Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Laurentio Olavi canonico Roskildensi, magistro in artibus.

Litterarum scientia, vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio nos inducunt ut ea tibi favorabiliter concedamus que tuis commoditatibus fore conspicimus oportuna).

Cum itaque canonicatus et major prebenda ecclesie Roskildensis, in qua majores et minores prebende fore noscuntur, quos Arnoldus electus Bergensis tempore promotionis per nos nuper de persona sua ad ecclesiam Bergensem facte obtinebat, prout obtinet, per promotionem hujusmodi et munus consecrationis impendendum eidem electo vacare sperentur in brevi, nos, volentes tibi, qui etiam bacallarius in decretis existis, gratiam facere specialem, canonicatum et majorem prebendam predictos [fructus 12 mr.] ... conferendos tibi donationi apostolice reservamus, non obstante quod canonicatum et minorem prebendam ejusdem ecclesie Roskildensis [fructus 4 mr.] nosceris obtinere.

Volumus autem, quod, quamprimum vigore presentium prefatos canonicatum et prebendam reservatos fueris pacifice assecutus, canonicatum et minorem prebendam predictos, quos extunc vacare decernimus, omnino, prout etiam te ad id sponte obtulisti, dimittere tenearis.

Datum Rome 10. kal. aug. anno 1.

Simili modo episcopo Electensi et abbati monasterii Sorensis Roskildensis diocesis ac archidiacono Rostokcensi in ecclesia Zwerinensi.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.