Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Exponit Nicolaus Zost clericus Slesvicensis diocesis in minoribus ordinibus constitutus, quod, cum olim tempore juventutis sue duo scolares quoddam flumen die estivali causa balneandi, ludendi et se infrigidandi intrassent, in quo flumine quedam magna navis cum corda sive fune et anchora suis ad litus erat ligata, sub qua corda una alia navicula prope ipsum litus supra arenam, ne propter velocem transitum aque a litore removeretur, erat ducta et firmata, unus ex illis scolaribus aquam profundius, quam vadare posset, per illam cordam, quam manibus suis tenebat, ab illa navicula versus magnam navem intravit super eandem cordam et cum ea in profunditate aque ludendo, ac si bene natare scivisset, alter vero scolaris socius eius prefatam naviculam sic sub corda positam, ut non remotius aquam intraret, nec illa corda profundius aquam descenderet, super arenam altius ad litus conatus ducere fuit, firmavit et stando tenuit.

Exponens, a longe casualiter ibidem superveniens, ipsam naviculam in unica parte exprecatione scolaris eandem tenentis tenere adjuvit, cumque predictum scolarem in diversis ludis in aqua sub et supra mediante illa se exercentem vidisset, ex actibus ipsius credidit ipsum bene scire natare, et sic non plus exponens de ipsius ludo curavit aspiciendo litus pro aliis ludis ibi peractis, suo dorso ad ipsum scolarem in aqua ludentem verso; et, cum sic per aliquod tempus stetisset, naviculam ipsam, qui dictum exponentem rogavit, dimisit, <et> exponente vidente naviculam per alium dimissam et firme sub corda stantem, <ipse> credens non opus ipsam diutius fore tenere absque malo proposito et preconcepto sine inspectione ad illum in aqua ludentem etiam a manibus dimisit et <ut> immediate retro spexit, dictum ludentem <in> aqua supra dorsum per duorum passuum spatium a corda natantem, manibus aliisque membris se disponentem, ac si natare scivisset, illos in litore stantes inspicientes et tamen nec corpore vel voce aliquod periculi signum ostendentem corda per eundem natantem dimissa vidit; demum ipse prochdolor mansit submersus, de cujus morte ab intimis doluit, prout de presenti dolet.

Quare a nonnullis asseritur ipsum exponentem irregularitatis maculam incurrisse, licet dictus exponens ad illum ludum nullum concilium, consensum, inortamentum vel motum prestitit, sed rogatus sic modo astitit, ut premittitur; creditque hodierna, sicuti alter socius, qui ipsum rogavit, in veritate sibi dixit, quod ante navicule dimissionem predictam cordam dimissit (!), quia ita cito in dimissione navicule predicta corda non potuisset se declinasse et tantum descendisse, quod eam ex necessitate dimississet, sed magis ex nimia ingressione profunditatis aque, quia, quanto magis ad profundum per cordam intravit, tanto magis illa corda a magna nave ipsum ad profundum sequebatur, et non potuisset tantum illa corda per subductionem et levationem navicule super arenam stringi, quia ad omne minus in duarum ulnarum longitudine semper in medio spatio aque inter magnam et parvam naves in profundum pendebat, quod ipsam fortasse sic dimisisset.

De quibus premissis conscientiam suam de remorsu, quem patitur de ipsis, summo opere desiderat fore expurgatam, ex quo pro vero non sit, utrum ante navicule dimissionem aut post vel propria voluntate ex aparitione (!) modice distantie litoris seu alias predictam cordam dimisisset.

Quare supplicat ipse exponens, desiderans ex magno devotionis fervore ad omnes sacros ordines promoveri et in ipsis altissimo famulari, quatinus ipsum premissorum occasione nullam irregularitatis maculam incurrisse declarare vel saltem, si opus fuerit, ipsum ad cautelam a reatu et excessu hujusmodi absolvi secumque super irregularitate, premissorum occasione si quam incurrit, quodque nichilominus ad omnes sacros ordines promoveri et in illis ministrare necnon quecunque beneficia recipere retinereque ac litterarum expectative gratie sibi per s. v. facte plenarium, perinde ac si premissa non obsisterent, effectum sortiri valeat ad cautelam similiter, dispensare dignemini.

Concessum in presentia pape. C. Cerviensis.

Datum Florentie 3. id. aprilis anno 5.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.