Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Nicolao electo Slesvicensi.

Apostolatus officium (quamquam insufficientibus meritis nobis ex alto commissum quo ecclesiarum omnium regimini presidemus utiliter exequi coadjuvante domino cupientes soliciti corde reddimur et solertes ut cum de ipsarum regiminibus agitur committendis tales eis in pastores preficere studeamus qui commissum sibi gregem dominicum sciant non solum doctrina verbi sed eciam exemplo boni operis informare commissasque sibi ecclesias in statu pacifico et tranquillo velint et valeant duce domino salubriter regere et feliciter gubernare).

Dudum siquidem provisiones ecclesiarum omnium .. apud sedem apostolicam vacantium dispositioni nostre duximus reservandas.

Postmodum vero, ecclesia Slesvicensi ex eo vacante, quod Henricus episcopus olim Slesvicensis administrationi ipsius ecclesie per Nicolaum Hamborch canonicum ecclesie b. Marie Hamburgensis Bremensis diocesis ipsius Henrici procuratorem in manibus Jordani episcopi Albanensis apud dictam sedem sponte cessit, dictusque Jordanus de speciali mandato nostro sibi super hoc facto oraculo vive vocis cessionem hujusmodi apud sedem admisit antedictam, nos ad provisionem dicte ecclesie celerem et felicem, de qua nullus preter nos hac vice disponere potuit neque potest reservacione et decreto obsistentibus supradictis, ne ecclesia ipsa longe vacacionis exponeretur incommodis, paternis et solicitis studiis intendentes post deliberacionem, quam de preficiendo eidem ecclesie personam utilem et eciam fructuosam habuimus cum fratribus nostris diligentem, demum ad te archidiaconum ejusdem ecclesie Slesvicensis direximus oculos nostre mentis [ac] de persona tua eidem ecclesie Slesvicensi providemus.

Datum Rome apud ss. Apostolos 2. kal. febr. anno 12.

Simili modo capitulo ecclesie Slesvicensis. Clero civitatis et diocesis Slesvicensis. Populo civitatis et diocesis Slesvicensis. Universis vasallis ecclesie Slesvicensis. Archiepiscopo Lundensi. Erico regi Dacie.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.