Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Acta Pont. l.l.:

Supplicat Johannes Iuati [ɔ: -ri] archidiaconus ecclesie Arusiensis, ex utroque parente de militari genere procreatus, quatenus secum, ut cum archidiaconatu ecclesie predicte, qui curatus est et electivus ac dignitas maior post pontificalem in dicta ecclesia existit, quodcunque ahud beneficium curatum seu ahas incompatibile recipere et, quoad vixerit, retinere necnon illa et quevis alia per eum imposterum assequenda incompatibilia beneficia, quotiens sibi placuerit, dimittere et loco dimissorum alia duo dumtaxat incompatibilia eliam recipere et insimul, quoad vixerit, retinere valeat, dispensare dignemini, non obstante, quod dictus Johannes archidiaconatum predictum, cui certi ipsius ecclesie canonicatus et prebende ac nonnulle parrochiales ecclesie uniti sunt [fructus cum huiusmodi annexis 10 mr.], necnon Lundensis, Ripensis et Vibergensis ecclesiarum canonicatus et prebendas [omnium fructus 6 mr.] obtineat. Fiat ad quinquennium. T. Datum Rome apud s. Mariam Maiorem non. sept. anno 2.

Oversættelse mangler.