Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Exponitur pro parte fratris Marquardi Luderi monachi professi monasterii Rurisregii Cisterciensis ordinis Slesvicensis diocesis, quia longo tempore ex speciali affectione uberioris vite heremum concupivit et de facto concupiscit, quod juris testimonio et sanctorum exemplo nequaquam potest denegari, cum hoc sanctorum testimonio ex speciali dono spiritus sancti procedere videatur, cui obicem ponere sit contrarium veritati, cum caritas sit fons proprius, cui non convincat alienus, et quia territorium, in quo monasterium suum predictum est situatum, per scotationem et impignorationem in manus principis devenit alieni, qui quidem princeps eundem fratrem Marquardum de licentia sui prelati deduxit et in suis territoriis eum in abbatem monasterii Regalis curie dicti Cisterciensis ordinis Roskildensis diocesis per conventum dicti monasterii vocari eligi et per prelatos sui ordinis institui subordinavit et promovit, ubi re vera a consiliariis et proceribus predicti principis non mediocriter est suspectus et despectus, ex quo propter supradictam impignorationem dicti territorii lites et guerre orte sunt gravissime, que jam extunc fortiores durant et graviores, unde ex premissis dictus frater Marquardus interfici timuit et opprimi ideoque de consilio conventus supradicti monasterii dicto monasterio et conventui de procuratore sindico vel iconomo [abili] et idoneo providit et constituit et justo metu corporis, qui potest cadere in constantem virum, loco non tuto, fugatus est et [ad] suspicionem utrisque litigantium partibus tollendam in alienis partibus et remotis vitam interim duxit solitariam.

Quare supplicatur e. s. v. pro parte dicti exponentis, quatenus eidem longo tempore vita et moribus in suo ordine et religione probato licentiam concedere dignemini ad heremum transeundi et ibidem sub habitu et regula sui ordinis jugiter domino famulandi, confessorem, cujuscunque status fuerit, ubique eligendi, qui ipsum totiens, quotiens opus fuerit, a peccatis suis omnibus absolvere valeat, penitentiam injungendo salutarem, divinaque illic ministrandi, quodque ab administrationibus sui monasterii, votis et promissionibus, si quibus ei tenetur, absolvere dignemini ...

Fiat et committatur. O.

Datum Rome apud ss. Apostolos 18. kal. julii anno 12.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.