Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa.

Omnibus presens scriptum cernentibus vel audientibus Nicolaus Paske armiger salutem in domino ♦

Noverint universi presentes et futuri me omnia et singula bona venerabilis capituli Arusiensis in parochia Brythorp sita conduxisse ita quod dicta bona in brevi edificiis valentibus faciam restaurari hiis tribus primis annis nullam pensionem dans de eisdem quibus tribus annis elapsis obligo me antedicto capitulo tantum pensionis quantum de aliis bonis in illa parochia situatis solet dari quolibet anno Arusius persolvere et post mortem meam eidem capitulo memorata bona cum familiaribus constructa sine contradictione heredum meorum restituere cum effectu ♦

In cujus rei testimonium sigillum meum cum sigillis discretorum Thordonis Tymmessøn et Thorberni Esgeri armigerorum presentibus est appensum ♦

Datum anno domini mcccc xvi sabbato medie xle \ ♦

I perioden frem til 30 juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.