af Poul Helgesen (1534)   Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

Anno ab orbe redempto .1481. Christiernus Gotorum rex inter pascha et Pentecosten, cum iam regnasset annis ferme triginta tribus, diem clausit extremum, fortitudine, armis et victoriis potens, | misericordia, gloria et magnificentia diues, fide uero ac religione pius, sepultusque est Roschildie in sacello quodam a se extructo et fundato, atque amplissimis possessionibus dotato, quod ad australem partem adheret basilice Sancti Lucij martyris, cuius religiosus cultus et ornatus, sacre quoque diuorum reliquie ex urbe Rhoma delate, que ibidem visuntur, testantur Christiani principis religiosam pietatem. Huic Christiano principi successit in regno primogenitus eius nomine Ioannes.