Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa.

Omnibus presens scriptum cernentibus vel audientibus Magnus Andree armiger salutem in domino sempiternam ♦

Noverint universi presentes et futuri quod recognosco me domui leprosorun in Dwholm in Morsæ in una marka argenti in bonis denariis ac dativis teneri et esse veraciter obligatum pro quibus denariis eidem domui leprosorum unum fondum dictum wlgariter tofft in Flade situatum inpignero <per> presentes ♦

Insuper me obligo meosque heredes antedicte domui prefatum fundum donec legittime redemptus fuerit ab impeditione liberare omni quorumcunque ♦

In cujus rei testimonium sigillum meum presentibus est appensum ♦

Datum anno domini mcdxviii die beati Briccii confessoris ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.