Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

( Tre tidligere breve i sagen (DD 1426. 3. nov., nr. 14261103001, DD 1437. 9. apr., nr. 14370409001 og DD 1437. 21. maj, nr. 14370521001) er optaget først i supplikken, men gengives ikke i APD.)

Licet prefatus archiepiscopus ad litterarum predecessoris hujusmodi executionem rite processisset, ac omnia in eis contenta veritate subnixa sint, et in dicta ecclesia due dignitates ac decem canonicatus et totidem prebende instituti et de illis personis notabilibus provisum extiterit, et exinde divinus cultus non modicum incrementum susceperit, tamen Martinus Spargh occasione supradictarum litterarum synodi Basiliensis exorbitanter inibi expeditarum, videlicet cum clausula »non obstantibus etc.«, pacificum prelatorum et canonicorum secularium statum temerarie et scandalose turbare nisus est, aspirans, quod dicta ecclesia, que jam secularis effecta fuit, iterum regularis fieret, et ipse illius prepositus existeret, ut unacum duobus vel tribus canonicis regularibus, quos ipse ad nutum suum haberet, omnia emolumenta ipsius ecclesie, ex quibus, ut prefertur, duo prelati et etiam canonici seculares ad ipsius ecclesie decorem honeste deo servirent et divinum cultum peragerent, solus perciperet, et cultus hujusmodi minus debite fieret, et propterea ad Romanam curiam misit s. v. circumveniendo [et] ab e. s. supradictas litteras extorsit suggerendo illi multa, que omnino veritate carent, et, si eidem s. expressisset, quod a concilio Basiliensi illius litteras impetrasset et illarum pretextu tot et tanta scandala successissent, e. s. prefatas suas litteras nullatenus concessisset, ex quibus dissensiones, animarum pericula, ipsius ecclesie deformatio, divini cultus diminutio et inter Christi fideles partium illarum infinita scandala subsequentur, nisi per e. s. provideatur aut provisum est, quod littere predecessoris in vigore remaneant, et e. s. littere cassentur.

Quare supplicant Hermannus episcopus Vibergensis et seculares canonici dicte ecclesie, quatinus super hiis paterne consulentes litteras e. s. predictas et quecunque inde secuta cassare necnon litteras predecessoris hujusmodi et ex illis secuta apostolica auctoritate et ex certa scientia cum suppletione defectuum etc. confirmare ipsosque seculares canonicos in statum pristinum, in quo, antequam littere e. s. emanarent, quomodolibet erant, ad hoc etiam, quod littere predecessoris hujusmodi executionem habeant et effectum sortiantur ac viribus subsistant, restituere dignemini ...

Concessum et committatur metropolitano in presentia pape. C. Ariminensis.

Datum Bononie 3. kal. junii anno 7.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.