Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og kritisk apparat efter Dipl. Flensborgense l.l.

Copia querelarum Holstenensium contra regem Dacie. Coram vobis generoso principe et domino Heinrico, dicto Rampold, duce majoris Slagonie, tanquam coram uno a serenissimo principe et domino, domino Sigismundo Romanorum rege etcetera et sacri Romani imperii electoribus facto et misso plene potestatis judice in omnibus causis eciam dissencionibus ex parte ducatus de Slesvick inter illustrem principem et dominum, dominum Ericum, Dacie, Swecie et Norvegie etcetera regem, dominum nostrum ex uno et nos Heinricum, Adolfum, Geruardum fratres, duces Sleswicenses et comites Holstetenses etcetera ex alio latere fuerunt et adhuc esse poterunt, dicimus nos Heinricus, Adolfus et Geruardus fratres prenominati et notum facimus, quod parentes nostri ab antea et demum nos ducatum Sleswicensem, alio nomine ducatum in Jutlande, in quo Gottorp et Sleswick etcetera site sunt cum omnibus suis finibus, provinciis, civitatibus, castris, personis et hominibus, cum omnibus pertinenciis in eodem ducatu sitis et eciam Glambek et terra Vemeren, cum toto jure et pertinenciis a longis annis ultra annum et diem, diem et annum, in eorum et nostra possessione et potestate quiete habuerunt, sicut pro eorum et nostro feudo et hereditate, prout hoc nostro de jure debemus, bene probare poterimus, exceptis impedimentis et adversitatibus, que nobiscum dominus rex prefatus in hoc fecit et facit prejudicialiter, et nos volumus nostri feudi confessione, concessionem defendere et conservare, prout de jure debemus et quamvis nos dux Heinricus tamquam senior pro nobis et nostris duobus fratribus prefatis post obitum nostrorum parentum ipsum feudum concessionem prenominati ducatus multis temporibus ab ipso illustrissimo principe rege serenissimo nostro domino prenominato cum humilitate requisiverimus, postulaverimus et peti fecerimus et nos eciam personaliter ab ipso humiliter postulamus et requirimus et petimus, nichilominus tamen ipse nobis illud negavit usque, imo id nullo jure et nos ultra hoc, prout notum et verum est multipliciter impedivit et violentavit in nostro paterno feudo, patrimonio prefato et aliis multis rebus et causis, prout infra scriptum est.

Inprimis quod ipse nostro patruo comiti Heinrico felicis recordacionis, qui protunc noster tutor erat, cum violencia abstulit et inracionabilibus culpis castrum Nyheus et nostram civitatem Flensborg cum eorum attinenciis, prout hoc tractatum fuit, quod ipse in ducatu ulterius non se debebat ingerere nos aut nostros damnificando. Item fuit ibidem eciam tractatus, quem rex in sumam suorum debitorum contentus esset, cum Flensborg et Nyheus, quod ipse extunc sine dilatione ibidem in eodem loco deberet et vellet nostro patruo et suis respondere et facere pro eorum inpeticione, super quibus noster patruus haberet regem inpetere viceversa, in quibus ipse de jure teneretur, ubi rex protunc se obligavit ad hec facienda et non fecit. Super quo justiciam postulamus. Item detinet nobis rex cum violencia nostrum castrum Nyheus et civitatem Flensborg suprascriptam, ita quod non permittitur ea redimi, prout sue patentes sigillate litere declarant, et de quo justiciam postulamus. Item ultra hoc quidem tractatum fuit, quod rex non debebat nobis nec nostris subditis in ducatu ipso impedimentum prestare aut impressionem facere, tamen regina Margaretha componit ad se infra fidem hec infra scripta castra sita in ducatu sint Trogenborg, Schuckeborg, Brodersby et Hurede et recepit in suam ab episcopo Sleswicensi hec duo castra scilicet Swaffstede et Stubbe, et et dixerat, quod nobis debebat cedere in bonum et volebat nos inde juvare adversus illos dictos Ditmerschen pro justicia et emenda pro nostro patre mortuo super tali perpetracione, que perpetrata fuit per illos de Ditmerschen nobis in grande dampnum, quia nos et nostri de illis spoliati et depredati fuimus, quod dampnum notum est tote provincie, quod extimamus ultra ccc milia marcarum. Item super paterno Tundern, quod regine datum fuit sub fide et ad fideles manus taliter, quod ipsa hoc debeat habere ad decimum annum, si ad tantum tempus viveret, si autem morietur, tunc deberet nobis restitui, quam cito ipsa mortua esset, quod nobis contingere non poterat et fuit nobis detentum cum injusticia et nos in dampnum portavit ultra xl marcarum, ubi rex adhuc nobis detinet, videlicet injuria duas terras Sylt et Fore, que ad prefatum castrum Tundern spectant, et super hoc justiciam postulamus. Item recepit cum injusticia in sua potestate regina castrum Oppenra cum suis attinenciis, quod nostra hereditas est infra tempus treugarum, in quibus cum ea resedimus sine dolo, credamus, quod ipsa de jure non potuit hoc fecisse, et de hoc justiciam postulamus. Item accusamus regem super castro Traneker et super terra Langelant, que ad ducatum pertinent et que regina Margaretha patri nostro, duci Gerhardo, felicis recordacionis, promiserat restituere in suam fruibilem potestatem . . . dominus Joris filius Andree decederet, quod cum factum non est.

Item super civitate Schelsore in Zelandia, que ad ducatum ipsum pertinet, quam rex nobis detinet et justiciam tamen desuper postulamus. Eodem modo rex se intromisit et in suam potestatem recepit castrum et civitatem Hadersleve cum omnibus suis pertinenciis infra treugas, quod in magnum dampnum nobis adcrescit, et adhuc hodierna die in dampnum cedit, et justiciam super inde postulamus. Item postquam patruus noster comes Heinricus Flensborg et Nyheus pro summa suarum impeticionum regi restitueret et regem viceversa impetiit et monuit super dampnum, quod sibi et nobis et nostris ab incolis illorum regnorum illatum fuit, quod ipse rex protinus debuit nobis refundere, prout tamen se ad hoc obligavit, ut supra scriptum est, et regi ipsam redempcionem de Flensborg et de Nyheuus cum eorum attinencia denunciavit. Tunc rex diffidaverat nostrum patruum et nobis et sibi suas literas diffidatorias misit, sibique ex parte justiciam negavit et super inde justiciam postulamus. Post hoc ipsa gubernatio fuit ad quinquennium pacificata, prout domini et amici nostri ex parte patrui nostri et nostrum inter regem et nostrum patruum et nos tractaverunt, infra quod tempus pacis rex, cum non Flensborg edificanda contra nos se fortificaverit, cum tamen de jure repertum fuit, quod ipse mons rumpi deberet, super quo sigillate litere sunt, quod tamen factum non fuit, de quo nobis et nostris magnum dampnum factum est, quod extimamus ultra decentena milia marcarum.

Item rex infra easdem treugas edificavit in nostra terra, que vocant Fredeborg, Coningesborg et Lindewe cum hiis tribus castris nos et terras nostras damnificavit ultra ccm marcharum. Item rex infra unam certificatam pacem, quam nobis illi de Lubek et Luneborg et de Wismar et de Rostek cum eorum nuncciis ex sui communium civitatum de Hansesteten et pro rege Dacie nostro patruo et nobis cum manu et ore promiserunt et dixerunt, servaturos nostram terram, in Oldenbork civitates et villas spoliarunt et cremarunt et homines nostros interfecerunt, capitivarunt, abduxerunt et exaccionarunt mediantibus, quibus nos et nostros damnificavit ultra lm marcharum. Item rex infra eandem certificatam pacem nobis terram nostram Vemeren destruxit cum spolio et incendio et totaliter desolavit, quod dampnum nos extimamus ad cm marchas.

Item accusamus regem super monte . . . cupli in Swecia, qui nobis inpignoratus est pro una magna summa denariorum, de quo nos habere debemus . . . . navales libras cupli, prout hoc bene probare possumus, ex quibus nos a longis annis integre non habuimus, nostrum supra nominatum cuplum ab ipso monte cupli, quem tamen montem regina Margaretha cum violencia nobis detinuit, quod dampnum nos extimamus ultra xm marcarum lodighes argenti. Item accusamus regem super terra Gotlande, quam eciam in potestate habet, et que nobis inpignorata fuit pro iiiim marcarum lodighes argenti et super inde justiciam desideramus.

