostri quidquam facere uel omittere uolentibus sepedictum. dominum Waldemarum regem Dacie successores suos et heredes sub premisse fidei nostre sponsione efficaciter et fideliter iuuabimus contra dominum nostrum regem Magnum predictum successores suos et heredes in. premissorum euidenciam. et testimonium. sigilla nostra. una cum sigillo domini nostri Magni regis predicti presentibus apponentes ♦ Quamuis autem. per uiginti quatuor compromissarios et unum superarbitrum. pro utraque parte per nos utrumque regum ad. hoc. eis. plena auctoritate. data/ specialiter assumptos et electos/ huius finalis concordie tractatus/ Helsingburgis inicium haberet et. processum aliqualem/ uerum. tamen propter quedam incidencia utilius et magis expediens uidebatur. eadem omnia et singula. que perpetue pacis et finalis concordie soliditatem respiciunt ut utraque parte presente/ silicet domino rege Dacie prefato et nobis/ ac utriusque nostrum consiliariis et pocioribus/ plenius. et perfeccius discuterentur/ ad finem debitum ordinanda. ♦ Unde eiusdem compromissi forma non attenta/ per uiam et modum amicabilis composicionis/ per omnia huius. perpetue pacis. et finalis concordie placitacionem/ loco et termino prenotatis/ hoc est Wardbergis. in octaua. beati Martini ut premittitur\ duximus terminanda<m>/ ♦ Actum. et datum. anno/ loco/ et die/ supradictis\

26 quauis] quiauis A.

9 nostrum] nostrorum A.

24 iniant = ineant.

5 et] tilføjet over linien med henvisningstegn A.

25 ut] tilføjet over linien med henvisningstegn A.

31-32 terminanda<m)] terminanda A.

Magnus, af Guds nåde Sveriges, Norges og Skånes konge, til alle, der får dette brev at se eller hører det læse, hilsen evindelig med Gud.

