Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Acta Pont. l.l.:

Universis conservatoribus, judicibus et executoribus pro directione causarum ac negotiorum Cistercii Cabilonensis diocesis et aliorum ubilibet consistentium Cisterciensis ordinis monasteriorum abbates ac conventus contingentium per apostolice sedis litteras deputatis. Humilibus supplicum votis [etc.]. Dudum siquidem Martinus papa V litteras concessit tenoris subsequentis:

Ad futuram rei memoriam. Quod antidota morbis (Bullarium Romanum I (Luxemburgi 1742), 294-95). Datum Constantie 2. kal. maji anno 1.

Cum autem, sicut exhibita nobis nuper pro parte Cistercii Cabilonensis diocesis et aliorum Cisterciensis ordinis monasteriorum abbatum et conventuum petitio continebat, licet, ut premittitur, revocatio, cassatio, annullatio, voluntas et constitutio huiusmodi processerint, ipsi tamen abbates et conventus dubitent, quod nichilominus apostolicas ab eis pro suis causis et negotiis obtentas vobisque directas litteras, nisi premisse, que »vidimus« seu »placet« nuncupate sunt, littere desuper habeantur, vestrum ahqui differant sive recusent executioni demandare, nos igitur, quorum interest super hiis oportune providere, dictasque htteras ipsius predecessoris viribus subsistere decernentes, discretioni vestre mandamus, quatenus .. litteras vobis directas huiusmodi juxta illarum continentiam atque formam, quotiens super hoc pro parte dictorum abbatum et conventuum vel aUquorum ex eis requisiti fueritis, etiam absque hoc, quod huiusmodi nuncupate littere propterea petantur vel obtineantur, exequi nuUatenus omittatis, nostram et prefate sedis animadversionem, si, quod absit, secus egeritis, non immerito formidantes. Datum Rome 5. id. febr. anno 16.

Oversættelse mangler.