Item rex Dacie Cristoforus remansit obligatus comiti Johanni de Holsten in cm lodighes marcarum, super quo literas sigillatas habemus. Item Ericus rex Svecie remansit obligatus comiti Heinrico, comiti Nicolao et comiti Adolffo de Holsten in iiim lodighe marcarum, super quo litera sigillatas habemus.

Item Magnus rex Sveciæ et Norvegie remansit obligatus nostris auis in mc lodighe marcis argenti ponderis coloniensis, super quo literas sigillatas habemus et justitiam super inde desideramus. *Item prout tractatum fuit cum regina, quod ipsa unam peticionem petere deberet super terra Frisie, que peticio nobis pro media parte cedere deberet et ad bonum provenire, ubi ipsi magnam pecuniam levari fecerunt, de qua nobis nichil tamen provenerat, prout dominus Ericus Krumedik bene recordari poterit, que summa est viiic, libre denariorum Henghelsche minus quatuor libris Hengelsches excepta Ejderstede, quicquid minus provenerat . . . . una magna summa provenerat*.

*Item mater nostra domina Elysabeth ducissa Sleswicensis in una assecurata pace cum in uno curro equitavit pro suis negociis ab Hermanno Meyger, Hermanno Hagen, Marchardo Woren et domini Ottonis Knope familiaribus et cum eorum adjutoribus et ipsius presbiteri, cappellani et ipsius familiares, qui cum ea equitarunt, fuerunt spoliati, depredati et derobati et captivati et exactionati, quod dampnum recepimus ultra vic marcas extra et intra regis jurisdictionem, ultra hoc, quod eidem matri nostre rex oretenus dixerat, staret quid inter ipsum et nos quantumque staret, ipsa deberet libere equitare ubicunque equitare haberet*. Item hec est pacis violacio, accusacio et impeticio, quas patruus noster ex parte nostri habuit adversus regem, qui sibi restituit Nyeheus et Flensborg pro sua impeticione, ubi rex viceversa deberet stare juri patruo nostro, prout ipse ad hoc se obligavit, prout conscriptum est. Inprimis fuerunt ablata nostris civibus in Flensborg sicut Heinkem Koke et suis sociis ad m marcas Lubicenses, quod fecerat Jappe Jerrefange, domini Wendelbuo advocatus.

Item Longo Johanni de Flensbork fuerunt ablati xiii equi et septem eque, qui simul valebant iic marcas Lubecenses, quod fecit Benedictus Reder, et duxit equos ad castrum Cabie. Item est ablata Petro Bogben sua navis, quod fecerat archiepiscopus Ludicensis et sui, que navis et bona, que intus erant, fuerunt valoris iiiic marcas Lubicensis, ... Item fuit ablatum de Flensborg ad valorem c marcarum Lubicensium quod fecerat dominus Wendeby.

Item Lutkeko fuit recepta sua navis in Swecia, que navis et bona, que in ipsa fuerant, fuerunt valoris vc marcarum Lubicensium. Summa viginti duo centena marcarum Lubicensium.

Item dominus Nesse filius Jone de Tanghen recepit Laurentio et Johanni filio Petri de Porta in Flensborg ad valorem VIIc. marcarum, ubi famuli domini Jone, filii Andree et domini Johannis filii Olavi interfuerunt.

Item dominus Schutzeburg recepit Gerhardo Ouenscherer unum pannum Griseum ad valorem quinque marcarum.

Item cives nostri de Kile, inprimis Detleff Saltzawen, Emeke Krage et eorum societas perdiderint uno tempore in butiro, in ordeo, in pellibus bovinis, in pannis et in servitzia Wismariensi ad valorem quinque marcarum et xxxiii, prout in parata pecunia ipsa bona constiterunt, que bona recepi recepi fecit Barn Olffsen, et fecit in Karstan. Item Heinrico Hæssen fuit recepta una navis in Raffande, in qua fuerunt bona ad valorem iiic marcarum, que bona spectabant singulariter ad Dethleff Saltzowy cum sua societate, que recipi fecit dominus Nicolaus Grubendal, et ducta fuerunt ad castrum Alheby. Item naute Arnoldo fuit recepta ante Voborge una navis, in qua fuerunt bona ad valorem iic marcarum, que recepit dominus Jonas filius Andree et venerunt ad Nuborg. Item dominus Magnus Monch recepit Smoby et incolas Wulnæ tres equos in Warden, pro quibus componderant lx marcas. Item Jesse Tummissen exactionavit eundem super Scherita ad xxx marcas, cum camen in regia vi bestias duxissent, et hoc fecit, quum Lundenes in sua potestate. *Item Vorkesine de Santholte fecit recipi Heinrico doleatoris lx marcas et duas libras denadorum*. Item dominus Petrus Negelson de Owgarden fecit recipi recipi Johanni Copelar xc marcas. Summa xxxviiic marcas et vii cum dimidia. Item Johanni Heslein fuerunt recepta bona ad valorem LX marcarum in Moresuade, et venerunt ad castrum Helssingeborg, et hec receperunt familiares domini Jappe Aruses. Item Marquewardo Hargien et suis fratribus fuerunt recepta bona ad valorem c marcarum in nave naute Arnoldi, que bona recepit dominus Jonas Andree et fuerunt ducta ad Nuborg. Item Stamer Thymen et Nicolao Odden et suis sociis fuerunt recepta bona ad valorem iiic marcarum in Wemorsunde, que bona fuerunt ducta in Rudegharden et receperunt famuli domini Nesse Swensson tempore, quo Hakenschow in sua potestate habuit. Item Oleff Thuisson recepit Johanni Gunthere de Kile bona ad valorem iiiic marcarum in Oressunde, que ducta fuerunt ad Helsingeborg. Item Longo Detleff fuerunt recepta bona ad xxx marcas, que receperunt famuli domini Petri Magnesson et ducta fuerunt in Biigholm. *Item dominus junior Johannes de Pudbusch fecit recipi Ekelop c marcas cum tercia decima, que portata fuerunt in Zeborg*. Item Johanni Koke fuerunt recepte in Riippen xx marce, quod fecit Cunradus Vaget et dominus Olff Neghelsson recepit filius ejusdem VIII marcas ante Schelscor, quum ipse advocatus fuit in Kassore.

Item nostris civibus de Idtzek in primis dominus Wendelbo fecit recipi in Norre Jutland Nicolao Koke, qui in nundinis in Westerwik fuit, quatuor equos et xii boves de quibusdampnificatus fuit ad valorem Iic. marcarum. Item idem dominus Wendelbo fecit recipi eidem Nicolao Koke apud Holstebro boves, equos, pannos . . . . lineas et alia bona, de quibus dampnificatus fuit ad valorem vic marcarum et hec bona recipi fecit Jappe Jarnefang, qui predicto domino Wendelbo advocatus fuit, et idem Nicolaus Koke eadem sua bona comparauit in Westerwik infra eorum datum et denunciatum salvum conductum et de suis bonis theolonium solverat et . . . fieri fecerat. Item in eodem loco et tempore fecit idem dominus Wendelbo recipi Arnoldo Laurentii et Engelberto suo filio sua bona, de quibus damnificati sunt ad valorem iic l marc. Summa xxic xviii marcarum. Item eodem loco et tempore dominus Wendelbo fecit recipi Heinrici sartoris boves, pannos et alia, in quibus damnificatus fuit, que extimantur ad valorem xx marcarum Lubicensium. *Item Luder Rantzow recepit Mengenrise mercimonia in portu apud Vooborg in valore cc marcarum Libicensium, prout ipse computaverit*.

Item nostri cives de Nyenstat inprimis Simon Wissmer recepit dampnum a . . in Zelandia noverit in responsum de Schone, in valore lx marcarum. Item Johannes Wanderheyde recepit dampnum de castro Vordenborg ad valorem x marcarum. Item fuerunt recepte Johanni Scelten l marce ante castrum Logehnberg ad distanciam duorum miliarium. Item consilium de Oppenhim detinuit Godelian . . cc marcas. Item Johanni Bokine fuerunt recepte xxx marce ante Riipen. Item Marcho Nowkinden fuerunt recepte ab illis de Vstede ad valorem viiic marcarum et preterea fuerunt interfecti xxiiii homines et ipse in persona. Item Paulus Kint fuit vocatus a regina et ipsa voluit sibi justiciam administrare pro sua fide supradicta, qui recepit ibidem damnum ad vaolorem c marcarum Lubicensium. Item Ambrosio sic fuerunt recepte xii lodighe marce a domino Boræ Oleffsson tempore, quo in sua potestate habuit Valkempork. Item Johanni Magno et suis fratribus fuerunt recepta bona ad valorem lx marcarum a Dacis, et frater suus fuit interfectus in eodem loco. Item dominus Nichelsser Swensson captivum tenuit Hermannum Skomberge ad medium annum, et detinuit sibi bona ad valorem l marcarum Lubicensium, et fuit ibidem interfectus.

