Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Abbati monasterii Rurisregii Slesvicensis diocesis.

Dignum arbitramur (et congruum ut illis se reddat sedes apostolica gratiosam quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur).

Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Johannis Selle clerici Slesvicensis diocesis petitio continebat, quod olim, perpetua vicaria in ecclesia Slesvicensi, quam Fredericus Jacobi obtinebat, per ipsius Frederici obitum vacante, Johannes prepositus et capitulum dicte ecclesie, cum ad illius prepositum pro tempore existentem et capitulum predictos eiusdem vicarie collatio et provisio de antiqua et approbata ac hactenus pacifice observata consuetudine pertineant, prefatam vicariam eidem Johanni Selle auctoritate ordinaria contulerunt et de illa etiam providerunt, ipseque Johannes Selle collationis et provisionis huiusmodi vigore vicariam predictam assecutus illam extunc possedit, prout possidet.

Cum autem dubitet collationem et provisionem predictas viribus non subsistere, et dicta vicaria adhuc vacare noscatur, discretioni tue mandamus, quatenus, si post diligentem examinationem dictum Johannem Selle ad hoc idoneum esse reppereris, vicariam prefatam, que sine cura est [fructus 3 mr.], sive ut premittitur sive alias quovis modo vel per liberam resignationem Hinrici Caluerwisch vacet, eidem Johanni Selle auctoritate nostra conferas.

Datum Rome 6. id. aprilis anno 6.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.