Hvor store farer tvedragten, fredens fjende, rummer, har vi ikke alene allerede forlængst erfaret af fortidens hændelser, men vi har også på nært hold fået at føle, hvilke forviklinger den medfører, og med hvor mange ulemper de hyppige udbud til krigstjeneste er bebyrdet, idet de under alvorlige rystelsers tynge ophober sorg og trængsler for undersåtterne. Anledning til krige bør derfor fjernes langt af vejen, og striden, krigenes grumme fosterdatter, udryddes i bund og grund, for at det, som er vel anordnet til fordel for freden, ikke skal miste sin virkning, når det i sig selv vides at medføre heldbringende fremgang. Derfor gør vi vitterligt for alle, hvem det vedkommer eller i fremtiden vil vedkomme, med dette brevs ordlyd, at vi i det Herrens år 1343 på ottendedagen efter St. Mortens dag har forhandlet og sluttet overenskomst med den stormægtige fyrste herr Valdemar, de Danskes og Venders berømmelige konge og hertug af Estland, vor kære slægtning, på vor borg Varberg i nærværelse af vort rige Sveriges råder og bedste mænd på følgende måde. <1> For det første, at der mellem samme herre kong Valdemar, hans rige, lande og højhedsområder og alle hans mænd og undergivne på den ene side og os, vore riger, lande og højhedsområder, alle vore mænd og undergivne på den anden til evige tider ubrydeligt skal overholdes en oprigtig og urokkelig fred og en uopløselig og fast endrægtighed, efter at alle modsætninger, stridigheder, tvistigheder og krigsuroligheder, der på begge sider er forekommet og opstået indtil nu, fuldstændigt er bilagt. <2> Fremdeles, hvis der imellem samme herr Valdemar, konge, og os og vore begges efterfølgere eller arvinger opstår overvættes besværlige og vanskelige forviklinger, som i høj grad vedrører vore rigers stilling eller vor, vore efterfølgeres eller arvingers ære eller tarv, nemlig majestætsforbrydelse, forræderi med hensyn til borge eller lande eller lignende, da skal der vælges tre bisper og lige så mange forstandige riddere og væbnere fra hvert rige, nemlig Danmark og Sverige, som i løbet af tolv uger fra det tidspunkt, da klagen bliver indberettet for fyrsten eller hans stedfortræder eller stedfortrædere af to af modpartens råder, skal mødes i Helsingborg og omhyggeligt undersøge, redeligt behandle og bringe nævnte kongers og rigers sager og besværlige forviklinger til en endelig afslutning; og hvis de ikke kan komme overens indbyrdes, skal de på deres ed og samvittighed udvælge to gode mænd blandt dem selv eller blandt andre, nemlig en dansker og en svensker, og de to således udvalgte skal efter ganske og aldeles at have udelukket al kærlighed og alt had bringe disse sager til endelig afslutning under deres senere herom aflagte ed på de hellige ting, og begge parter skal stille sig tilfreds med deres endelige afslutning uden noget mishag eller nogen indsigelse, idet freden og denne endelige endrægtighed skal vare til evig tid i sin fulde kraft og styrke. <3> Fremdeles hvis der skulde indtræffe nogle sager, der er mindre alvorlige end ovenanførte, mellem vore eller vore begges efterfølgeres eller arvingers riger eller undergivne, men dog så alvorlige, at vore eller disse efterfølgeres eller arvingers fogeder eller de, der udøver retshåndhævelsen eller domsmyndigheden, ikke kan afslutte sådanne sager eller bringe forlig til veje, da skal den fyrste, for hvem klagen bliver forebragt, særligt beskikke to af sine råder hertil, som i løbet af to måneder fra det tidspunkt, da klagen bliver forebragt fyrsten, skal afslutte og redeligt forlige disse besværlige sager i Helsingborg, idet freden og denne endelige endrægtighed skal vedvare. <4> Fremdeles hvis begge parters eller den ene eller den anden af vore efterfølgeres eller arvingers undergivne måtte forse sig i et eller andet af vore riger eller højhedsområder, skal vedkommende, medens forbrydelsen endnu er frisk, straffes efter forbrydelsens art i overensstemmelse med det lands love, i hvilket han forså sig, idet freden som forudskikket skal stå ved magt. <5> Fremdeles hvis undergivne under den ene eller den anden af os, vore efterfølgere eller arvinger rejser klage over ting eller over personlig forurettigelse mod fogeder, officialer og andre mænd hos den ene af os, skal herr kongen eller hans foged, der hvor gerningsmanden vides at opholde sig, i løbet af et vist tidsrum fra det tidspunkt, da klagen bliver forelagt ham, yde den klagende retfærdighed i overensstemmelse med landets love og godkendte sædvaner, og fornævnte fogeder eller officialer kan ikke på nogen måde skyde de sager eller tilfælde fra sig, der er forebragt dem, og nægte den anmodende retfærdighed eller henvise dem til højere instanser, medmindre de er så alvorlige, at de ikke falder ind under deres retshåndhævelse, således som det anføres ovenfor, idet freden skal vare til evig tid. <6> Fremdeles skal ingen af os eller nogen af vore arvinger eller efterfølgere indkalde, værne eller på nogen måde begunstige den andens offentlige fjender eller modstandere eller modtage dem i sine riger, lande eller højhedsområder eller finde sig i, at de opholder sig indenfor hans højhedsområder eller lande til skade, tynge eller tab for den anden af os, for vore efterfølgere eller arvinger eller også for de undergivne, og den ene af os, vore arvinger eller efterfølgere må ikke — offentligt eller skjult — indgå venskabsforbund eller knytte forbindelse med fjender eller modstandere af den anden af os, af vore efterfølgere eller arvinger, hvorved der kan tilstøde nogen af os, vore arvinger eller efterfølgere eller undergivne