Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.; de forkortede formler udfyldt efter DD 1404. 17. mar., nr. 14040317002.

Johannes (episcopus servus servorum dei) dilecto filio Falle Christierni laico et dilecte filie Odilie ejus uxori Ripensis diocesis salutem (et apostolicam benedictionem). ♦

Provenit (ex vestre devotionis / affectu / quo nos et Romanam ecclesiam reveremini / ut petitiones vestras illas presertim que anime vestre salutem respiciunt / ad exauditionis gratiam admittamus. ♦ Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati / ut confessor vester quem duxeritis eligendum / omnium peccatorum vestrorum de quibus corde contriti et ore confessi fueritis / semel tamen in mortis articulo eam plenam remissionem quam Romani pontifices consveverunt interdum per speciale privilegium personis aliquibus impertiri / vobis quatinus claves ecclesie se extendunt / et gratum in oculis divine majestatis extiterit / auctoritate apostolica concedere valeat / devotioni vestre tenore presentium indulgemus / sic tamen quod idem confessor de hiis de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda / eam vobis per vos si supervixeritis / vel per heredes vestros si tunc forte transieritis faciendam injungat / quam vos vel illi facere teneamini ut prefertur. ♦ Et ne quod absit propter hujusmodi gratiam reddaritis procliviores ad illicita imposterum committenda / volumus quod si ex confidentia remissionis hujusmodi aliqua forte committeretis / quo ad illa predicta remissio vobis nullatenus suffragetur. ♦ Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum). ♦

Datum Constantie 4. id. martii anno 5. ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.