Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Nuper vacante perpetua vicaria in ecclesia b. Jacobi Lubicensi per obitum Johannes Voerseman, quam Jacobus Lotzi clericus Ottoniensis diocesis vigore gratie expectative per s. v. sibi legitime <facte> acceptavit et obtinuit sibi provideri de eadem ejusque possessionem pacificam est adeptus; timens tamen dictus Jacobus dictam acceptationem et omnia inde secuta viribus non subsistere, supplicat igitur, quatenus sibi de prefata vicaria dignemini de novo providere, non obstantibus canonicatu et prebenda Slesvicensibus ac prepositura rurali in Brolzusel, quorum possessionem non habet, et super eis lis in concilio Basiliensi pendeat indecisa, ac quadam elimosina <ria> in ecclesia parrochiali Borch Ottoniensis diocesis, [vicarie fructus 5 mr. ac canonicatus prebende prepositure et elemosinarie 5 mr.].

Concessum in presentia pape. C. Cerviensis.

Datum Florentie 3. non. nov. anno 5.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.