Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Episcopo Electensi et abbati monasterii s. Laurentii in E[sk]ymbek Arusiensis diocesis ac decano Lundensi.

Vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et uirtutum merita super quibus apud nos dilectus filius [Petrus Munk perpetuus vicarius ad altare s. Nicolai situm in ecclesia b. Marie Randrosiensi Arusiensis diocesis] fidedigno commendatur testimonio nos inducunt ut sibi reddamur ad graciam liberales).

Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Petri Munk perpetui vicarii ad altare s. Nicolai situm in ecclesia Arusiensi petitio continebat, quod olim, parrochiali ecclesia b. Marie Randrosiensi Arusiensis diocesis, que de jure patronatus Erici Dacie regis existit, per liberam Petri Lyong in manibus dicti regis sponte factam resignationem et per Ulricum episcopum Arusiensem admissam vacante, idem rex verus patronus ipsius ecclesie et existens in pacifica possessione vel quasi juris presentandi personam idoneam ad illam, dum vacat, prefatum Petrum Munk ad ipsam ecclesiam prefato episcopo infra tempus legitimum presentavit, ipseque episcopus eundem Petrum Munk ad illam auctoritate prefata instituit, ac dictus Petrus Munk, presentationis et institutionis huiusmodi vigore dicte ecclesie possessionem pacificam assecutus, eam extunc possedit, prout possidet de presenti, pacifice.

Cum autem dubitet presentationem et institutionem predictas viribus non subsistere et dicta parrochialis ecclesia adhuc vacare noscatur, nos discretioni vestre mandamus, quatenus . . . ecclesiam parrochialem predictam [fructus 10 fl.] eidem Petro Munk conferre curetis, non obstante quod dictus Petrus Munk ad altare predictum quandam perpetuam vicariam, que sine cura est [fructus 4 fl.], noscitur obtinere.

Datum Rome 16. kal. julii anno 1.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.