af Poul Helgesen (1534)   Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

Anno domini .1527. mense Augusto, habitus est solennis dominorum ac magistratuum regni conuentus ciuitate Ottonia insule Pheonie, ubi aderat etiam Fridericus sacrilegus rex, una cum suis Holsatis, penes quos tunc erat rerum summa. In hoc conuentu minis extortum est ius episcoporum, non tam principis quam prophanorum procerum malicia, quod habebant ex iure ecclesiastico, ex legibus Cesareis, ex lege Danica, ex longa consuetudine, atque etiam ex priuilegio omnium principum Christianorum, in criminosos, nimirum adulteros, incestos, atque eos qui aliquousque in ius diuinum quicquam designassent, quos comprehensos et de crimine conuictos punire solebant, nunc pecuniaria mulcta, quandoque carcere et inedia, nonnunquam flagris et compede. Hoc qualecunque ius, quod tamen multum ponderis conciliabat pontificum authoritati, transiit ad singulos regni proceres, ut quisque cum sibi subiectis rusticis aut aliis quibuscunque subditis hoc iuris habeat, perpetuoque possideat, hac lege, ut cetera episcoporum iura omnia ipsis remaneant illibata. Qua in re, nec est seruata publica principis ceterorumque nobilium fides, nec ulla diplomata, quantiscunque sigillis obfirmata, quoniam ab hoc conuentu minus est seruata publica fides et sigillata diplomata ecclesiasticis uiris, quam unquam regis | Christierni temporibus. Ex hoc conuentu emanarunt etiam mira impudentia ac temeritate littere quedam decretales, episcopis et inuitis et irrequisitis, quibus omnes et singuli sacerdotes ac monachi recipiebantur sub publica regis tutela, qui euangelice libertatis pretextu uolebant uel clericatum abdicare, uel etiam uxorem ducere. Vnde sequuta est magna uite licentia, turpisque multorum scelerum seruitus, cepitque ab illo die publice et palam conculcari pietas, negligi religio, rideri pudicitia, prophanari uite sanctimonia. Talis erat fides sacrilegorum principum illius seculi, contra iusiurandum, contra publicam fidem, ac contra signatos inaugurationum libellos et diplomata.

Eodem anno defecit ab orthodoxorum ecclesia et ordine carmelitarum quidam frater Petrus Laurentij Nestuediensis lector, factusque est impudentissimus Lutheranice professionis sectator, ut erat ingenii peruersi ac peruicacis, qui aliquamdiu manens in monasterio Assensi eiusdem ordinis, dispersis fratribus, dissipatis atque compilatis monasterij rebus, ac monasterio arbitrio ciuium Lutheranorum tradito, tandem ad Malmogiam, sacrilegorum apostatarum speluncam, atque omnium hereticorum asylum, se transtulit, ibidem futurus priapista, quia noluit esse papista.