Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter A.

Omnibus presens scriptum cernentibus Laurencius Nicolai decanus totumque capitulum ecclesie Roskildensis salutem in domino ♦

Noverint universi presentes et futuri nos ex unanimi consensu presencium exhibitori Petro Fæling et uxori sue Cecilie quam pronunc habet omnia bona nostra in Swynynge in Otzheret sita videlicet unam curiam de medio bool cum omnibus suis pertinenciis nullis penitus exceptis pro anniversario domini Johannis Øndari deput[atam] ad dies suos in conductum dimisisse sub condicionibus infrascriptis ♦

Primo quod eandem curiam edificet / [edifi]catam in bono statu teneat et nobis seu procuratori nostro anniversariorum quolibet anno d[u]o talenta annone racione annue pensionis infra festum purificacionis beate Marie virginis Roskildis tempestive exsolvere teneatur / ♦

Qui si dictos articulos non servaverint aut in solucione dictorum duorum talentorum annone in termino predicto defecerint extunc nobis dictam curiam nostram resumendi libera sit facultas ♦

Ipsis vero Petro Fæling et Cecilia de medio sublatis prenominata curia nostra cum omnibus edificiis et melioracionibus suis ad nos absque quorumcunque reclamacionibus libere revertatur ♦

In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum ♦

Datum Roskildis anno domini mcdxxxprimo sexta feria ante dominicam qua cantatur oculi domini ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.