Item fuit receptum nostris civibus de Aldemborg, in primis Johanni de Tweid, cui Jonas Lundensis violenter detinet in terra Loland suam veram hereditatem ad valorem cc marcarum, que fuit ad eum hereditarie devoluta, a quodam nomine Beydench qui suus subjectus erat.

Item infrascripta damna sunt facta nostris civibus de Hilgenhavene, inprimis redimebant illi de Langelande sua ita quod dabant mille paratas marcas et receperunt ibidem ultra hoc iii boves ad valorem iiim marcarum et captivaverunt nostros cives, qui eis dabant vic marcas, hec fecerunt eis Heinricus Jacobi, Kent filius Jacobi, Toreus, Rint et eorum adjutores infra securam pacem. *Item dominus Berneko Schinkel recepit nostro civi Heinrico Toden unam navem in Vemerzsunde, in qua fuerunt panni et farina et al a bona ad valorem iic marcarum infra securam pacem*. Item dominus Nicolaus Howscheten dominus Bild Nicolaus Spakzyn et Nicolaus filius Andree ad ingressum de Assenzer receperunt nostris civibus tres naves cum frumento, pro quo unus ex nostris civibus dare oportuit centum marcas, antequam sibi ipsum frumentum restitueretur. Item Tunebunden et illi de Wizeborg ceperunt a Tideken, Skarde et Tames Scharde nostris civibus in paratis bonis ad valorem iiiic marcarum. Item recepit Rubeus Nicolaus familiaris Thontbanden Sukyne Skarde nostro civi in butiro et in aliis bonis ad valorem cc marcarum in paratis denariis. Item dominus Volmar filius Jacobi recepit Michli Raugen nostro civi ad valorem l marcarum in cervisea, quod factum fuit de castro Skeleborg. Item Cosmer de Horzen recepit in Nestwede nostro civi Hermanno Langen XX marcas. Summa istius vim viiiic xxxi marcarum.

Item Nicolaus Hauskelt recepit nostris piscatoribus ante nostram civitatem ad valorem xx marcarum in retibus. Item dominus Walmer filius Jessæsen recepit nostro civi Nicolao Sasse l marcas in paratis bonis.

*Hec sunt dampna et injurie, que dominus Berneke Schinkel fecit domine Abelon de Belwade, inprimis quod ipse detinet ei cum violencia et injuria sua bona in Harheslewig et civitatem in Bakenge, quod possedit cum injusticia ad xxx annos nec voluit pauperi mulieri equitatem nec justiciam facere et eadem domina personaliter super hiis fuit apud reginam, sed non profuit sibi. Eciam dux Gerardus et comes Albertus felicis recordacionis super hoc, quoque ipsi scripserunt nec poterant supremum finem obtinere, et ipsa exinde dampnificata fuit cum sumptibus et expensis ultra mille marcas. Item hec sunt damna, que facta sunt nostris hominibus Ludolffo de Bokualde, patri suo et amicis in servicio regis, Haken ita quod sibi pater suus in proxima guerra servivit cum XXX armatis plusquam per annum, de qua guerra pater suus dampnificatus fuit in valore viiic lodughe marcarum, de quo sepius conquestus est cum regina, que ipsum de die in diem protelabat, et sibi nulla justicia ministrabatur. Item ea, que nostris civibus de Rendesborg facta sunt, inprimis villani de Stokemarke et Luder Kabel receperunt eorum bona in equis et pecoribus ad valorem iiic marcarum. Item Walstorp recepit ibidem fratri patris sui lx petras antiwuorum equorum de equacys et alia bona ad valorem ccc marcarum Lubicensium*. Summa precedentis iiiim. marcarum et lxx

Item nostris civibus de castro in Wemmeren, inprimis Jesse Jule et dominus Pereson receperunt civibus Petro Suilken et suis sociis ad valorem xxx marcarum apud Naskow. Item Conrado Sartoris et suis sociis fuerunt recepta ad valorem c marcarum aput Verdemborg a Dacis. Item si in feudo de Sammendorpe recepit Barnakow in valorem x marcarum apud Rymborg. Item dominus Otto Lauson recepit Johanni Strecheman ad valorem v marcarum. Item Petro Sleff recepit Otto Holsten ad valorem l marcarum. Item Swaldero de Waldersen fuit interemptus frater suus, videlicet Petrus et Johannes Walder fuit nocturno tempore, combustis in bonis et Walderik fuit perspoliatus, captus et detentus et fuit taxatus ad cc marcas nec adhuc aliqua equitas impensa pro eorum fratre. Hec fecit Nicolaus Kaud et hec bona devenerunt ad curiam Fritzel Kortes fratris sui. Item fuerunt ei recepta bona ad valorem iiic marcas marcarum, quod factum fuit apud Nowmborg. Item naute Dreves fuerunt recepta bona ad valorem lx marcas, quod fecit Anckmus Skutte in Voborg. Item Tydeken Brunzvike fuerunt recepte c marce, quod fecit Jesse Luke dictus Yversson. Item Nicolaus Schinkesson fuit provectus extra spandam navis ad mare, et fuerunt sibi recepta bona ad valorem c marcas marcarum. Item Martino Sifridi fuerunt recepte xx marce, quod fecit dominus Wendelbo. Item Martiovaldo Tancherus fuerunt recepte xii marce, quod fecit Petrus Sleff et Vorels apud Hamenden. Item dominus Joo filius Andree recepit Nicolao Schapel c marcas, quod cum eo fecerunt cives de Swineborg. Item nostris subditis commorantibus in terra Vemornensi, inprimis Johanni Toden fuerunt recepta a domino Ottone Jonsson et a suis subditis una navis cum ordeo ad valorem iiiic. marcarum, quod probabile est. Item dominus Jonas filius Andree fecit recipi Heinrico expansori duas naves de portu apud Flensborig, qui nostri patris comitis Gerhardi fuit famulus juratus, que bona, que in eis fuerunt, fuerunt in valorem iiim marcarum, quam causam pauper homo diu prosequtus fuit aput reginam, que tamen nullam justiciam sibi impendere vellet. Summa precedentium vm xvii marcarum.

Item quando regi fuit Flensborg traditum, tunc ipsi de Flensborg debebant habere dilationem ad octo septimanas sibi tradendi castrum Nyehus, tunc dixit ipse, quod deberetur sibi castrum Niehus in continenti tradi aut deberent sibi refundere cives omnes expensas et sumptus, quas fecisset et aduc facere posset, quousque sibi traderetur et exivit in continenti civitatem et posuit exercitum suum cum potencia contra castrum et stetit ibi, et spoliavit in terra et fecit de exercitu equitorum et spoliorum ad . . . . vim equorum aut viiim et receperunt quicquid eis necesse fuit, cum quibus nos et nostri subditi dampnificati fuerunt bene in m lodighe marcas, et si debebat exire de terra, oportuit sibi tradi ipsum castrum Niheus, quod constitit nobis bene m marcis ultra hoc, quod constare debuerat, si fuisset permissum uti nostro tempore, prout hoc cum eo tractatum fuit, quam violenciam et damna ipse nobis fecit ultra hoc, quod nobis dixerat, quod taliter venire vellet, quod nobis nec nostri subditis deberent aliqua damna evenire. Ac statim sequenti die, postquem sibi Flensborck traditum fuit, fecit capi nostrum familiarem Tydeken de Ammeren, qui noster advocatus erat, et fecit eum ligari infra securitatem, et fecit eum duci extra civitatem et sibi recipi septem porcos pingves ad valorem vii marcarum et duos equos ad valorem xii marcarum, quos sibi recepit Petrus Attorsson ultra que sibi recepit in let . . . et utensilibus ad valorem xl marcarum.

