Tekst og udgave
forrige næste

Trykt efter Danmarks Gl. Købstadlovgivning:

Waldemarus, dei gracia Danorum Sclaworumque rex, omnibus presens scriptum cernentibus salutem in domino sempiternam. ♦ Noueritis, quod nos dilectos nobis proconsules, consules et uillanos in Malmøghæ sub nostra pace et proteccione suscipimus specialiter defendendos, omnia priuilegia, iura, conswetudines, libertates et gracias, que et quas a progenitoribus nostris dominis regibus Dacie liberius habuisse dinoscuntur, tenore presencium confirmamus admittentes eisdem hanc graciam specialem, <1> quod omnes et singuli, cuiuscumque condicionis aut status extiterint, curias, bona, mercimonia, naues seu edificia in uilla Malmøghæ habentes, insuper omnes sutores, pellifices, carnifices, pistores et omnes alii officia aliqua ibidem excercentes, quod ad tributa, inposiciones et subsidia iuxta requisicionem et contribucionem consulum et conciuium eorum equaliter contribuant, prout quisque in dictis bonis, nauibus et aliis dinoscitur possidere, prout dictis bonis, nauibus, mercimoniis et excerciciis et aliis uti uoluerint et gau dere, mansionibus nobilium tam clericorum quam laycorum propriis, in quibus residenciam faciunt, duntaxat exceptis. <2> Item quod cum aliquis consulum Malmøgis, qui nunc est, uel qui pro tempore fuerit, discesserit, extunc residui consules plenam habeant facultatem alium loci sui substituendi in eorum consorcium consulatus. <3> Item quod iidem consules omnia officia mecanica scilicet sutorum, pistorum, pellipariorum, sartorum ac omnium reliquorum infra ciuitatem predictam libere debeant ordinare. <4> Item quod nullus, cuiuscumque condicionis aut status existat, aliquem de ciuibus Malmøghensibus pro causa quacumque citare ualeat extra placitum ciuitatis, nisi ad placitum nostrum iusticiarium, cum necesse fuerit, sed in et contra eum agere in placito ciuili Malmøghæ antedicto, nec aliquis contra aliquem ciuitatensium eorundem in <causa> agens seu habens agere ius aut allocucionem suam alicui a se quomodolibet dare aut recipere potest sub pena quadraginta marcharum denariorum, neque eciam aliquis ciuium contra ciuem suum pari modo agens alicui a se extra uillam prosecucionem sui iuris poterit erogare sub pena prius annotata. <5> Item quod quando debitum dictum mitsomerzgæld exsoluetur, hoc ad tres septimanas ante huiusmodi solucionis diem debet promwlgari, ut omnes et singuli sufficienter incantati tam de solucione pecunie eiusdem sibi prouideant quam de sterquiliniorum deportacione, poncium minus legalium emendacione ac insuper quarumlibet aliarum domorum illicitarum amocione sollicitudinem habeant congruentem ac aduertenciam diligentem, pro cuius debiti leuanda solucione duos de consulibus et totidem de ciuibus discretos una cum aduocato Malmøgis nominentur, qui in testes sumantur omnium premissorum. ♦ Illi siquidem quatuor in primo et proximo placito ciuili postea celebrando utique debeant comparere ibidem in publico promulgando, qui cum solucione debiti supradicti restant aut premissas causas committentes, quorum fidedigno testimonio stabitur inconcusse, quod ullus alius legis sermo non obstabit. ♦ Cum igitur aliquis incausatur de ciuibus, quod non soluit debitum supradictum ante loculi clausionem, sex oras denariorum pene nomine emendabit, quas in primo et proximo placito ciuili una cum principali debito tenebitur erogare, ad quod faciendum, si difficilem se reddiderit, pro primo anno tres marchas denariorum, pro secundo tantum, pro tercio similiter emendabit, in quarto uero anno bona huiusmodi regi cedant. <6> Item si et quando aliquis cuiuscunque status aut condicionis supra ciuitatem predictam litteras regias receperit, extunc ipsa ciuitas regi pro uno iure regio et non ultra satisfacere sit astricta. <7> Item cum et si aliquis aduocatus seu alius quiuis potens contra aliquem ciuium attemptauerit affirmans eum aliquam promissionem seu obligacionem sibi in placito alicuius prouincie prestitisse, promissionem huiusmodi seu allocucionem omnino euacuamus, nisi eam in placito ciuili factam constat. <8> Item quod nullus hospes Malmøghæ gracia negociacionis ueniens cutes, lardum, butirum, pelles sine integris decadibus emere possit quouis modo, nisi tantum quantum ad