Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Archiepiscopo Lundensi.
Etsi Romanus pontifex, (cum naturam sortiatur humanam, inter varias precum instantias aliqua nonnunquam concedat, que verisimiliter alias concessurus non esset, ea tamen postea, ne juri alieno prejudicent ac ex illis dissensiones et scandala prodire et, que pro divini cultus propagatione provide sunt gesta, retrahi valeant, consultius examinans, revocat, cassat, irritat et annullat, circa illa antidotum adjiciens, prout rerum pensatis circumstantiis id conspicit in domino salubriter expedire).
Dudum siquidem Martino pape V pro parte Erici
Dacie regis ac bone memorie Lagonis episcopi
Vibergensis exposito
Et deinde, sicut exhibita nobis nuper pro parte Hermanni episcopi
Vibergensis, de cuius persona interim dicte ecclesie apostolica auctoritate provisum
extitit, necnon secularium canonicorum Vibergensium petitio continebat, supradictus
Petrus archiepiscopus ad ipsarum litterarum executionem procedens,
quia per diligentem per ipsum super expositis premissis habitam informationem ea
Et successive pro parte prepositi et canonicorum regularium ejusdem ecclesie nobis
...
falso suggesto, quod dictus Petrus archiepiscopus, preposito et canonicis regularibus
dicte ecclesie ad hoc non vocatis, ad ipsarum litterarum executionem processerat ac
de
ipsius regis, infra cuius temporale dominium dicta ecclesia existit, voluntate nullatenus
extitit
Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, in dicta ecclesia auctoritate litterarum
predecessoris hujusmodi due dignitates necnon decem canonicatus et totidem prebende
instituti et de illis personis notabilibus provisum fuerit, et exinde divinus cultus
non
modicum susceperit incrementum, necnon Martinus Sparch, qui se gerit
pro preposito dicte ecclesie, illius prelatorum et secularium canonicorum statum pacificum
temerarie et scandalose turbare nisus fuerit, ad hoc aspirans, quod dicta ecclesia,
que
secularis fuit effecta, iterum regularis ipseque illius prepositus existerent, ut
unacum
duobus vel tribus canonicis regularibus, quos ipse ad nutum suum ibidem assumeret,
omnia
emolumenta ipsius ecclesie, ex quibus, ut prefertur, duo prelati et decem seculares
canonici ad ipsius ecclesie decorem honeste servirent altissimo et cultum divinum
peragerent, solus percipieret, ac multa in
Nos itaque, scandalis singulorum, quantum cum deo possumus, obviare cupientes, fraternitati tue mandamus, quatenus, vocatis preposito et regularibus canonicis predictis necnon aliis, qui fuerint evocandi, super premissis auctoritate nostra te diligenter informes et, si per informationem hujusmodi tibi de expositis pro parte Hermanni episcopi et secularium canonicorum predictorum legitime constiterit, quodque ex aliis nostris litteris prefatis, si effectum sortirentur, dissensiones pericula deformatio diminutio et scandala premissa verisimiliter succederent, ipsas litteras nostras et quecunque inde secuta eadem auctoritate casses, ac predecessoris litteras hujusmodi et ex illis secuta necnon ea, que circa executionem predictam rite gesta sint, eadem auctoritate confirmes ac prefatos seculares canonicos in statum pristinum, in quo, antequam dicte alie littere nostre emanarent, quomodolibet erant, dicta auctoritate restituas.
Datum Bononie 3. kal. junii anno 7.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.