Eciam rex in Hinsegabel fecit deleri suo personali cappellano in presentia nostri patrui comitis Heinrici viiiic marcas, que prescripte fuerunt in sua petitione, quas nos finaliter oportuit solvere et venerunt iterate in summam super castrum Nieheus. Summa precedentium iiiim viiiic lviiii marcarum. Item postquam regi castrum Niheus traditum fuit, tunc posuit in predicto duos capitaneos, qui nobis magna dampna intulerunt in portibus et arcibus infrascriptis. Inprimis recepit ipse nobis injureth in sex parochiis, que sibi impignorate non fuerunt, de quibus sui officiales cum injusticia levarunt, prout infra scribitur, in primis viii pingves boves, xii porcos pingves, XII marceros, xx oves, quamlibet ovem ad computum quatuor solidorum xii paratas marcas devenerunt viii lastlanes frumenti et xii boves et vi marcas decimarum, xl modia avene, xl modia siliginis, cxx plaustra fenea, ultra hoc oportuit quemlibet hominem commorantem in ipsis sex parochiis dare unum modium avene et unum siliginis et unum plaustrum feneum, que taxantur ad cc marcas.

Item taxavit infrascriptas ecclesias ad . . prout infra scribitur, inprimis ecclesiam in Suttorfete ad xii ore frumenti, ecclesiam in Haslow ad viii ore frumenti, ecclesiam in Hudorp ad quatuor ore frumenti, ecclesiam in Rothanrup ad viii ore frumenti, ecclesiam in Aldeby ad iiii marcas. Item captivaverunt nostrum advocatum Jesse Wreden et exaccionarunt ab eo cxx marcas. Item exaccionarunt a nostro subdito Georgio xx marcas et unum ore frumenti. Item exaccionarunt a nostris hominibus infrascriptis, videlicet Lake Bundessen x marcas. Item a Sebbo Monk x marcas. Item a Conrado Monk xxx marcas. Item a Jesse Tydelson xviii marcas. Item Tuken Vnsemet x marcas. Item a Laghekorn duos boves et quatuor ore avene. Item exaccionauerunt a nostris subditis rusticis ibidem duas et centum marcas. Item a Sassen viii marcas. Item a Johanne filio Thome vi marcas, ultra suprascripta damnificaverunt nostros preterea homines commorantes in eisdem partibus cum injuracionibus et aliis decemis bene ad mille lodighe marcas, quod bene probabile est.

Item rex habet easdem parrochias aduc cum injusticia in sua potestate, quod nobis in dampnum venit omni anno ultra c marcas, et possedit illas in juste ultra XIII annos. Summa precedentis. vim vic lxxxviii marcarum. Computando summam scriptorum pecudum, frumenti, feni, decimarum et equorum, porcorum et quicquid a nostris pauperibus hominibus exaccionatum est et dampnificati sunt in suprascriptis sex parochiis et ecclesiis ad denarios x octo ore frumenti pro una last, et quamlibet last pro xxv marcis, et quotlibet modium affene pro sex solidis, et plaustrum feni pro sex solidis, et quemlibet bovem pro xxiiii solidis, pingvem porcum quemlibet ad valorem unius marce, et quamlibet marcam ad valorem viii solidorum, et modium siliginis ad octo solidos.

Item sui capitanei imposuerunt novum theoloneum injuste apud castrum Nieheus, ita quod oportuit quemlibet vectatorem, qui juxta castrum boves duxit, dare pro quolibet bove octo solidos, in quo nos et nostros damnificat bene in m lodighe marcas.

Item receperunt ipsi nostris civibus de Kyle lx boves, quemlibet in valorem quinque marcarum, et cum ipse pauper homo, ad quem spectabant ipsi boves, venerat ad repetendum eosdem cum literis patrui nostri comitis Heinrici, ibi in tanto gavisus fuit de ipsis literis et peticionibus, quod oportuit, eum solvere xx marcas pro sale, in quo suos proprios boves insolserunt et ipse homo vocabatur Detleff Heynsson. *Item receperunt ipsi domino Sifrido Dosenrode viiii boves ad valorem xlv marcarum*. Item receperunt ipsi nostris civibus de Idzeho lxvi boves ad valorem cccxxx marcarum. *Item exaccionarunt ab hominibus domini Heinrici Krummedich xxx marcas et duos boves de decem marcis, et unum equum de decem marcis. Item Luder Lembach captivavit nostros pauperes homines in Slexherde, recepit eis eorum bona, que taxant ad ccc marcas. Item equitavit Nicolaus Lambede et dominus Borüe Olauesson cum illis de Flensborrig ad bona nostra in Tundern, et receperunt a nostris pauperibus hominibus bene ad m lodighe marcas et hoc fecit dominus Berno . . adversando quemquam extra murum castri regis. Item receperunt a domino Laurencio Heesten bona, de quibus levarunt bene mille marcas. Item quum dominus Laurentius Heesten castrum Nieheus a se dimisit, tunc invenit familiarem unius capitanei, in suo equo furto subtracto valoris xx marcarum, qui tamen sibi non restituebatur*. Summa dampnorum illorum est in viiim lxxv marcas.

*item postquam regi fuit traditum Nieheus, tunc illi qui tenuerunt ipsum castrum, receperunt domino Laurentio sua bona et suum computum, super quod nos ei oportuit subire cc marcas, ultra hoc, quod rex nostro patruo comiti Heinrico personaliter dixit, quod quicquid dominus Laurencius in castro haberet, hoc deberet ipsum sequi commodose. Item detinuerunt sibi bombardas lectos et ferrementa ad valorem l marcarum.* Item quum celebrabatur rex in Rippen in nativitate beate Marie virginis, antequam regi castrum Nieheus traditum fuit, tunc fuit omnibus institoribus data licentia emendi quicquid vellent libere et ducendi, et postquem emerant, fuerunt nostri cives et subditi in eorum bonis impediti. Ita quod eorum bona nullubi ducere poterant, in quos nos et nostri damnificati sumus bene in m marcas. *Item domino Laurencio Hesten fuit suus equus clam ablatus ad valorem l marcarum, qui fuit ductus ad castrum Neuhus, quem capitaneorum unus obtinuit, et famulus ille qui hoc fecerat, in continenti equitavit ad castrum Nieheus et fuit ibidem receptus*. Item captivaverunt unum famulum Ottonis Span et ceperunt ei sua bona rustica, in quo dampnum cepit bene ad centum marcas. Item fuit captus homo noster Tormerlund, quem oportuit solvere lx marcas. Item fuit captus Nicolaus Braneke infra treugas pacis, qui adhuc captivus est. *Item Nicolaus Loembach, qui famulus est domini regis et consiliarius, voluit detinere usum fructum matris nostre in Sunderborch cum consilio et scitu regis, prout credimus*. Item exaccionavit dominus Nesse Heinricson in Bruneranse cxxx marcas. Item sui capitanei ex parte regis violaverunt et nobis injuriati sunt, et inhibuerunt nostris pauperibus homnibus, quod nobis nullam taxam aut peticionem date deberent. Ubi tamen nostri homines in hoc non exaudivissent illi dixerunt, quod terra spectaret ad regem et non ad nos, in quo nos dampnificavit bene in m liddich marcas. Summa supradictorum dampnorum iiiim vic xl marcarum.

*Item sui capitanei expulerunt hominem nostrum Amchinum Dozenrode, et suos subditos captivarunt et exaccionarunt injuste, in quo dampnificarunt nos bene in m marcas, prout ipse persone bene dicere possunt, quare ipsum taliter expulerunt, captivarunt et injuriati sunt. Item instrati sunt sui capitanei unum famulum Panvenus Sested, et receperunt sibi bene cl marcas in paratis denariis. Item dominus Sigfridus Dosenrode oretenus tractavit cum rege, quod ipse deberet permittere consequi nostre matri ccc marcas primi anni de civitate Flensborgh, quod ejus ususfructus fuerunt, quos ipse levavit et sibi nichil inde dabatur*.