proprias expensas cum prestito iuramento uoluerit detinere et nisi ipsorum consulum ad hoc habita licencia speciali. <9> Item quod nullus hospes ad rura uagari debet pro aliquibus mercimoniis excercendis sub ammissione rei empte, nec eo minus xl marchas denariorum et uille totidem in contrarium tenebitur emendare. ♦ Quicumque insuper hospitum Malmøghæ mercandi gracia remanserint hiemando, ipsi omnes soluciones, quas ciuitati interim inponi contingat, cum ciuibus pari modo exponant et soluant. <10> Item quod nullus, cuiuscumque condicionis aut status existat, terram ipsius uille uendere aut alienare aut aliquod edificium in ipsa presumat facere nisi cum consensu consulum predictorum. ♦ Nullus eciam aliquod conuiuium seu sodalicium contra requisicionem et consensum consulum in ipsa ciuitate faciet aliquo modo, nisi consuetum fuerat ab antiquo. <11> Item quod nullus tam de aduenis quam de indigenis apud riuum dictum Korrabek ad occidentem bodas seu mansiones faciet et construet tempore nundinarum seu in loco predicto aliquas nundinas excercere <presumat>. <12> Item si et quando aliquis pro homicidio, wlnere seu quacumque alia lesione uel delicto incausatus fuerit infra ciuitatem deprehensus, talis pro se racionem fideiussoriam tenetur ponere, prout potest, si non, talis insuper primo per unam plateam publicam, secundo per aliam est ducendus, qui si tunc non suffecerit pro se sufficientem ponere caucionem, ipse libere ex licencia regia in ciuitatis custodia sit ponendus reseruari, donec pro facto huiusmodi legaliter defendetur uel dampnabitur pro delicto. ♦ Si quis autem aliquem per uim et uiolenciam ceperit inconuictum, huiusmodi capiens regi xl marchas denariorum et uille totidem et leso totidem exsoluat et exponat. <13> Item cum aliquis ex commisso graui quocumque dampnatus fuerit in ipsorum placito ciuitatis, extunc ipsi ciues talem pace priuare poterint et punire in collo et manu secundum delicti qualitatem. <14> Item cum aliquem ciuium aut de ipsorum familiis aliquem interficere contigerit seu aliud adeo graue delictum committere, quod pace sua priuari teneatur, talis in placito suo ciuili Malmøgis pacem suam amissam et nusquam alibi tenebitur rehabere. <15> Item quicumque fame uel nomini alicuius spectabilis persone maliciosis uerbis detraxerit, per mandata ex licencia regia detractor huiusmodi, prout masculus fuerit, ad discum tenebitur flagellari, si uero mulier, in signum offense ad portacionem lapidum ad hoc specialiter deputatorum oneretur. <16> Item quod omnes ciues predicti ab omni theolonei grauamine iuri regio debiti, ubicumque infra regna et dominia Dacie uenerint, esse debent totaliter supportandi. <17> Item quicumque accusatus fuerit pro aliqua causa, que wlgariter wænzæsaagh dicitur, talis sex uirorum iuramento et non plurium se purgabit pro eadem aut regi tres marchas denariorum emendabit. <18> Item quod quicumque ad consistorium uocatus fuerit racione cuiusdam emendacionis, dicte byærkerøræ, de pane, ceruisia et de aliis consimilibus, emendabit prima uice tres oras denariorum regi et ciuitati, secundo et tercio similiter pro qualibet uice, pro quarta uero uice tres marchas denariorum, si autem quinta uice inuentus fuerit temere sic presumens, extunc ipsum in amissione et priuacione officii sui talem uoluimus esse ineuitabiliter puniendum et ad officium suum nullatenus sumendum, nisi hoc ex regia et consulum ciuitatis gracia optinuerit speciali, emende pecuniarie seu solucionis interuento nichilominus precedente. <19> Item quod precium uini et cereuisie, quod ad mensuram in ciuitate predicta uendi debet, ad arbitrium proconsulum et consulum ibidem statuatur, nec ad hoc statuendum quispiam cuiuscumque condicionis aut status contra eorum beneuolenciam intromittetur quouis modo, excepto aduocato nostro tunc temporis deputato. ♦ Si quis autem uinum aut ceruisiam ad mensuram uendere presumpserit in uilla predicta, antequam precium eorundem per consules et proconsules sit statutum seu per aduocatum, ipse penam xl marcharum denariorum, quarum medietas fisco regio et reliqua medietas ipsis consulibus cedere debeat, totaliter emendabit. <20> Item quod nullus cuiuscumque condicionis aut status preter uillanos in ciuitate predicta currus pro