Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Nicolao Regvaldi canonico Lincopensi.

Vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio nos inducunt ut ea tibi favorabiliter concedamus que tuis commoditatibus fore conspicimus oportuna).

Cum itaque canonicatus et prebenda ecclesie Roskildensis, quos Cristiernus electus Ripensis tempore promotionis per nos facte de ipso ad ecclesiam Ripensem tunc pastore carentem obtinebat, prout obtinet, per hujusmodi promotionem et munus consecrationis impendendum eidem vacare sperentur, nos .. canonicatum et prebendam predictos [fructus 20 mr.] conferendos tibi donationi apostolice reservamus, non obstante ... quod Lincopensis et Strengenensis ecclesiarum canonicatus et prebendas ac parrochialem ecclesiam de Biorlunda cum ecclesia, Gryta nuncupata, canonice sibi annexa Strengenensis diocesis [omnium fructus 18 mr.] nosceris obtinere.

Datum Mantue 5. id. nov. anno 1.

Simili modo Spoletano et Lubicensi ac Scarensi episcopis.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.