Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa, lakuner udfyldt efter Aa1

Johannes [episcopu]s servus servorum de[i] venerabil[ibus] fratribus O[lorensi] A[rusie]nsi ac Ott[on]iensi e[pisopis] s[alutem et apostolicam benedictionem] ♦

Vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum [merita] super quibus apud nos dilectus filius Jacobus Yvari C[anonicus ecclesie] Ripensis fidedigno [commenda]tur [te]s[tim]onio nos [inducunt] ut s[ibi] redd[a]mur ad gratiam liberales ♦

Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti [Jacobi] petitio continebat quod olim Cantoria ejusdem ecclesie quam quondam N[i]c[olaus Johannis] [ipsi]us ecclesie [cantor] dum viveret ob[tine]bat [per] [ejus]dem [Nico]lai obitum, qui extra Romanam cur[iam] diem clausit extremum vacante [dile]cti filii capitulum ipsius ecclesie ad [quos] electio f[utur]i cantoris ipsius ecclesie de a[ntiq]ua et app[robat]a ac h[actenus paci]fi[ce obse]rva[ta consvetudine pertinet] eundem Jacobum in cantorem ipsius ecclesie ut moris est elegerunt [ac idem] Jacobus electionem hujusmodi per venerabilem fratrem nostrum Petrum episcopum [Ripensem] auctoritate ordinaria confirmari [obtinuit ac de]inde cantoriam ipsam electionis et confirmationis hujusmodi vigor[e extitit assec]utus ♦

Cum autem sicut eadem petitio sub[jun]gebat prefatus Jacobus dubitet eleccionem et confirmacionem predictas ex certis causis viribus [n]on [subsistere et] sicu[t acce]p[imus dicta] cantoria adhuc [ut] prefertur vacare n[o]sci[tu]r ♦ nos volentes eidem Jacobo premissorum meritorum suorum intuitu graciam facere [speci]alem ipsumque in eadem ecclesia amplius honorare fraterni[tati] vestre [per aposto]lica scri[pta manda]m[u]s q[uatin]us vos vel duo aut unus vestrum per v[os v]el alium seu alios cantoriam predictam cui cura imminet animarum et que dignitas non tamen major post p[on]tif[icalem] in [eadem] ecclesia e[xi]stit / cujusq[ue] fruc[tus redditu]s [et] p[roven]tus sex marcharum argenti secundum communem [extim]acionem valorem annuum ut ipse J[a]cobus asser[i]t [non] excedunt sive premisso sive alio quovis modo aut alias quovis [modo] seu p[er] liberam resignacionem [c]ora[m notario et testi]b[us in par]tibus sponte factam quam ratam et g[r]a[ta]m habere volumus vel per constitutionem f[e]licis recordacionis Johannis pape xxii predecessoris nostri que incipit Execrabilis vacet etiam si tanto te[mpor]e vac[av]erit [quod] ejus [collatio juxta Lateranensis] statuta Concilii ad sedem apostolic[a]m legitime devoluta vel ipsa Cantoria disposicioni apostolice specialiter reservata exist[it] dummodo tempore date presencium non s[it] in ea alicui speciali[ter] i[us] quesitum [cum] omnibus ju[ribus] et [pertinent]iis suis eidem Jacobo auctoritate nostra conferre et assignare curetis inducentes eum vel procuratorem suum ejus nomine in c[orpor]alem posses[si]onem cantorie juriumque et p[e]rtinentiarum predictorum [et] defendentes [in]ductum ac facientes ipsum Jacobum vel dictum procuratorem pro eo ad ea[nd]e[m] cantoriam ut est moris admitti sibique de ipsius cantorie fructibus reddit[ibus] proventibus juribus et obvencionibus universis integre responderi [contradi]ctores [auctoritate] nostra appellacione [po]stposita compescendo ♦

Non obstantibus quibus[cum]que statutis et consvetudinibus dicte ecclesie contrariis juramento confirmacione apostolica vel quacumque firmi[ta]te al[i]a robor[ati]s ♦ aut s[i a]liqui super provi[si]onibus sibi facie[nd]is de [di]gnitatibus ipsius ecclesie speciales aut aliis beneficiis ecclesias[tici]s in illis partibus generales dicte sedis vel legatorum ejus literas impetrarint etiam si per eas ad inhibi[cionem re]serva[ci]onem et decr[etum] vel a[lias] qu[omodolib]et sit proces[su]m quibus [omnibus] pr[e]fatum Jac[obu]m in assecucione dicte cantorie volumus anteferri sed nullum per hoc eis quo ad assecucionem dig[nit]atum aut beneficiorum aliorum prejudicium g[enera]ri ♦ seu si episcop[o pro] tempore e[xi]stenti et c[apitul]o prefatis vel quibusvis aliis eorum communiter vel divisim a d[ict]a sit sede indultum quod ad recepcionem vel provisionem alicujus minime t[ene]antur et ad id compelli aut quod interdici s[usp]endi vel ex[commun]icari [non] possint [quodque] de [digni]tatibus ipsius ecclesie aut aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum co[llaci]onem provisionem presentacionem eleccionem seu quamvis aliam disposicionem [con]junct[um] vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per literas [apostolicas non f]acientes p[le]nam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi men[cionem et] qualibet alia dicte sedis indulgencia generali vel speciali [cuju]scumque tenoris existat per quam presentibus non expressam vel [tot]ali[ter non insertam effectus] hujusmodi gracie im[pedi]ri valeat quomodolibet vel [differi et] de qu[a cu]jusque toto te[nore ha]benda sit in nostris literis mencio specialis ♦ aut si dictus Jacobus presens non fuerit de observand[i]s s[tat]utis [et consvetudinibus ipsius ecclesie ra]cione [ejus]dem cantorie sol[itu]m jurame[tu]m dummodo in absencia tua per procuratorem yd[oneum] et cum ad ecclesiam ipsam accesserit corporaliter illud prestet ♦ seu quod idem Jacobus ut asserit in predicta [canonicatum] et prebendam cu[m certis] pr[es]timo[niis] qu[o]rum omnium fructus redditus et proventus quatuor [mar]charum argenti secundum extimacionem predictam valorem annuum non excedunt obtinet et nos dudum sibi de uno in Sle<s>w[icensi] et alio in Arusiensi ecc[lesiis] canonicatibus [in] [ex]pectacione unius Sleswicensis et alterius Arusiensis ecclesiarum predi[cta]rum prebendarum graciose concessimus provideri ♦

Nos enim exnunc irritum decrevimus et inane si secus su[per hiis a quoquam quavis] auctoritate scienter [vel ignoranter contigerit attem]ptari ♦

Datum apud Sanctum Antonium extra [muros] Florentinos quartodecimo kalendas septembris pontificatus nostri anno quarto.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.