uectura mercium uel quarumcumque rerum aliarum excepta duntaxat recencium alecum uectura infra nundinas uel extra habere presumat, prout amissionem currus, equorum et penam nouem marcharum denariorum emende nomine, que omnia ipsis uillanis cedant, duxerit euitandam. ♦ Insuper predicti proconsules et consules plenam habeant potestatem currus et equos aliquas merces preter aleca recencia ducentes arestandi pro dicteque emende solucione alienandi et uendendi. <21> Item quod si quis ruralis uel extraneus, cuiuscumque condicionis aut status extiterit, alicui uillano iniuriam fecerit siue dampnum infra limites ciuitatis predicte, extunc ipsi uillani plenam habeant facultatem impediendi ipsum et iuxta leges ciuitatis sepedicte castigare. <22> Item quod dum in exigendis quorumcumque censuum nostrorum restanciis predicti proconsules et consules contra aliquem uel aliquos processerint, emenda aliqua ex huiusmodi processu regi minime debeatur, nisi series consuetarum legum terre estimacionem uel domorum de hiis, qui cum predictis censibus contumaciter resident, indixerit faciendum. <23> Item quod quicumque accusatus fuerit pro aliqua causa, ita quod se purgabit tribus tywlter, tunc sex uiri de conuiuio sancti Kanuti satisfaciant pro eisdem. <24> Item quod nullus presumat stare in tabernis mercatorum pannorum, sutorum neque aliqua officia consimilia alia in ciuitate Malmøghæ preter uillanos excercere ibidem, excepto duntaxat debito tempore nundinarum, uidelicet a festo assumpcionis beate uirginis usque ad festum beati Michaelis. ♦ Quicumque insuper tam de indigenis quam aliis preter uillanos Malmøghæ post diem beati Michaelis absque consensu et licencia proconsulum et consulum ibidem in tabernis mercatorum pannorum, sutorum ac aliqua officia consimilia in ciuitate predicta excercere presumpserit, ipse regi xl marchas denariorum et uille totidem irremissibiliter emendabit. <25> Item quod si quis miles, militaris armiger seu quiuis alter, cuiuscumque condicionis aut status extiterit, in uilla prefata bona habens ipse omnes et singulas soluciones regias, antiquas et nouas, certas et incertas cum ipsis uillanis de bonis suis proportionaliter contribuat et exsoluat excepta propria curia, in qua personalem ibidem mansionem fecerit cum eisdem. ♦ Quicumque uero in huiusmodi solucione se reddiderit noluntarium et rebellem, extunc memorati uillani ex auctoritate regia plenam habeant potestatem una cum aduocato nostro regio tam pro causa principali quam pro pena contumacie de bonis ipsius in uilla prefata iacentibus congruam et debitam estimandi porcionem et ad usus dicte uille libere ordinandi. <26> Item quod omnia bona seu curie, que uel quas predicti uillani im uilla Øfræmalmøghæ pronunc habent uel postmodum habere poterint, ibidem ab omni expedicionis grauamine, innæ, stwdh et lethingh ceterisque aliis solucionibus, imposicionibus et tributis omnimode sint excepta. <27> Item quia minus sufficientes predicte ciuitatis incole in furum occupacione exigente eorum insufficiencia causam suam prosequi multociens retrah<un>tur, ideo huiusmodi difficultatibus taliter duximus consulendum, quod de quolibet contubernio, dicto maatskaap, unum denarium Scanensem in festo pasche et unum denarium in festo natalis domini singulis annis pro furum detencione usque ad primum placitum ciuile a die, quo deprehensus fuerit, ad usus nostros regios debeant exhibere; si uero fur captus et placito presentatus ab ipso placito reuenerit non dampnatus, extunc tota ciuitas nobis nouem marchas denariorum Scaniensium et non plus emendabit. ♦ Unde sub optentu gracie nostre firmiter prohibemus, ne quis aduocatorum nostrorum, eorundem officialium seu aliquis alter, cuiuscumque condicionis aut status exsistat, predictos ciues nostros Malmøghenses aut aliquem de ipsorum familiis contra tenorem presencium et huius libertatis graciam aliquatenus molestare audeat uel turbare, sicuti graciam nostram diligere uoluerint inoffensam et regiam uitare ulcionem. ♦ Datum Lundis nostro sub sigillo anno domini millesimo trescentesimo sexagesimo feria quarta ante natale domini testibus domino Nicholao Iacobsøn, preposito Lundensi, Achone Inguarsøn milite, capitaneo nostro, et Nicholao Iensøn de Keldebek, iusticiario nostro.