Hec sunt dampna, que nobis fecerunt capitanei de Swaudestede, in primis illi de Ranthem in Sundergosherde astringebantur dare capitaneis l marcas ultra omnem eorum justiciam. Item Bolsendal recepit Ottoni Hauschelde quinque equos ad valorem septuaginta marcarum. Item astringebantur dare illi de Oldersborg inprimis Sannekee Lyonsson xl marcas, quas ipsi cum injusticia ab eo exaccionarunt. Item a Langebayen quinque marcas et unam tunnam avene. Item a Jappe Nyensten xv drave siliginis ad valorem duarum marcarum, quas sibi in natura ipsi de agro receperunt. Exaccionarunt familares aratoris Nicolai de Winderde in septem marcas. Item exaccionarunt a Nicolao familiatore et a Nicolao Halsten x schapper. Item receperunt a Hamren unum bovem ad valorem iii marcarum cum dimidia. Item receperunt a Petro Synson unam tunnam butiri et sex tunnus affene. Item xxvi drave siliginis, quas receperunt ipsi a rusticis in agro tempore nocturno. Summa summarum damnorum m vic xli marcarum. Item vulneraverunt ipsi Johannem Ostennson in tantum, quod inprimis jacuit in lecto ad medium annum. Item illi de Holstenvelde sicut Heinchino de Olstenvelde receperunt ipsi xxx marcas et patri suo unam tunnam cerevisie Wismariensis. Item ipsi Marqualdum Worme vulneraverunt, quod ad medium annum in lecto jacuit. Item receperunt ipsi duobus hominibus unum plaustrum frumenti. Item interfecerunt ipsi Petrum Sunnesson. Item in Widbeke receperunt ipsi omnibus rusticis xx tunnas affene. Item Laurentio filio Petri duas tunnas butiri ad valorem novem marcarum. Item receperunt ipsi Tamers Syverson duas marcas. Item in Havenborg receperunt ipsi Detleve mediam marcam. Item illi de Svanested receperunt vaccas de Winderde ad valorem m marcarum et unam mulierum interfecerunt. Item alia vice receperunt vaccas de Widbeke, quas tum rustici viceversa recuperaverunt ab eis; sed tamen duos rusticos in hoc interfecerunt et captivauerunt ad duccatum Svethe. Item Jeppe Iwersson recepit Magno Hansson septem equos ad valorem centum marcarum et captivaverunt filium sororis sue, qui remansit mortuus in carcere. Item capitanei de Swanested receperunt Heinrico Heynsson xv last tritici, et idem Heinricus solvebat suum theoloneum, fuerunt sibi recepta infra pacem et quamlibet last ad valorem xxx marcarum. Quorum summa . . . Heinricum Heissen est vc marcarum. *item dominus Ness Swensson et sui advocati receperunt Schakken Zeesteten sua bona ad valorem lx marcarum, quod factum fuit infra treugas pacis*. Item perdidit filius Andree Madensson de Flensborg suam navem cum suis bonis juris ad valorem cccc marcarum, in qua nave habuit xl last cerevisie, que recepit dominus Boerne Olevesson, quum sue nuptie fuerunt, quod factum fuit infra ultimas treugas pacis in Ravenspork. Item dominus Magnus Monke recepit Hermanno Janitori suo, cui iiii boves ad valorem xx marcarum in nundinis in Rippam infra treugas pacis. Summa supradictorum damnorum iim vic marke.

Item Bolsendal de Swavested vi rapuit quandam virginem et violavit eam, et quamquam fuit liberata moritur ad Sattorpp in continenti, et conquesta est de sua violacione coram nostra matre, super quo comes Heinricus patentes litteras scripsit ad dominum Nysse Iwersson petendo justiciam super inde, de quo tamen nulla justicia, pauper dictus fuit, ministrata. Item dominus Swenson vi nobis abstulit terram Erre infra treugas pacis, antequam rex nos avisaverat, in quo nos et nostros homines ipsius terre dampnificavit ultra xm marcarum. *Item dominus Swensson et dominus Bony et eorum famuli receperunt nostris civibus de Sunderborch eorum naves, frumentumque, pecudes et bona infra treugas pacis, in quo ipsos et eorum subditos damnificarunt ultra ccc marcas*. Summa summarum dampnorum est vm ccc marcarum Lubicensium. Item conquestus est abbas de Rudeclauster, quod capitanei regis de castro Nyheuus et sui damnificarunt ipsum claustrum et damnum in Rudeclauster cum spoliis et rapina in xv centenas marcas ultra literam, quam rex sibi dedit super hoc, quod eorum bona deberent esse secura ab ipso et suis. Summa dampni est xv centena marcharum.

Hec sunt, que facta sunt a tempore illo, quo Dux Heinricus de Luneborg se pacificavit cum rege ex parte nostri, inprimis hec sunt, que illis de Sunderborg recepta sunt, et perdiderunt Knud Hansson unum bovem et tres vaccas ad valorem viiii marcarum. Item Jacobus Faber duas vaccas et tres pingves porcos ad valorem vii marcarum, et unam tunnam ad valorem vnius marce. Item Petrus Sputersson quatuor pingves porcos ad valorem iiii marcarum. Item Jesse Skynke unum lectum, duas anphoras, duas ollas et quatuor pingves porcos ad valorem vii marcarum. Item Heinricus Sartor unam cistam ad valorem unius marce. Item Johannes de Minden iii pelles bovinas et ovinas ad valorem sex marcarum. Item Borchardus Sartor sex porcos ad valorem sex marcarum. Item Cristiano Peper fuerunt recepta in utensilibus diversis de ecclesia ad valorem xiii marcarum, et xx porci ad valorem xv marcarum et una vacca ad valorem duarum marcarum. Item Margarethe Sartoris xviii pingves porci et tres vacce ad valorem xxiiii marcarum. Item Petro Lad due vacce, unus equus, unum caldare ad valorem viiii marcarum. Item Ture Gherke una vacca ad valorem ii marcarum. Item Heinrico Suder unus lectus et iiii porci ad valorem iiii marcarum. Item Mechildi Grubes una olla et quinque porci ad valorem vi marcarum. Item Jesse filio Andree una vacca et una tunna salis ad valorem duarum marcarum. Item Goozke suter unus equus et unum caldare ad valorem vi marcarum. Item Lassen Weid x porci, viii oves ad valorem xiii marcarum. Item Nessen Jepson una cista et quicquid in ea fuit, que sibi recepta fuit de ecclesia et duo porci ad valorem viiii marcarum. Item Johanni scriptori sex ulne panni et tantum de utensilibus, quantum habuit, fuerunt recepta de ecclesia ad valorem xviii marcarum. Item cremaverunt domum Nepsten Jepson et perdidit in ea in bonis et utensilibus ad valorem xxiiii marcarum excepta domo. Item Cristiano Korbes unam vaccam et unam togam ad valorem iii marcarum. Item Lasse Vederlan unam balistam ad valorem duarum marcarum. Item Buteld Rellenok iiii vaccas et viii porcos ad valorem xviii marcarum. Item xxiiii domos, quas fregerunt, et ita quibus bassarunt et piscaverunt, inprimis domum Petri Slieden ad valorem xxiiii marcarum. Item Helene Jensson ad valorem xxiiii marcarum. Item filii Nicolai de Alsson ad valorem xxvi marcarum. Item Borchardi sartoris ad valorem xxx marcarum. Item Petri Skaffes domum ad valorem xl marcarum. Item Ture Gherekes recepit dampnum in sua domo ad valorem xii marcarum. Item Heyne Suders ad valorem xxxiiii marcarum. Item Ditmari sutoris ad valorem xxviii marcarum. Item Jesse Ronsson domum ad valorem xxvi marcarum. Item Nicolai de Bart domum ad valorem xl marcarum. Item Mette Suders domum ad valorem xxxviii marcarum Item Jesse Bonson domum ad valorem xxvi marcarum. Item Nicolai de Bard domum xvi marcarum. Item Nysse Jasperson domum ad valorem lxxx marcarum. Item Johannis Werkmaisters domum ad valorem xvi marcarum. Item Mechildis Mederlarensis domum ad valorem xl marcarum. Item Martini Tros domum ad valorem xxxvi marcarum. Item Amedes domum ad valorem xxxviii marcarum. Item domum filiarum Ottonis Heinrici ad valorem xliiii marcarum. Item domum Nicolai Lagben ad valorem l marcarum. Item domum Wikrini ad valorem xiiii marcarum. Item domum Petri Heinrici ad valorem xx marcarum. Item domum Jörgen Jeipson ad valorem xvi marcarum. Item domum domini Rantzous ad valorem xxviii marcarum. Item molendinam dominorum, quam cremarunt et adusserunt, ad valorem c marcarum. Item molendinam Margarethe sartoris ad valorem xxx marcarum. Hec facta fuerunt, quia remanserunt in civitate Sunderbork et ab ea recedere volebant post tempus, quo pax fuit assecurata et publicata et pauperes homines de ipsa pace non poterant gaudere.

