Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Universis etc. Franciscus etc., quod Nicolaus episcopus Slesvicensis pridem, videlicet usque in diem ultimam mensis aprilis anni 1429 proxime decursi, pro integra solutione unius minuti servitii camerario et clericis apostolice camere sub certis penis et sententiis ac termino tunc nondum lapso debiti fl. 38 auri de camera sol. 23 et den. 1 monete Romane, dictis clericis prefati camerarii et eorum propriis nominibus recipientibus, die vero date presentium in deductionem sui communis servitii, in quo ratione provisionis de dicta ecclesia sibi facte dicte camere sub dictis penis et sententiis atque termino jam elapso tenebatur efficaciter obligatus, fl. 50 auri similes ipsi camere Romane, Daniele episcopo Parentino domini nostri pape thesaurario pro ea recipiente, per manus nobilium virorum Cosme et Laurentii de Medicis mercatorum Florentinorum eorumque sociorum in Romana curia commorantium solvi fecit realiter cum effectu.

De quibus quidem [etc.].

Verum intellecta mole gravaminum [etc.], que ipsum ad solvendum residuum dicti communis servitii necnon tria integra minuta servitia .. reddunt verisimiliter impotentem, terminum faciende solutionis hujusmodi hinc ad duos annos proxime futuros tenore presentium prorogamus et de novo assignamus eidem.

Ita tamen [etc.]. In quorum etc.

Datum Rome 1431 indictione 9. die 9. mensis oct. pontificatus anno 1.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.