Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l., de udeladte formler udfyldt efter DD 1404. 17. mar., nr. 14040317002.

Martinus (episcopus servus servorum dei) Nicolao de Ghancz clerico Roskildensis diocesis salutem (et apostolicam benedictionem)

Provenit (ex tue devotionis / affectu / quo nos et Romanam ecclesiam revereris / ut petitiones tuas illas presertim que anime tue salutem respiciunt / ad exauditionis gratiam admittamus. ♦ Hinc est quod nos tuis supplicationibus inclinati / ut confessor tuus quem duxeris eligendum / omnium peccatorum tuorum de quibus corde contritus et ore confessus fueris / semel tamen in mortis articulo eam plenam remissionem quam Romani pontifices consueverunt interdum per speciale privilegium personis aliquibus impertiri / tibi quatinus claves ecclesie se extendunt / et gratum in oculis divine majestatis extiterit / auctoritate apostolica concedere valeat / devotioni tue tenore presentium indulgemus / sic tamen quod idem confessor de hiis de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda / eam tibi per te si supervixeris / vel per heredes tuos si tunc forte transieris faciendam injungat / quam tu vel illi facere teneamini ut prefertur. ♦ Et ne quod absit propter hujusmodi gratiam reddaris proclivior ad illicita imposterum committenda / volumus quod si ex confidentia remissionis hujusmodi aliqua forte committeres / quo ad illa predicta remissio tibi nullatenus suffragetur. ♦ Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum)

Datum Rome 18. kal. julii anno 4.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.