Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Cum, lite et causa pendentibus in palatio apostolico coram certo illius causarum auditore inter Nicolaum de Bucken clericum Bremensis diocesis et Olauum Vrese, alias Horneboghe, assertum presbiterum super capella curata in ecclesia Slesvicensi, de qua nuper, per obitum Conradi Valuatoris vacante, fuit eidem Nicolao auctoritate apostolica provisum, et in causa hujusmodi ad nonnullos actus processo, a nonnullis asseratur neutri dictorum litigantium in ipsa capella jus competere, supplicat igitur dictus Nicolaus, quatenus auditori cause committere dignemini, ut, si per eventum litis hujusmodi sibi constiterit neutrum predictorum litigantium in prefata capella jus habere [fructus 10 mr.], capellam sibi conferre [curet], non obstante quod dudum eidem Nicolao de perpetua vicaria in parrochiali ecclesia Lundensi dicte Bremensis diocesis [fructus 4 mr.] provisum fuit.

Concessum in presentia pape. C. Ariminensis.

Datum Florentie id. julii anno 9.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.