*Hec sunt eciam, que facta sunt a tempore illo, quo se dux Heinricus pacificatus cum rege Dacie ex parte nostri, inprimis domino Gerardo plebano de Hakanberghe receperunt Otto Skynke et sui in frumento et lardone in valorem xvi marcarum. Item xvi porcos ad valorem xvi marcarum*. Item fuerunt recepti Nicolao Brunner xlvi porci ad valorem xlvi marcarum. Item Take Jul perdidit xxx pingves porcos, duos boves, iiii latera lardonum, unum mede last cerevisie, aucas et gallinas ad valorem l marcarum. Item domina Rissa perdidit in frumento, in lardonibus et diversis utensilibus ad valorem xxx marcarum. Hec sunt bona libera et spectant ad dominos ad defendendum in eorum pace. Item pauperes ductores principes in Sunderborch perdiderunt tempore pacis in valorem xii marcarum, et eorum navicula in valorem iiii marcarum. Item Næsse Bundesson rusticus . . . Georgii ad valorem xiii marcarum. Item Tuke Jul vii vaccas ad valorem xiii marcarum. Item Ladulffus van der Wage in omnibus rebus ad valorem xl marcarum. Item in Snakembeche Terechel Trawelsson rusticus domini Wulffe unam marcam, frumentum, lardonem, victualia et cerevisiam ad valorem sex marcarum, que recepit Heyne advocatus. Item Nisse Petersson ad valorem x marcarum. Item Helena Thames perdidit vi marcas. Item Ingbert perdidit vi marcas. Item Hermannus Budensson perdidit quinque marcas. Item Petrus Smyt perdidit quatuor marcas. Item Bundel de Snakenbech xviii marcas. Item Petrus Andersson xiiii marcas. Item Tames Lille sex marcas. Hec sunt illa, que illi de Kokenborg rapiebant a civibus de Sunderborch, inprimis Petro Sputhesson ad valorem xx marcarum. Item a Heinrico Sutore vi marcas. Item Lasse Wreden xxiiii solidos. Item Petro Ouerscherer iiii marcas. Hec fiebant, quum gentes domini nostri regis jam recesserant et illi de Kokenborg post remanserunt.

*Hec sunt dampna, que receperunt rustici Ottonis Sotoren, Petrus Kok perdidit xxx marcas, quod dampnum fecerunt sibi illi de Kokenborg, quum stabant in Sunderborg. Item due vidue in Wibuke ad x marcas. Item in Sudorppe desolaverunt viii bona sua, de quo dampnum instruunt ad vi marcas. Item in Ekerig Jesse Olsson xxx marcas. Item vicarius suus Petrus Kamsser x marcas. Item Kalgo in Ekeng quinque marcas. Item Samuelsson x marcarum. Item Nicolaus fabri in Ekenge v marcas. Item in Klismarke Petrus Saldesson perdidit ad valorem xxxvi marcas. Item Jesse Essegerson in Clismarke iiii marcarum. Item Pallie in Clismarke perdidit quatuor marcas. Item Heinricus in Clismarke v marcas. Item Jesse Geldesser vi marcas. Item idem duas vigenas cum dimidio porcorum. *Hec sunt dampna, que infra pacis restitutionem sustinuerunt, Jesse Rorik in Lebuld recepit dampnum ad xxx marcas, quod illi de Kokenborg fecerunt, quum in Sunderborg steterunt. Item Petrus Delen in Hantselt xx marcarum, quod illi de Kokenborg fecerunt. Item Petrus Kruk in Ausolent x marcarum*. Item Russe Thammesson in Auselt v marcarum. Item Trallow in Auselt viii marcarum. Item Ost Truvelsson in Auselt iiii marcarum. Item una vidua in Josterpesowe x marcarum. Item Jesse Sad in Momarch viii marcarum. Item Johannes in Momark iii marcarum. Item Lasse Jonsson in Ressappel x marcarum. Item Finsse Pedersson in Lusappel vi marcarum. Item Tames in Lusapel iiii marcarum. Item Jesse Faber in Lusapell iiii marcarum. *Hec sunt damna, que Mathaardus Schure recepit, Asser in Schamby xvi marcarum. Item Rosse Suder in Schamby v marcarum. Item Hermannus in Lusappel v marcarum. Item Vbe Schake in Kloke xx marcarum. Item Lasse Pedersson in Lusappel x marcarum*.

*Hec sunt dampna, que Dönno Sofio Stamps et ejus filii rustici perdiderunt, xv vaccas in valorem xxxii marcarum. Item in curia fuerunt et recepte in frumento lx marce. Item ejus porci et denarii, qui sibi debebantur provenire de sua propria silva pro inpingvandis porcis, in quibus violentata fuit, et non potuerunt eis gaudere, ad valorem c marcarum. Item receperunt dampnum in eorum frugibus, quia non poterant venire ad suam curiam tempore debito, postquam pax fuit publicata, ad valorem xl marcarum, quod fecit dominus Andreas Jeppson. Item receperunt sibi unam navem, que ad littus . . . . . applicuit, ad valorem xxiiii marcarum. Item quum pax fuit publicata et super ea conclusum, tunc dominus Otto dominus Tunne et eorum amici, qui interfecerunt, fecerunt adduci equos suos, qui fuerunt eis recepti infra pacem, quos repetierunt et fuerunt eis repromissi, quod tamen non fuit factum, qui valebant ad vic marcas, et ultra hoc pecudes, porci et oves in valore c marcarum. Item receperunt nobis xx arculas affene, quas nos pro nostris denariis fecimus comparari, et ultra hoc nostros familiares percusserunt, hec fecerunt Geruardus Ryth et Giruidis cum suis*. Item perdidit Johannes filius Nicolai equos et iiii porcos in valorem xxx marcarum. *Item Jtem vmme her Laurentius Heesten schaden vnde gud, also gud also dusent mark, dat em noch vore entholden werd. Jtem vmme Clawes Zeesteden gud, dar Clawes Schinckel de hure vtheboret heft van hure lx mrc. vnde schadet heft vppe hundert mrc., sund der tijd, dat id ghedeghedinghet wart. Jtem so heft Berneke Schinckel vnde de sinen Luder Peterssen in synem gude vpgheboret xl mrk. vnde xl mrk. gheschadet pro dampno domini Laurencii Helsen et bonis Nicolai Sesteden, de quibus Nicolaus Skinchel censum levat, sexaginta marcas et damnificavit eum ad c marcas a tempore, quo pax fuit tractata. Item dominus Berne Schinkel et sui levarunt in bonis Luder Petersson xl marcas et in XL marcas avene damnificarunt*. Item de bonis Peder filii Laurentii, cui recepti fuerunt duo equi in valore xx marcarum et x marcas, quod Nisse Taggesson famulus Nicolai Rudensson fecit. Item filius sororis Magni Hansson fuit interfectus in captivitate infra ipsam pacem, quod fecit dominus Borune Olvesson. *Item familiares domini Schampemverch captivaverunt rusticum colonum domini Erici Krummedich, et receperunt sibi ad valorem xii solidorum engelsche, ultra quod exaccionarunt ab eo unum ore affene*.

