Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Episcopo Ottoniensi. Dignum (arbitramur et congruum, ut illis se reddat sedes apostolica gratiosam, quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur).

Dudum siquidem omnes dignitates in cathedralibus post pontificales maiores dispositioni nostre reservavimus [etc.]. Cum itaque postmodum archidiaconatus, qui inibi dignitas maior post pontificalem existit, ecclesie Ripensis, quem Iuarus Thordonis obtinebat, per obitum eiusdem Iuari vacet, nos fraternitati tue mandamus, quatenus, si per diligentem examinationem Nicolaum Cristierni canonicum eiusdem ecclesie ad hoc idoneum esse reppereris, archidiaconatum predictum, cui cura imminet animarum, et ad quem consuevit quis per electionem assumi [fructus 4 mr.], eidem Nicolao auctoritate nostra conferas, non obstante quod ipse Nicolaus canonicatum et prebendam dicte ecclesie ac preposituram ruralem de Jellingesussel, que personatus est in eadem ecclesia [omnium fructus 3 mr.], noscitur obtinere.

Volumus autem, quod idem Nicolaus, quamprimum vigore presentium dictum archidiaconatum fuerit pacifice assecutus, prefatam preposituram, quam extunc vacare decernimus, omnino, prout ad id se sponte obtulit, dimittere teneatur.

Datum Rome 14. kal. dec. anno 2.

I perioden 1. januar 2017 til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.