19 Sclaworumque] Slauorumque Ab.

21 Malmøghæ] Malmøge Ab; sål. også i det flg.

23-24 progenitoribus] pregenitoribus Ab.

31-32 nauibus indtil nauibus] mgl. Ab.

32 exerciciis] Ab, excerciis Aa.

1 laycorum] lawcorum Aa.

5 iidem) hiidem Ab

6 scilicet) Ab, scillicet Aa.

12 <causa>] tam Aa og Ab. Denne rettelse (Liedgren) er at foretrække frem for den i 3. rk. IV nr. 67 foreslåede.

15 prosecucionem) prosequcionem Ab.

18-19 sufficienter] mgl. Ab.

20 ac] aut Ab.

21 amocione] ammonicione Ab.

22-23 leuanda solucione] solucione leuanda Ab.

27 debiti supradicti] supradicti debeti Ab.

28 stabitur] stabit Ab.

29 incausatur de ciuibus] de ciuibus incausatur Ab.

1 debito] debeto Ab

2 quod] Ab, quas Aa.

17 minus] regi tilf. Ab

— marchas] marche Aa; marcas Ab.

20 inponi] imponi Ab.

25 faciet] faciat Ab.

26 de (1.)] mgl. Aa

— Korrabek] Korrebek Ab.

28 <presumat>] mgl. Aa og Ab.

8 extunc] tilf. under I. Aa.

20 wænzæsaagh] wænselsagh Ab.

23 byærkerøræ] bierkerøre Ab.

24 denariorum] mgl. Ab.

25 pro (1)] mgl. Ab. 26 autem] uero Ab.

27 uoluimus] uolumus Ab.

29 ciuitatis gracia] gracia ciuitatis Ab.

4-5 consules et proconsules] proconsules et consules Ab.

— 28 excercere ibidem] ibidem exercere Ab

— debito] mgl. Ab.

29 ad] mgl. Aa.

30 quam] de tilf. Ab.

32 ibidem) mgl. Ab.

6 personalem ibidem] ibidem personalem Ab.

10 bonis] bona Ab

— congruam et] congruentem Ab.

12 Øfræmalmøghæ] Offremalmoge Ab.

17 retrah<un>tur] retrahatur Aa og Ab.

19 maatskaap] madschap Ab.

Valdemar, af Guds nåde de Danskes og Venders konge, til alle, der ser dette brev, hilsen evindelig med Gud.

