Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa

Christierno Henningi presbitero Roskildensis diocesis.

Benigno etc.

Cum itaque, sicut exhibita nobis pro parte tua petitio continebat, tu olim, humani generis inimico procurante, quasdam uirgines non tamen, uiolenter defloraueris et adulteria ac alia peccata grauia commiseris, de quibus ad presens doles ab intimis desiderasque tibi et statui tuo super hiis per sedem apostolicam prouideri, nos tibi indulgemus, ut aliquem idoneum et discretum presbiterum in tuum possis eligere confessorem, qui, confessione tua diligenter audita, te a peccatis huiusmodi et aliis per te commissis, etiam si talia fuerint, propter que sedes apostolica sit merito consulenda, necnon a quibuscunque excommunicationum suspensionum et interdicti sententiis, si quas a iure uel ab homine promulgatas incurreris, hac uice dumtaxat in forma ecclesie consueta, injunctis inde tibi pro modo culpe penitentia salutari ac aliis, que de iure fuerint injungenda, absoluere tecumque super irregularitate, si quam occasione premissorum contraxisti, prius te ab executione tuorum ordinum ad tempus, de quo eidem confessori uidebitur, suspenso, dispensare ac omnem inhabilitatis et infamie maculam siue notam per te premissorum occasione contractam abolere ualeat auctoritate supradicta, sic tamen, quod idem confessor de hiis, de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda, eam tihi faciendam injungat, quam te efficaciter facere tenearis.

Datum Rome kalendas februarii anno 3.

Til Kristian Henningsen, præst i Roskilde Stift.

Med velvillig...

Da du engang, som det fremgår af en anmodning forelagt os på dine vegne, på djævlens foranledning har voldtaget unge kvinder, begået hor og andre alvorlige synder, som du imidlertid inderligt angrer og med det apostoliske sædes hjælp ønsker at råde bod på, tillader vi dig at vælge en god og egnet præst til din skriftefader.

Denne kan,

Givet i Rom 1. februar 1413.