Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Acta Pont.:

Abbati monasterii Sorensis Selendiensis (!) diocesis. Ea, que pro ecclesiasticis [etc.]. Sane pro parte preceptoris domus s. Johannis loci in Dwholin (!) hospitalis s. Johannis Jerosolimitani Burglanensis diocesis ac fratrum dicti hospitalis in domo ipsa presentialiter commorantium nobis nuper exhibita petitio continebat, quod olim Svoeno (!) episcopus Burglanensis locum in Dwhohn (!) in insula Moorse dicte diocesis ac illius fundum ad mensam episcopalem Burglanensem tunc legitime pertinentes necnon licentiam inibi domum ipsam fundandi auctoritate ordinaria concessit, ac etiam eidem domui, postquam illa vigore concessionis huiusmodi erecta extitit, certa bona atque jura forsan ad eandem mensam tunc spectantia necnon etiam parrochialem ecclesiam s. Clementis in Nikobing prefate diocesis dicta auctoritate perpetuo univit, prout in prefati episcopi eius sigillo munitis desuper confectis littetis dicitur plenius contineri. Quare pro parte preceptoris et fratrum prefatorum asserentium, quod domus 3 ac unitorum predictorum etiam 3 mr. fructus valorem annuum non excedunt, quodque unio ipsa suum fuit sortita effectum, nobis fuit supplicatum, ut concessioni, unioni et inde secutis robur apostolice confirmationis adjicere dignaremur. Nos itaque, de premissis certam notitiam non habentes, discretioni tue mandamus, quatenus de premissis omnibus auctoritate nostra te diligenter informes et, si per informationem huiusmodi ea vera esse reppereris, concessionem, unionem et inde secuta eadem auctoritate nostra confirmes ..... Datum Rome 18. kal. maji anno 15.

Oversættelse mangler.