I skal vide, at vi tager vore elskede borgmestre, rådmænd og bymænd i Malmø under vor fred og beskyttelse for særlig at værne dem, og at vi med dette brev stadfæster alle privilegier, rettigheder, sædvaner, friheder og nådesbevisninger, som de vides frit at have haft af vore forgængere, de herrer konger af Danmark, idet vi tilstår dem denne særlige nådesbevisning, (nemlig) [1], at alle og enhver, hvilken stand eller stilling de end indtager, som besidder gårde, gods, købmandsvarer, skibe eller bygninger i byen Malmø, samt alle skomagere, skindere, slagtere, bagere og alle andre, som udøver et håndværk sammesteds ligeligt, efter hvad enhver vides at besidde af omtalt gods, i skibe og i andet, skal bidrage til ekstraskatter, udskrivninger og pålæg i overensstemmelse med rådmændenes og deres medborgeres forlan gende og bidrag, såfremt de vil bruge og nyde deres gods, købmandsskab og håndværk samt andet; undtaget er dog de velbyrdiges, såvel gejstliges som verdsliges, egne huse, i hvilke de har bopæl. [2] Fremdeles at når nogen rådmand (o.s.v. = 1353 20. december, DRB III 4 nr. 67 § 1). [3] Fremdeles skal samme rådmænd (o.s.v. = § 2). [4] Fremdeles at ingen, af hvad stand eller stilling han er, må stævne nogen Malmøborger til tinge uden for byen i nogen sag — undtaget til vort retterting, når det er nødvendigt — men han skal indbringe (o.s.v. = § 4). [5] Når desuden den gæld (o.s.v. = § 6) møddingers bortkørsel, på udbedring af ulovlige broer og derudover på fjernelse af alle andre ulovlige huse; til oppebørsel (o.s.v. = § 6). [6] Fremdeles hvis og når nogen (o.s.v. = § 8). [7] Fremdeles når og hvis (o.s.v. = § 9). [8] Fremdeles at ingen gæst, som kommer til Malmø i handelsøjemed, på nogen måde må opkøbe huder, flæsk, smør eller skind, som ikke er bundtet tistykkevis; alene undtaget er det kvantum som han under ed vil beholde til eget forbrug og til hvilket han har disse rådmænds særlige tilladelse. [9] Fremdeles at ingen gæst må strejfe om på landet (o.s.v. = § 11 og 12). [10] Fremdeles at ingen, af hvad stilling eller stand han end er, skal fordriste sig til at sælge eller afhænde byens jord eller opføre nogen bygning på den uden med ovennævnte rådmands tilladelse. Ej heller må nogen på nogen måde oprette et gilde eller et broderskab i denne stad uden på opfordring af eller med rådmændenes samtykke, medmindre det fandtes fra arilds tid. [11] Fremdeles at ingen, hverken tilrejsende eller indfødte, i markedstiden må opføre eller bygge boder og huse vest for bækken Korrabek, eller driste sig til at udøve nogen markedshandel på fornævnte sted. [12] Fremdeles hvis og når nogen (o.s.v. = § 13). [13] Fremdeles når nogen som følge af (o.s.v. = § 14). [14] Fremdeles hvis det hænder (o.s.v. = § 15). [15] Fremdeles hvis nogen med ondsindet tale (o.s.v. = § 16). [16] Fremdeles skal alle fornævnte borgere overalt (o.s.v. = § 17). [17] Fremdeles enhver, som bliver anklaget i nogen sag, som på folkesproget kaldes 'venssag', han skal rense sig med 6-mandsed og ikke med flere eller bøde 3 mark penge til kongen. [18] Fremdeles at enhver, som bliver kaldt på rådhuset (o.s.v. = § 18, dog udelades: "og yuerstrykning"). [19] Fremdeles at prisen på vin og øl, som skal sælges efter mål i fornævnte stad, skal fastsættes efter borgmestrenes og rådmændenes vurdering sammesteds; og ingen af hvad stand eller stilling han end er med undtagelse af vor på det tidspunkt beskikkede foged skal på nogen måde blande sig i denne ansættelse imod deres vilje. Men hvis nogen drister sig til at sælge vin eller øl efter mål i for nævnte stad førend prisen herfor er fastsat af rådmænd og borgmestre eller af fogeden, skal han fuldt ud bøde 40-marksboden, hvoraf halvdelen skal tilfalde kongens kasse og den anden