af Poul Helgesen (1534)   Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

Anno .1483. iurata est publica fides et obedientia eidem regi Ioanni prestanda ab vniuersis regni inquilinis, quibus vicissim ab eodem iuratum est, id quod a Christianis principibus seruandum solitum est iureiurando promitti, quo anno idem Ioannes rex solenni more et ritu coronatus est in templo maiori ciuitatis Haffnensis.

|

Eodem anno D. Eylerus ex archidiaconatu electus ad episcopatum Arhusiensem consecratus est episcopus. Sed quoniam fauore principis ac populi destitutus erat, nullaque prudentia preditus, coactus est, cum paucis annis eam administrasset prouintiam, episcopatum resignare D. Nicolao Claussøn tunc Canonico Roschildensi.

Eodem anno ob publicam querelam tocius <pene> Germanie aduersus latrocinia D. Gerardi comitis de Oldenborg, que exercuit in omnes viatores ac negotiatores ex arce sua Delmenhorst, lata est a Cesarea maiestate huiusmodi condemnationis sentencia, vt qui dictam arcem Delmenhorst armis vindicare posset, optimo iure possideret, tanquam patrie libertatis verus assertor. Igitur obsessa est predicta arx ab archiepiscopo Bremensi episcopoque Monasteriensi. Episcopo uero Bremensi de victoria desperante, <ac> solutis castris militiam reuocante, solus Monasteriensis exercitus ad finem vsque perseuerauit, vicit, triumphauit, possedit, possidetque modo optimo iure publice libertatis strenuus assertor et vindex.