Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Acta Pont.:

Abbati monasterii Sorensis Selendiensis (!) diocesis. Humilibus supplicum votis [etc.]. Sane pro parte preceptoris et fratrum domus s. Johannis loci in Dwholm hospitalis eiusdem sancti Jerosolimitani Burglanensis diocesis nobis nuper exhibita petitio continebat, quod ipsi quandam capellam, infra limites parrochie parrochialis ecclesie s. Clementis in Nikobing prefate diocesis eidem domui auctoritate ordinaria olim unite sub vocabulo s. Spiritus edificari inchoatam, de propriis eorum ac ipsius domus bonis seu alias ex fidelium suffragiis ulterius construere ac ad sui perfectionem deducere illamque perfectam sufficienter dotare proponunt, si ad hoc eis apostolice sedis suffragetur auctoritas. Quare pro parte dictorum preceptoris et fratrum nobis fuit supplicatum, ut super hoc eis licentiam concedere dignaremur. Nos igitur, qui cultum predictum ubique locorum vigere et augeri intensis desideriis affectamus, de premissis certam notitiam non habentes, discretioni tue mandamus, quatenus, si est ita, preceptori et fratribus prefatis capellam predictam, postquam illam competenter dotaverint, ut prefertur, ulterius absque tamen alicuius prejudicio construendi ac ad sui perfectionem deducendi, ita tamen, quod illa, postquam perfecta et dotata fuerit, militie s. Johannis Jerosolimitani ac domus huiusmodi membrum perpetuo censeatur et ab ipsa domo dependeat, quodque alias jus ecclesie prefate in omnibus salvum remaneat, plenam licentiam largiaris. Datum Rome 3. non. aprilis anno 15.

Oversættelse mangler.