Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Bartholomeo Marquardi canonico Slesvicensi.

Vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio nos inducunt ut tibi reddamur ad graciam liberales).

Cum itaque archidiaconatus ecclesie Slesvicensis, quem Nicolaus electus Slesvicensis tempore promotionis per nos facte de ipso ad ecclesiam Slesvicensem obtinebat, prout obtinet, per hujusmodi promotionem et munus consecrationis eidem electo impendendum vacare speretur in brevi, nos archidiaconatum predictum, qui dignitas non tamen major post pontificalem in dicta ecclesia existit, et ad quem quis per electionem assumi consuevit, cuique cura imminet animarum [fructus 4 mr.], conferendum tibi donationi nostre reservamus, non obstantibus ... quod canonicatum et prebendam predictos (!) [fructus 4 mr.] et perpetuam vicariam parrochialis in Miltstede [fructus similiter 4 mr.] obtines, et dudum tibi de canonicatu et prebenda, quos non possides, Hadersleuensis Slesvicensis diocesis ecclesiarum [fructus 3 mr.] ordinaria fuit auctoritate provisum.

Volumus autem, quod, quamprimum vigore presentium archidiaconatum predictum fueris pacifice assecutus, dictam vicariam, quam extunc vacare decernimus, omnino, prout etiam ad hoc te sponte obtulisti, dimittere tenearis.

Datum Rome apud ss. Apostolos non. febr. anno 12.

Simili modo episcopo Adriensi et abbati monasterii Rurisregii Slesvicensis diocesis ac decano ecclesie Lubicensis.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.