halvdel rådmændene. [20] Fremdeles skal ingen ikke-borger af hvad stand eller stilling, driste sig til at have vogne til kørsel af handelsgods eller andre ting — dog kørsel af ferske sild i eller udenfor markedstiden undtaget — såfremt han vil undgå tab af vogn og heste og en bøde på 9 mark som straf, hvilket altsammen skal tilfalde borgerne. Ydermere skal borgmestre og rådmænd have fuldmagt til at beslaglægge vogne og heste, som transporterer handelsvarer — ferske sild undtaget — og afhænde og sælge dem til betaling af nævnte bøde. [21] Fremdeles at hvis nogen fra landet eller en udlænding, af hvad stilling eller stand han end er, tilføjer nogen bymand en uret eller skade inden for fornævnte stads område, da skal disse bymænd have fuldmagt til at gribe ham og straffe ham efter fornævnte stads love. [22] Fremdeles at når fornævnte borgmestre og rådmænd under inddrivelse af vore skatterestancer skrider til retsforfølgning mod nogen eller nogle, skal de bøder, som falder i medfør af denne retsforfølgning, ingenlunde tilfalde kongen, medmindre indholdet af de gængse love påbyder, at der skal foretages tilvurdering af jord eller huse for deres vedkommende, som genstridigt sidder overhørige med fornævnte skatter. [23] Fremdeles at enhver, der bliver anklaget i nogen sag, således at han skal rense sig med tre tylvter, herefter må rense sig med seks mænd af St. Knudsgilde i stedet for. [24] Fremdeles at ingen må driste sig til at stå i kram-, klæde-, skomagerboder eller udøve et andet lignende erhverv i staden Malmø uden at være bymand der; undtaget er dog den rette markedstid, nemlig fra Vor Frues himmelfart til St. Mikkels dag. Enhver, såvel indfødte som andre, der ikke er bymænd i Malmø, som udover St. Mikkels dag drister sig til at stå i kram-, klæde-, skomagerboder samt udøver lignende erhverv i fornævnte stad uden samtykke og tilladelse af borgmestre og rådmænd sammesteds, han skal ueftergiveligt bøde 40 mark penge til kongen og det samme til byen. [25] Fremdeles at hvis nogen ridder, riddermæssig mand, væbner eller nogen anden, af hvad stilling eller stand han end er, har besiddelser i fornævnte by, skal han bidrage til og svare alle de kongelige ydelser, gamle og nye, visse og uvisse, sammen med byboerne og i forhold til sine besiddelser; undtaget er dog hans egen gård, i hvilken han personligt bor hos dem. Men enhver, som viser sig uvillig til denne betaling og er opsætsig, skal omtalte bymænd herefter med kongelig bemyndigelse have fuldmagt til sammen med vor kongelige foged at fravurdere en passende og tilsvarende del af hans i byen liggende ejendom, og det såvel for hovedsagen som for bøden for opsætsighed, og de må frit råde over denne del til nævnte bys nytte. [26] Fremdeles at alle besiddelser eller gårde, som fornævnte bymænd på dette tidspunkt har i byen Øvre Malmø, eller som de senere måtte få der, skal i alle henseender være fritaget for al ledingstynge, inne, stud og leding og øvrige andre ydelser, pålæg og skatter. [27] Fremdeles fordi de mindre bemidlede (o.s.v. = § 7, dog tilføjes til slut efter ni mark penge: og ikke mere). Vi forbyder derfor bestemt ved tabet af vor nåde, at nogen af vore fogeder, deres officialer eller en hvilken som helst anden, af hvad stilling eller stand han end er, vover på nogen måde at fortrædige eller forstyrre vore fornævnte Malmøborgere eller nogen af deres undergivne imod dette brevs ordlyd og imod disse nådigt tilståede friheder, såfremt han ønsker at bevare vor nåde uantastet og undgå den kongelige straf. Givet i Lund under vort segl i det Herrens år 1360 onsdag før jul med de herrer herr Niels Jakobsen, provst i Lund, Åge Ingvarsen, ridder og vor høvedsmand, og Niels Jensen af Keldebæk, vor justitiar, som vidner.