af Poul Helgesen (1534)   Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

Anno .1482. celebratus est solennis dominorum regni conuentus in ciuitate Calundeburgensi, vbi fides castrensis omnium regni castrorum resignata fuit D. Ioanni electo regi nondum coronato.

Eodem anno mortuus <est> Reuerendus in Christo pater D. Ioannes episcopus Arhusiensis, qui vt erat vir grauitate et authoritate clarissimus, ita erat Christierno regi charissimus, ex archidiaconatu Arhusiensi ad episcopatum electus, cum ob insignem probitatem tum vero ob singularem doctrinam, fuit enim vtriusque iuris doctissimus licentiatus, et ante episcopatum ad Concilium Basiliense missus legatus, vna cum episcopo Ripensi, nomine regis atque tocius regni <, simulque domino Nicolao Raualdi archiepiscopo Vpsalensi>.