Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Jacobo Danielis rectori parrochialis ecclesie in Nakschow Ottoniensis diocesis.

Vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio nos inducunt ut ea tibi favorabiliter concedamus que tuis commoditatibus fore conspicimus oportuna).

Cum itaque canonicatus et prebenda ecclesie Roskildensis, quos Nawno electus Arosiensis tempore promotionis per nos facte de ipso ad ecclesiam Arosiensem .. obtinebat, prout adhuc obtinet, per hujusmodi promotionem et munus consecrationis impendendum eidem electo vacare sperentur, nos, volentes tibi .. consideratione Erici Dacie Svecie et Norvegie regis, pro te dilecto suo capellano nobis super hoc supplicantis, gratiam facere specialem, canonicatum et prebendam predictos, etiam si prebenda hujusmodi major vel media ipsius ecclesie fuerit [fructus 4 mr.], cum illos .. quovis modo preterquam per ipsius electi obitum vacare contigerit, conferendos tibi .. donationi apostolice reservamus .., non obstante .. quod .. parrochialem ecclesiam in Nakschow ac unam in Ottoniensi et aliam in Niburg et aliam in Boghns ecclesiis Ottoniensis diocesis perpetuas vicarias sine cura [omnium fructus 7 mr.] nosceris obtinere.

Datum Bononie 2. id. sept. anno 5.

Simili modo episcopo Olorensi et preposito Lubicensis ac decano Lundensis ecclesiarum.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.