Item propter ecclesiam in Kappelem, quam violenter detinent et hodierna die occupant cum injusticia. Item in priori tempore, quum prius pax erat inita, tunc Nicolaus Baudensson percussit ad mortem tres familiares et recepit eis tre balistas et eorum vestimenta isto tempore pacis, ita quod utique sic fuit pacis fraccio. Item illi de Kegemborch interfecerunt duos familiares in civitate Sunderborch stante pace ipsis immeritis. Item illi de Kegemborch captivaverunt duos familiares domini Tomen, et receperunt eis duos clippeos et duos pileos. *Item fuerunt violenter occupate domino Erico Clumedik due domus in Flensborch, que fuerunt violenter occupate longe ante tempus, antequam gubernatio inceperat, nec adhuc sunt sibi restitute*. Item fuit receptum propriis hominibus in advocacia Sunderborch cum violencia et vi a tempore, quo pax tractata fuit, debent stare pacifice et secundum justiciam bene ad mille marcas in pecoribus et frumentis et eodem modo pauperes homines de Sae dampnificati sunt, et damnum receperunt ad valorem mille marcarum. Item familiares Peder Atthorpes interfecerunt unum hominem in Flensborch, et vi spoliarunt eum de mandato Peder Atthorpes. Item fuerunt recepti Magno Agssön xii equi in vigilia omnium sanctorum, quod fecit Ebbe filius Hiemensson et filius fratris sui. Item fuerunt recepti Heimentersson in terra mobili duo equi et unus captivus, quod fecit Payke Jespernson cum suis complicibus. Item fuit captus unus homo de Sunderhorde in Tunder, in peraccionem fuerunt recepti quatuor libre Ergeshleke. Item capitanei domini Beeruethen receperunt uni rusticolono uxoris domini Bangk unam vaccam, boves, caldaria, ollas et lectos, que pauper homo in domo sua habuit. Item fuerunt recepti rustico colono domini Florenboytes in Taestorpe quatuor equi, quod fecerunt capitanei constituti in Flensborg. Item dominus Christiernus Scram recepit rustico colono Heinrici Neghelsen in Burkal vnum par boum ad valorem nouem marcarum. Hec sunt, que facta fuerunt tempore treugarum pacis, que ad quinquennium scilicet fuerunt, in primis quod bene rex promisit, et oretenus dixit, quod civibus de Flensborg nulla injuria deberet sequi, cum ultra hoc sunt violentati et injuriati, vocati et exaccionati bene ad valorem xxm marcarum, prout tradimus. *Item est damnificata domina Anna de Aluelde in Sogharden bene in milibus lodighe marcis incendiis et rapinis, quod fecerunt subditi domini Swen et domini Ottonis et Nicolai Bundessen, et illi qui in Oppera manere consveverunt*. Item episcopus Slesvicensis fecit spoliari infra eadem pacem plebanum de Ekerenwarden in bobus et allis, et sibi violenciam intulerunt in sua dote. Item fecerunt ibidem violenciam domino Didriko de Vffel in sua domo. Item receperunt ipsi illi plebano in Breteheluighe sua bona ultra l marcas. Item plebano in Santorpe receperunt quinque equos et quidquit in domo sua habuit ultra xxx marcas. Item plebanum de Seymborg captivaverunt et damnificaverunt eum ultra centum marcas. Item plebanum in Gottorpe captivaverunt, receperunt in domo sua ad xl marcas. Item homines armorum et Peder Athdorpp de Flensborg receperunt nostro servitori Villhado de Linden tunc ad valorem iim marcharum, contra hoc quod nobis datum erat, quod nostri possent eorum bona secure exportare. Item gentes armorum domini regis receperunt colonis canonicorum Slesvicensium in terra Erre eorum bona in pecoribus et frumentis ad valorem centum marcarum, et ultra hoc nostrorum canonicorum censum, de quo infra . . nichil poterant habere. Item plebanus de Fiolde fuit captus et ligatus, receperunt sibi ultra hoc unum equum de vii marcis et cassarunt tunc ad unum medium last butiri. Istud fiebat de parte domini episcopi Slesvicensis. Item Grotte Vyel et Berne Jurensson et Ebe Anne Kensson captivavit dominus Cristianus. Item quidam valens homo, qui cum nobis captivatum recepit in hac altera pace, quem Ditleff de Vinn et dominus Martinus Jonsson adhuc detinent captivatum. *Hec est pacis violacio, que nobis et nostris facta est a rege illo et suis a tempore illo, quo inter nos et ipsum fuit inita post Christi nativitatem mcccc anno in die Martini* in primis infra primas quatuor septimanas pacis fuit recepta, illis de Cyle una navis cum bonis ad valorem cl marcarum, quod fecerunt Daci de Swassstet. Item Swecii, postquam recesserunt de Slesswick, receperunt illis de Eklenuorden ad valorem xiiiic marcarum. *Item dominus Swen Storm recepit Johanni Luzerne, Petro Kampsoue et Marchewido Bosson in frumento ad valorem lxi marcarum. Item Eler Ratlowe fuerunt sua bona cremata et spoliata in advocacia et . . . . a dextra et partus terram Saxonie et fuit damnificatus bene in m marcis. Item Christianus Schinkel, Nicolaus Bechel et Jesse Ragel fuerunt suspensi in Flensborg contra jus. Item fuerunt nobis recepti xiiii equi extra et intra terram Saxonie, quod fecerunt illius de Saxonia familiares continui commensales, videlicet Eiler Meynerstorp cum suis adjutoribus, etsi tunc dux Saxonie fuit inclusus in tractatu pacis inter regem et nos et adhuc est. Omnia suprascripta dampna sunt nobis illata infra primas quatuor septimanas treugarum pacis, pro quibus tamen obsides habemus, qui nobis promiserunt, etiam literis eorum sigillatis se presentare pro illis ad nostram voluntatem, quos nos monuimus et se non presentaverunt. Item Christianus familiaris domini Erici Clumedich recepit uni civi de Homborg cl marcas infra Gottorp et Flensborg infra tempus pacis*. Item Jesse Bechted, Henekeden, Schenveelt, Herman Mayer receperunt Laurencio Severensson super Rode ad valorem l marcarum. Item Ludike Zeehussen recepit Lasse Reddenvssen duos boves ad valorem viii marcarum. Item idem recepit Schadlande duos boves ad valorem iiii marcarum. Item idem recepit Nicolao Arnoldo duas vaccas ad valorem duarum marcarum. Item noster homo Heinricus de Sachowe fuit captivatus de terra Anglen inter ccxc bona regis, que pro suis bonis reputat et per accessionem sunt sibi recepte ccc marce, vii baliste, et ultra hoc sibi receperunt et dampna intulerunt bene ad ccc marcas. *Item Item heft her Otte van deme Knope vnsen bunden bischattet vth Swantze bynnen vredes. Item so is vnsem manne Keye Rantzowen dem jungheren en lanste afghegrepen, vnd nemen eme bouen lx mr. vnd schatteden eme af lxxx lubsche mrc. vnde de sulue man ward ghegrepen van Otte Schinkele vnd van sinen hulperen. Item worden vnser man lansten alse der Kotelberghe to Mistmarke korne ghenomen, alzo ghud also xci mrc. Lub. dominus Windem Kenoppe exaccionavit nostros rusticos colonos de Swantze infra treugas pacis. Item est captivatus unus rusticus colonus nostri hominis Keyen Rantzowen junioris et receperunt sibi ultra lx marcas et exaccionaverunt eum ad lxxx marcas Lubicenses, et idem homo fuit captivatus ab Ottone Schinkele et a suis adjutoribus. Item rusticis colonis nostrorum hominum scilicet illorum de Rotenborg in Wismark fuerunt recepta eorum frumenta ad valorem xli marcarum Lubicensium*. Item illis de Asens fuerunt recepta frumenta ad valorem x marcarum, quod fecerunt illi de Chunichsborg. *Item nostro homini Henichino Mistorppen fuerunt recepta bona ad valorem cc marcarum. Item volebat captivare Waldemarum Wunsleht ubi ipsius uxorem . . . . quod tamen inconsvetum fuit, quod fecit Hammer cum suis complicibus*. Item detinet nobis rex contra jus parochias Schenaborg et Guberre, que ad nos hereditarie devolute sunt, post obitum nostre matris, vulgariter Geseke ducisse de Saxonie. *Item Harthiche Crumekeppe fuerunt recepti duo equi ad valorem lxxx marcarum, quos recepit Luk Jesk, et fuit in Hadersleve famulus receptus. Item dominus Martinus Jansson recepit nobis duos rusticos colonos, qui sunt possessionati in Tunderstharden in Tvete etcetera. Item idem dominus Martinus extrusit a nostris rusticis colonis in Hensburherde xv marcas. Item Pallie Jul recepit in Odersbwerder a nostris hominibus xxx boves infra treugas pacis. Item Machald Kos et Benike Withe ciues in . . . conqueruntur, quod dominus Martinus Jansson advocatus in monte Flensborg impedivit eos contra justiciam, et opportuit eos sibi promittere cum cautione xvi marcarum Lubicensium. Item receperunt unum equum, quem destruxerunt, ad valorem viii marcarum. Item duos enses et unum frenum ad valorem duarum marcarum. Item quatuor solidos et sex marcas in parata pecunia. Item Jesse Junkresson de castro in Nevheus recepit Boemmesson in Horve duos equos, et paratam pecuniam ad valorem xxx marcarum. Item advocatus de Toryeborg recepit Possen Ingvensson de orue boves et alia bona ad valorem xii marcarum Lubicensium. *Item Erico Skankes recepit nobis et nos damnificat extra et intra jurisdictionem regis ultra vim marcas Lubicenses, ad quod in adjutorium habuit homines et famulos regis*. Item illi de civitate Flensborg receperunt infra hujusmodi treugas pacis Johanni Holsten xiiii equos ad valorem cl marcarum Lubicensium, et captivaverunt eum. Item Gotzyk filius Laurentii recepit rusticis colonis Andree de Alten ad xiii marcas et ii solidos. Item dominus Marcus Jonsson recepit ejusdem Andree rusticis colonis in Burestorpp xiiii marcas. Item Petrus Grantorp et sui adjutores receperunt Syfrido Brandi de Kyle ii nobilia, xxxii florenos Lubicenses, xxviii florenos Renenses, xxiiii solidos denariorum, unum equum de viii marcis, vestimenta ad duas marcas. *Item Hermanno Saghen, Fridericus Marchavardi et quidam Dacus captivaverunt Hermannum Moliber de Kyle et receperunt sibi unum equum de viii marcis, et extorserunt ab eo lxiii marcas Lubicenses, quam pecuniam oportuit eum cum caucione fidejussoria promittere in Flensborg, quod factum fuit, postquam Otto Skinkel fuit captivatus. Item dominus Laurencius Hesten est damnificatus per rapinam et incendium infra treugas pacis extra et intra terras ducis Saxonie, et damnum sustulit ultra mille marcas a hominibus et familiaribus commensalibus ducis. Item dominus Detleff de Alleuelde est damnificatus, inprimis Pallie Jul recepit sibi xl boves. Item idem recepit domino Detleff xxx boves. Item idem Palye Jul recepit uxori domini Detleff de Allewelde unum currum cum quatuor equis et bona in curru ad valorem lx marcarum Lubicensium, et ejecerunt filios ipsius et puellas extra currum, quod tamen inconswetum est. Item dominus Ericus Crumedik recepit a famulo domini Detleff quatuor boves et unum equum infra treugas pacis*. Item Hennicus Haghen, Pagus Mathaaldus et famulus Bertholdi Actorpes de Flensborg cum eorum complicibus captivaverunt Detleffy Mathie venatores et receperunt eorum equos, quod fecerunt extra et intra Flensborg. Item Hermannus Haghenus cum suis recepit Hermanno Hudoskyle et . . . de Kyle duos equos de x marcis Lubicensibus. Item idem recepit Hennokyno Schutrepen unum equum de quinque marcis. Item idem receperunt Marchohardo Lungemaken duos equos, viii marcas et sunt omnes iiii captivati, et promiserunt se presentare in Gottorpp, quod factum fuit post tempora, postquam civitates recesserunt et pade hucheyd expirata treuga fuit denunciata ab utraque parte. *Item Hermanus Jonsson recepit Hennikyno Densboden in parata pecunia et uno equo in sil ad valorem cxl marcarum. Item Hermannus Haghen et Mathias Stormen cum eorum societate receperunt Michaheli Schomaker de Skelenaverde unum equum ad valorem x marcarum et captivaverunt eum*, quibus oportuit dare xxx marcas Lubicenses et quatuor ulnas panni de Leyden. Item idem receperunt Heincino Krygkere de Kos quinque equos ad valorem xxx marcarum. Item quidam de Kerkerde fuit captivatus, cui fuerunt recepti xxiiii equi. Item dominus Ericus Nygelsson recepit novem boves de Husteherd. Item dominus Martinus Jonsson recepit uni rustico colono de Oderhsheder xii boves, et extorsit ab eo xx marcas absque justicia et ultra hoc damnificavit eum ultra lx marcas. *Item Hermannus Meyer et quidam calceator de Flensborg cum eorum complicibus captivaverunt Henricum Rixtorp et receperunt sibi suum equum, quibus oportuit dare iiiic marcas Lubicenses. Item dominus Otto de Kenoppe captivavit nostrum rusticum colonum Ericum Jonsson et suum filium de Sunderbrodorp et exactionavit eum in decem marcas cum injusticia. Item Petrus Attorp captivavit Laghen Michelsson et fecit eum promittere in manus domini Erici Krumedich, a quo dampnum recepit bene ad centum marcas. Item noster camerarius Hartich Crumedich fuit captivatus infra treugas pacis, et promisit prius in manus Ottonis de Cronop, qui consequenter fecit eum promittere in manus Ottonis Skankes, qui ab eo extorsit ccc marcas. Item Nicolaus de Tynen captivavit nostrum civem Bege Nichelsson de Tundern infra civitatem Flensborg et fregit sibi policem et voluit eum injuste suspendisse. Item post diem pacis, que facta fuit in Flensborg in die sancte Cathrine proxime predicte, quod unus quisque frui et gaudere debet, de suis infra ipsam pacem, nichilominus dominus Tymne adhuc in sua potestate habet*. Item dominus Martinus Jansson detinet bona Andree Draken. *Item dominus Otto de Chenoppe detinet Heincino Itzehuden in Aughen sua bona*. Item dominus Martinus Jonsson expostulavit taxam et debitam ab omnibus villagiis ab herden, qui manent in Tundern et impedit nostros advocatos in Tundern in ipsis herden vel villagiis. Eciam detinet nobis rex villagia Silt et inffore vulgariter Osterherden. Item advocatus de Ohaldughe detinet Laghen Lautersson sua bona.