tab eller skade med hensyn til ting eller personer. <7> Fremdeles vil vi begge, vore efterfølgere og arvinger virkningsfuldt samarbejde på dette, at røvere og sørøvere skal fjernes langt fra vore riger og højhedsområder, så at købmænd og andre søfarende kan nyde fred og frihed med hensyn til deres gods, og ingen af os, vore arvinger eller efterfølgere må samle, underholde eller på nogen måde begunstige disse røvere eller sørøvere mod vore rigers eller vores tarv eller de undergivnes gavn. <8> Fremdeles skal de, der lider skibbrud i noget af vore riger eller højhedsområder, frit uden krav fra nogen som helst atter samle og generhverve de mistede ejendele, så længe de ikke betragter det som herreløst gods. <9> Fremdeles skal den gamle sædvane i disse riger og højhedsområder angående landflygtige og fordrevne eller dem, der af frygt flygter fra et til et andet af vore riger eller højhedsområder, overholdes, når blot de ikke påfører det rige, hvorfra de er gået i landflygtighed eller dets indbyggere nogen fortrædigelse eller tynge. <10> Fremdeles skal alle, der har gods i begge riger — hvilken stilling eller rang de end indtager — frit nyde samme og gøre tjeneste af dette gods, således som det var ret og sædvane i samme riger fra gammel tid. <11> Fremdeles er det vor vilje og faste beslutning, at alle forhandlinger og breve, der er givet os af og som vi har afsluttet med nævnte herre konge og alle andre om landene Skåne, Halland, Blekinge, Lister og øen Hven aldeles ikke skal være formindsket eller afsvækket i deres fulde kraft og styrke, men snarere genoplivet og på ny bestyrket og urokket ved denne vor forhandling og endelige overenskomst, og de skal stå ved magt og vare til evig tid. <12> Men for at alt det fornævnte, som vi i egen person på vor tro og ved vor ære erklærer at ville iagttage ukrænket og overholde og ikke handle imod selv eller ved en anden ved en eller anden lejlighed eller af en eller anden grund, med rette eller de facto, kan få en større fastheds styrke, ønsker og billiger vi udtrykkeligt i vort, vore efterfølgeres og arvingers navn, at hvis vi, vore efterfølgere eller arvinger på en eller anden måde måtte handle imod dette eller noget af dette — hvad Gud afvende — kan og skal vore nedenfor anførte garanter og medlovere og deres arvinger og efterfølgere som følge heraf uden at pådrage sig mishag eller unåde fra vor, vore efterfølgeres og arvingers side modsætte sig os, vore efterfølgere og arvinger på fjendtlig vis og med virkningsfuld hjælp bestemt og trofast knytte sig til fornævnte herre kong Valdemar, hans efterfølgere og arvinger mod os, vore efterfølgere og arvinger tillige med alle deres venner og andre, der af kærlighed til dem ønsker at gøre eller undlade at gøre noget, indtil der på grund heraf fuldt ud bliver ydet samme herre kong Valdemar eller hans efterfølgere og arvinger erstatning af os eller vore efterfølgere og arvinger i overensstemmelse med retfærdighed eller i mindelighed. Til fast vitterlighed om alt dette er vort segl hængt under dette brev. Vi Peder, ærkebiskop af Lund, Sveriges primas, Sigge og Frender, af Guds nåde bisper af Skara og Strängnäs, Henrik abbed af Juleta, bymændene i Skänninge, Ivar Agmundsson, Lars Ulfsson, Gustav Tunesson, Knut Folkesson, Karl Tukeson, Karl Näskonungsson, Ulf Abiørnsson, Ulf Gudmarsson, Anund Sture, Anund Finvidsson, Puke Glysing, Lars Karlsson, Magnus Knutsson, Sigge Magnusson, Israel Birgersson, Gustav Arvidsson, Birger Magnusson og Lars Magnusson, riddere og Jens Kristinesen, væbner, vor herre fornævnte kong Magnus' garanter og medlovere erklærer desuden for alt det fornævntes ubrydelige overholdelse på vor tro og under vor, vore efterfølgeres og arvingers ære sammen med vor ovennævnte herre konge, at hvis vor fornævnte herre kong Magnus, hans arvinger eller efterfølgere, hvorledes de end kommer til Sveriges krone og rige, under påskud af Sveriges riges og krones ret eller af egen dumdristig forvovenhed handler eller forsøger at handle imod fornævnte eller noget af det fornævnte, skal vi, vore efterfølgere og arvinger tillige med alle vore venner og andre, der af kærlighed til os ønsker at gøre eller undlade at gøre noget, straks under vort fornævnte løftes forpligtelse virkningsfuldt og trofast hjælpe oftnævnte herre Valdemar, Danmarks konge, hans efterfølgere og arvinger mod vor herre fornævnte kong Magnus, hans efterfølgere og arvinger, idet vi til bevis og vidnesbyrd om det fornævnte hænger vore segl sammen med vor herre fornævnte kong Magnus' segl under dette brev. Men selv om forhandlingen om den endelige overenskomst er påbegyndt og har haft nogen fremgang i Helsingborg ved de 24 opmænd og en overvoldgiftsdommer, der særligt er antaget og udvalgt af begge os konger på begge parters vegne, — idet der er givet dem fuldmagt hertil — syntes det dog på grund af indtrufne omstændigheder mere nyttigt og gavnligt, at alt det, som drejer sig om den evige freds og endelige overenskomsts fasthed, fuldstændigt og fuldkomment blev gennemdrøftet i nærværelse af begge parter, nemlig fornævnte herre kongen af Danmark og os og råderne og de bedste mænd hos os begge, for at blive ført til tilbørlig afslutning. Derfor har vi uden at iagttage ordlyden af samme voldgifts overenskomst ad det venskabelige forligs vej, som forudskikket, ladet forhandlingen om denne evige fred og endelige overenskomst afslutte på alle punkter på fornævnte sted og til fornævnte tidspunkt, d. v. s. Varberg på ottendedagen efter St. Mortens dag, som forudskikket. Forhandlet og givet ovennævnte år, sted og dag.