*Item postulavimus a domino nostro rege supradicto, quod ipse velit observare et permittere consequi nobis omnia, que a nostris arbitris, videlicet generosis principibus et dominis, dominis Evardo de Bronsvik et Luneborch et domino Erico Saxonie, Angharie et Westvalie ducibus et domino Adolffo de Holzacie, Stormarie et Schawenborg comite, in anno Christi m quadringentesimo xxi in die mercurii post diem corporis Christi in terra Wemersunde adjudicata sunt nobis.

Generose princeps, de omnibus suprascriptis articulis, capitulis et particulis et de quolibet eorum singulariter nos Heinricus, Adolfus et Gerhardus duces prefati in vos remanemus tamquam in nostrum plene potestatis judicem ex parte sacri Romani imperii et damus et presentamus patentes scripturas vestre generositati et in vestro judicio. Et supplicamus devote, quod vos, mediante vestra sententia, in scriptis judicetis et pronunccietis, quod hujusmodi impedimenta, occupaciones, contrarietates, et violencie suprascripte, que nobis dominus noster rex suprascriptus in nostro feudo et hereditate suprascripta intulit et infert, indecencia et injusta fuerunt et sunt. Et prefatum dominum nostrum regem Dacie taliter habere et sibi mandare in vigore juris quod ipsum ducatum Slesvicensem cum omnibus suis pertinenciis, nec non Scavenborch et Vemeren prefatis et quicquid aliud de jure ab ipso in feudum habere debemus, in feudum concedat, prout de jure tenetur consequi nobis et quiete possidere permittat. Et nobis Flensborg et castrum Nieheus et omnia alia nostra pignora, que ipse ex parte nostra pro pecunia in potestate habet, pro pecunia impignorata sunt restituat, et nobis jus nostrum, quod in monte Vennere Vennere cupli in regno Svecie et in terra Sveorum, et alibi habemus consequi permittat et nostra damna suprascripta, que nos ad omne minime exitmamus ad octogena centena milia marcarum denariorum Lubicensium, resarciat et refundat. Et si, generose domine, contingeret, quod vos presentem causam infra tempus, prout acceptastis, non ita breviter diffinieritis, quod deus avertat, extunc remanemus nos de nostro certo jure in sanctissimum Romanum imperium ipsum infra idem tempus diffiniendi. Et reservamus nobis, quod ad superfluam probacionem et testimonia non volumus esse obligati, nisi tamen modo ad clerum obligatus clerum obligatus et testimonia in rebus que nobis pro nostro jure necessarie sunt et non aliter, et reservamus eciam nobis per presentem scripturam, quod possumus minuere, augmentare, juvare et meliorare quicquid velimus, si hoc deliberaremus. Scripta sunt hec in Flensborg post Christi nativatatem mccccxxiii anno in vigilia Epiphanie domini sub sigillo nostri ducis, quo nos omnes tres ad hoc utimur, quod impressum ist inferius ad presentes scripturas, et hujusmodi scripture scripte sunt, sub sex monerierum manuum scriptura item de xii conscriptis comitibus consuta et quelibet consuccio superius est nostro sigillo sigillata.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.